| Tractatus de Iob | |
| Sacrae historiae, fratres dilectissimi, ad hoc nobis est | 1.15.1.1 |
| tradita legenda narratio, ut maiorum, si fieri potest, saltem | |
| aliqua ex parte mores imitemur, si non possumus imitari uir- | |
| tutes. Tanta enim probitate uixerunt, ut pars felicitatis sit | |
| nosse, quid fecerint. | 5 |
| Igitur Iob uir fuit iustus et uerax, ab uniuersis concupis- | 2.1 |
| centiis huius mundi secretus, conuersatione limpidus, mente | |
| limpidior, usque adeo circumspectus atque inreprehensibilis, | |
| ut dei sit testimonio collaudatus. Vnde non inmerito beatus | |
| beata uita fruebatur. Namque erat illi splendidissima domus, | 5 |
| diues census, diues quoque numerus liberorum et, quod est | |
| parentibus gratum, utriusque sexus et inuicem se amantium; | |
| quorum pro numero deo diurnas hostias offerebat. Tanto | |
| autem puritatis ac fidei erat muro munitus, ut non auderet | |
| eum adtemptare diabolus nisi a deo iussus. | 10 |
| Iam hic conside- | 3.1 |
| rate, fratres, quemadmodum saeuierit incitatus, qui ferri non | |
| potest blandus. Igitur famigerabile committitur proelium: | |
| Illinc diabolus horrendum totis intonans armis ministrisque | |
| insuper suis in auxilium concitatis, terribili increpans tuba | 5 |
| praedonum corda face furiali succensa, impetibus crebris | |
| passim totas hominis dei facultates inuadit, subito rapina, | |
| igne ferroque uniuersa uno momento disperdit. Hinc Iob alta | |
| fidei radice robustus tot nuntiis lugubribus tunditur nec | |
| mouetur, sed tantum benedicit deum facultatesque suas con- | 10 |
| temnendo custodit. | |
| At ubi diabolus adgressuris tantis nihil | 4.1 |
| se profecisse cognoscit, omnem impietatis suae rabiem in filios | |
| eius effundit. Nam cum solito more unanimes una epularentur | |
| in domo, subito concussis toto nisu quattuor angulis eius in | |
| confusam molem parietibus tectisque labentibus illam sanc- | 5 |
| tissimam fratrum cohortem sepelit antequam iugulet taleque | |
| est commentus pietatis excidium, ut in illa unius funeris turba | |
| paternus dolor non sufficeret orbitati, cum nescit, quem pri- | |
| mum plangat, quem priorem inueniat, cui primum iustitiam | |
| crudi funeris soluat. | 10 |
| Quo nuntio accepto dei seruus scidit | 5.1 |
| uestimenta sua, non ut deo inuidiam faceret, sed ut expeditus | |
| cum hoste pugnaret. Contempsit denique in perditis facultati- | |
| bus diuitem, dissimulauit in amissis liberis patrem, in poena | |
| sui corporis iustum. Namque summo capitis a uertice usque | 5 |
| ad imos ungues pedum plaga inimici percussus populosis ulce- | |
| ribus non distinctus est, sed totus unum uulnus effectus. | |
| Verum tamen in his omnibus nihil aduersus deum improbe | 6.1 |
| loquitur, non uxori inlicita suadenti succumbit, non amicis | |
| insultantibus cedit, sed uictor crudelitatis et impietatis in | |
| sterquilinio foetido scaturiente uermibus, quasi nihil passus, | |
| sed solo dei timore contentus. O felix uir, qui mira patientia | 5 |
| deum promeruit, diabolum uicit, sanitatem recepit, facultates | |
| liberosque suos non perdidit, sed mutauit! | |
| Iob, quantum intellegi datur, fratres carissimi, Christi | 7.1 |
| imaginem praeferebat. Denique comparatio indicat ueritatem. | |
| Iob iustus dictus a deo est; ipse iustitia, de cuius fonte omnes | |
| qui beati sunt gustant; ecce enim de ipso dictum est: Orietur | |
| uobis sol iustitiae. Iob uerax est appellatus; at est uera ueritas | 5 |
| dominus, qui ait in euangelio: Ego sum uia et ueritas. Iob | |
| diues fuit; et quid ditius domino, cuius sunt omnes diuites | |
| serui, cuius est orbis totus omnisque natura, beatissimo Dauid | |
| dicente: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et | |
| uniuersi qui habitant in eo? | 10 |
| Iob diabolus ter temptauit; | 8.1 |
| similiter euangelista perhibente et dominum ter est temptare | |
| conatus. Iob facultates, quas habuit, amisit; et dominus cae- | |
| lestia sua bona amore nostro neglexit pauperemque se fecit, | |
| ut nos diuites faceret. Iob filios furens diabolus interemit; et | 5 |
| domini filios prophetas insanus populus Pharisaeus occidit. | |
| Iob ulceribus maculatus est; et dominus sumendo carnem | |
| totius humani generis peccatorum est sordibus obsoletatus. | |
| Iob uxor sua hortatur ut peccet; et dominum, ut corruptelam | |
| seniorum sequatur, synagoga compellit. Iob amici sui insul- | 10 |
| tasse perhibentur; et domino sui sacerdotes, sui insultauere | |
| cultores. | |
| Iob in sterquilinio pleno uermibus sedet; dominus | 9.1 |
| quoque in uero sterquilinio, id est in huius mundi caeno uer- | |
| satus est inter ebullientes diuersis sceleribus ac libidinibus | |
| homines, qui ueri sunt uermes. Iob et sanitatem recepit et | |
| facultatem; at dominus resurgens non sanitatem tantum, sed | 5 |
| immortalitatem in se credentibus praestitit dominiumque | |
| totius naturae recuperauit, sicut est ipse testatus dicens: | |
| Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Iob uicarios filios genuit; | |
| dominus quoque post prophetas filios sanctos apostolos pro- | |
| creauit. Iob beatus quieuit in pace; dominus autem manet | 10 |
| benedictus in aeternum ante saecula et a saeculis et in cuncta | |
| saecula saeculorum. |