| Tractatus de auaritia | |
| Auaritia quam facile arguitur ab omnibus, utinam | 1.14.1.1 |
| posset tam facile non amari! Est enim artifex ac dulce malum | |
| et hominibus uniuersis semper infestum. Denique non haben- | |
| tibus diuitias habendi inicit cupiditatem, habentibus adimit | |
| satietatem. Ita omnes in rabiem una tempestate praecipitat, | 5 |
| ut ubinam sit maior ignores. Est autem similis igni arida | |
| pabula depascenti, quae nisi finiat non finitur. Hanc medio- | |
| cres fraudibus excolunt, diuites inpotentia, iudices gratia, | |
| diserti mercennaria ac duplici lingua, reges superbia, negotia- | |
| tores astutia, inani pauperes uoto, cultores dei odio simulato, | 10 |
| totae autem gentes uniuersaeque nationes gladio. | |
| Per orbem | 2.1 |
| totum uesana bacchatur nouis ac uariis artibus feruens, num- | |
| quam quieta, non die, non nocte, non bello, non pace, num- | |
| quam satura, lucrorum enormitate miserior. Nouum calamita- | |
| tis est genus, quod tantummodo crescit, senescere ignorat. | 5 |
| Non illam parentum pietas frangit, non dulcedo liberorum, | |
| non coniugalis affectus, non cara germanitas, non ius amici- | |
| tiae, non tener pupillus, non dura uiduitas, non miseranda | |
| paupertas, non dei contemplatio: ecce enim his omnibus, | |
| prout potest, uariis artibus aut adulatur aut nocet, si quid | 10 |
| habuerint, tantum ut tollat. Cui autem parcat, quae et mori | |
| momentis omnibus etiam friuolo ac turpi lucro festinat? | |
| Quid igitur, miser homo, auri argentique metallo | 3.1 |
| incensus uana cupiditate, uana cura torqueris? Quid talento- | |
| rum magnas struis congeries? Quid hic remansura peruigil | |
| sollicitudine cassa nec tibi ipsi inde aliquid concedendo illibata | |
| custodis? Insuper de inopia quereris, qui quod habes nescis. | 5 |
| Quicquid feceris, nihil horum tecum ad inferna portabis; | |
| quod enim naturae est, de loco ad locum transferri potest, ei | |
| autem subtrahi non potest. | |
| Denique aurum argentumque, | 4.1 |
| penitus quod eruitur magno opere terrae uisceribus, iterum | |
| celandum terrae mandatur. Etenim res est, quam habere | |
| falsum est gaudium, certissimum periculum publicare. Sed | |
| non opus est ire per singula, cum uno exemplo noscantur | 5 |
| uniuersa eius mala, propheta dicente: Idola gentium argentum | |
| et aurum. Vnde apparet eum, qui diligit aurum et argentum, | |
| non tantum deos colere, sed eorum mores et actus imitari. | |
| Cuius rei facilis probatio est, illa cum interim, quae nostra | |
| sunt, uidemus. | 10 |
| Aurum argentumque, Christiane, si uera dicenda | 5.1 |
| sunt, exsecraris in simulacris, colis in penetralibus tuis. Nam | |
| et illic aureis argenteisque innumerabilibus ueluti templis | |
| tereti moneta percussis inesse similiter regum uultus signaque | |
| cognoscis nihilque aliud distat, nisi quod in tua domo minuta | 5 |
| sunt, in templo maiora. Quae si erogaueris, pecunia est, si | |
| seruaueris, simulacra. | |
| Ancilla Christi, falso idolum respuis; | 6.1 |
| mihi crede: in te colis, cuius ornatum, cuius imaginem non | |
| deponis. Ad ecclesiam dei opere uario totum inaurata corpus, | |
| exsecrabili metallo procedis onusta, ubique delicata, sub | |
| monilibus fortis. Denique ipso cultus rigore in oratione non | 5 |
| flecteris, non manus tendis, tumidum monilibus pectus pro- | |
| sternere dedignaris. Sane ceruicem curuas non religione, sed | |
| pondere, quando exomologesin facies, quae plus pro ornatu | |
| es quam pro salute sollicita. Quid autem a deo impetrare te | |
| posse credis, quae eum per id, per quod irascitur, deprecaris? | 10 |
| Aperi tandem oculos cordis: inuenies te insultare potius quam | |
| rogare. Postremo, fratres, non potest timere maritum, quae | |
| non timet Christum. | |
| Inde est, quod coniuges nuptiali sanctissimo repug- | 7.1 |
| nantes iugo, pro se quisque nitentes (amore uidelicet nimio), | |
| hereditatem captat alter alterius; quod parentes filios, filii | |
| parentes oderunt; quod amicitia in facie adludit quam in cor- | |
| dibus commoratur; quod omne genus humanum suo interitu | 5 |
| suisque calamitatibus delectatur uiliorem habens animam | |
| quam pecuniam; inde est, quod iustitia honestas pietas fides | |
| ueritas perit; quod deus ipse momentis omnibus patitur con- | |
| tumeliam, cuius praecepta contemnuntur, cui cultus, cui amor | |
| mundi praeponitur. Quoduis etenim piaculum scelus dedecus | 10 |
| nefas libenter admittit, cuius praecordia inplacabilis cupiditas | |
| pestifera flamma repleuerit. | |
| Sed haec non ad uos, fratres, quorum largitas prouin- | 8.1 |
| ciis omnibus nota est, quorum pia semina totius quodam modo | |
| orbis per membra iactantur. Vobis multi redempti, multi | |
| edictis feralibus liberati, multi condicionibus duris exuti gra- | |
| tias agunt. Vestrae domus peregrinis omnibus patent; sub | 5 |
| uobis uiuus mortuusque diu numquam uisus est nudus | |
| Iam pauperes nostri alimenta rogare non norunt; iam uiduae | 9.1 |
| atque inopes testamenta conficiunt. Plura ad laudem huius | |
| beatitudinis uestrae possem dicere, nisi essetis mei. Vnum | |
| tamen prae gaudio tacere non possum: fenerando pauperibus | |
| omnes copias auaritiae subactas uestrum sine inuidia trans- | 5 |
| fertis in censum. Quid enim esse potest ditius homine, cuius | |
| profitetur deus se esse debitorem? Qui est benedictus in | |
| saecula saeculorum. |