| De Genesi | |
| Principium, fratres dilectissimi, dominus noster incunc- | 1.17.1.1 |
| tanter est Christus, quem ante omnia saecula pater in profundo | |
| suae sacrae mentis arcano insuspicabili ac soli sibi nota con- | |
| scientia, filii non sine affectu, sed sine reuelamine amplecteba- | |
| tur. Igitur ineffabilis illa incomprehensibilisque sapientia | 5 |
| sapientiam, omnipotentia omnipotentiam propagat. | |
| De | 2.1 |
| deo nascitur deus, de ingenito unigenitus, de solo solus, de toto | |
| totus, de uero uerus, de perfecto perfectus, totum patris habens, | |
| nihil derogans patri; procedit in natiuitatem qui erat, ante- | |
| quam nasceretur, in patre, aequalis in omnibus, quia pater in | 5 |
| ipsum alium se genuit ex se, ex innascibili scilicet sua illa | |
| substantia, in qua beatus manens in sempiternum omnibus, | |
| quae habet, habentem filium paria procreauit, qui est deus | |
| benedictus in saecula saeculorum. |