| Praefatio paschalis | |
| Perpetis anni pernicem cursum in bis senae mutationis | 1.16.1.1 |
| augmentum una eademque nec ipsa, sed ipsa orbita circum- | |
| ducens dies magnus aduenit suo sibi semper nouellus occasu. | |
| Quod praeterit sequitur, quod futurum est antecedit. In | |
| omnibus nouus est et tamen in omnibus uetus est. Punctis | 5 |
| omnibus commutatur, non natura, sed numero. Fit filius | |
| horarum, qui pater est omnium saeculorum. | |
| Hic est dies, | 2.1 |
| fratres, quo a domino nostro cunctus redemptus est orbis, quo | |
| aetherio semine nouellus uiuificatus est populus; hic, inquam, | |
| qui nobis resurrectionis monstrat exemplum. Cuius sane con- | |
| dicione nos beatiores sumus, quia ille occidit semper ut uiuat, | 5 |
| fidelis autem post secundae natiuitatis occasum resurgens | |
| horrore numquam intercipitur tenebrarum. |