| De Exodo | |
| Iudaei unde se beatos putant, infelices inde esse noscun- | 1.18.1.1 |
| tur. Etenim commodius puto misero in statu suo manenti | |
| quam beato in ultimas miserias deuoluto. Nam praedicant | |
| patres suos Aegyptium populum fugiendo delesse, deum suis | |
| praefuisse maioribus eorumque iter praecessisse, non intelle- | 5 |
| gentes, quia exinde eos a facie sua remotos post suum dorsum | |
| cum postfuturis abiecerat; Erythraeum quoque in geminas | |
| ripas medium scissum mare, ductisque dextra laeuaque | |
| aggeribus in aciem stipatis undarum, saluo liquore arefactam | |
| profundi in semet contra se obnixam stupidam pependisse | 10 |
| naturam; uiam inter fluctus micuisse terrenam, quae utique | |
| non caelestis populi meritum, sed terreni per orbem totum | |
| dispersionis futurae denuntiabat exitium. | |
| Adeo eos in | 2.1 |
| eremum inde perduxit uulneraque detestabilis mentis curanda | |
| lacte cum melle prouidendo commonuit; nam infirmibus ac | |
| languidis mannae teneritudinem inrorauit. Non enim erant | |
| idonei aut digni, qui caelestis panis perpetua soliditate frue- | 5 |
| rentur. Petra illis scaturiuit in fontem, ut biberent detritis | |
| e lacunis, ut merebantur, caenulentum postmodum laticem, | |
| domino dicente: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae et fode- | |
| runt sibi lacus detritos, qui non possunt aquam portare. Postre- | |
| mo infelices quid sperant de imagine, cuius nosse non sunt | 10 |
| meriti ueritatem, dominum nostrum Iesum Christum? |