| Item Sequentia Exodi | |
| Pharisaeus quemadmodum legitimum pascha possit cele- | 1.19.1.1 |
| brare, non uideo, cuius eminens famosumque illud templum | |
| miserabili uastatione campis aequatum suo puluere iacet | |
| sepultum. Sacerdotalis cathedra pestilentiae cultorum suorum | |
| sacrilegio iure deleta est. Exinanitum cornu iam non spirat | 5 |
| unguenta. | |
| Dies festos in luctum et cantica eius in lamenta- | 2.1 |
| tionem conuersa prophetae testantur. Tauros, arietes, hircos | |
| et agnos a domino saepe reprobatos accepimus. Quid ultra? | |
| Non potest, fratres, ullum celebrare mysterium, cuius sacrifi- | |
| cium diuina sententia aduertitis esse damnatum per dominum | 5 |
| nostrum Iesum Christum, qui est benedictus cum spiritu | |
| sancto in omnia saecula saeculorum. |