| De resurrectione | |
| Quisquis resurrectionem negat, uitam suam, semet | 1.2.1.1 |
| ipse condemnat. Cur enim mereatur felicitatem futuri tempo- | |
| ris cernere, quem uideas sacrilega incredulitate dei potentiae | |
| derogare? Sed hoc amore criminum faciunt, ut putent im- | |
| punita fore quae clanculo gerunt. Nam si iudicii diei adpropin- | 5 |
| quare iam cursus aduerterent, procul dubio et praesentia | |
| odissent et futura credidissent pariterque metuissent. | |
| Nemo | 2.1 |
| est enim tam uel ab istius mundi sapientiae gustu ieiunus, qui | |
| audeat dicere animas cum corporibus interire, caelestia cum | |
| terrenis absumi, praesertim cum eorundem ille sapientissimus | |
| dicat hanc esse mortem, cum corpore animus tamquam car- | 5 |
| cere clausus tenetur, illam esse ueram uitam, cum idem ani- | |
| mus custodia carceris liberatus ad eum locum, unde uenerit, | |
| reuertatur. Si ergo hoc ille sensit, qui non nouerat Christum, | |
| cur dubitet Christianus, qui resurrectionem futuram et audit | |
| et sperat et repositam sibi praesumit de Christo? | 10 |
| Igitur primo omnium probandum puto animas nostras | 3.1 |
| suorum corporum exuuiis <exui> nec cum labe carnalis huiusce | |
| domicilii ista prima morte dissolui, sed pro qualitate factorum | |
| quasdam locis poenalibus relegari, quasdam placidis sedibus | |
| refoueri, ut tunc demum credi possit resurgere, quod omnibus | 5 |
| palam sit non penitus interire. Gentes, quae ista non credunt, | |
| tamen cum libamine infausto ad sepulcra concurrunt et a mor- | |
| tuis, quos in quiete tacitae noctis agnouerint, expeti a se | |
| aliquotiens alimenta contendunt; ac sic fidem rei quam repro- | |
| bant faciunt. | 10 |
| Philosophi de anima uaria disserunt, sed | 4.1 |
| tamen hanc esse inmortalem <et> Epicuri, Dicaearchi Demo- | |
| critique uanitatem argumentatione manifesta conuincunt. | |
| Poetae autem melius, qui duplicem uiam apud inferos ponunt: | |
| impiorum unam, quae ducit in Tartarum, piorum aliam, quae | 5 |
| ducit ad Elisium, eo fortius addentes, quod defunctorum ibi- | |
| dem non tam formae quam facta noscantur ac necessario reci- | |
| piant secundum quod mundanae administrationis suis in | |
| actibus portant, recte dicentes: Quisque suos patimur manes. | |
| Nos uero, fratres, quos non ingeniosa suspicio, sed | 5.1 |
| deus magister instruxit, propter nos in semet ipso probando | |
| quod docuit, uiuere animas mortuorum non tam dicere quam | |
| oculatis rebus sufficimus approbare. Denique uagi atque in- | |
| mundi spiritus utriusque sexus humani dolosa blanditiarum | 5 |
| captione seu uiolentia uiuentium domos corporales infringunt | |
| et latibulum sibi perniciosum eorum in captiuitatibus quae- | |
| runt. | |
| At ubi uentum fuerit ad diuini certaminis campum | 6.1 |
| coeperintque sacri nominis telo pulsari, tunc, cum alium noue- | |
| ris, alium certe misereris: discoloratur per momenta color, | |
| figura sua tollitur a natura, in obliquos horrores insani uer- | |
| tuntur orbes oculorum, acies dentium spumosis horrida globis | 5 |
| inter labra liuentia stridit, intorta omnia passim membra | |
| tremore uibrantur; gemit, flet, denuntiatum pauet iudicii | |
| diem pellique se plangit, confitetur sexum, confitetur adgres- | |
| surae tempus et locum et nomen proprium confitetur disces- | |
| sumque, uel qui sit signis euidentibus docet, ut plerumque | 10 |
| aliquos noscamus eos esse, quos in idolatria commorantes | |
| nuper uel maxime ui aliqua obisse meminerimus. | |
| Hic nunc | 7.1 |
| mihi responde, qui hominis post mortem nihil superesse con- | |
| tendis, quemadmodum per alium locutus sit mortuus ille, | |
| quem noueris. At dicis: 'Hoc daemones fingunt'. O probatio | |
| melior, quod etiam fallaces testimonium perhibent ueritati! | 5 |
| Cur autem fingant nomina, quorum est confessio in ceteris | |
| uera, aut qua ratione isto argumento nitantur, quod hominibus, | |
| quos perditos cupiunt, magis proficiat ad dei timorem et ipsis | |
| nihil prosit ad utilitatem? Sane recte hoc facere existimaren- | |
| tur, si sub praetextu alieni nominis inuasa optinere potuis- | 10 |
| sent. At cum diuina adiuratione in eculeo spiritali et qui sint | |
| nolentes edicant et inuiti discedant, procul dubio hoc sunt, | |
| quod sese esse unicuique confitentur. | |
| Accipe et alia exempla et quidem certiora. Primo in | 8.1 |
| libro Regnorum Samuel, egregius ille sacerdos, mortis iam lege | |
| dispunctus Sauli regi se desideranti sine ambiguitate non tan- | |
| tum suam praesentiam exhibet, sed etiam ad consulta respon- | |
| det liberiusque canit mortuus, quam canere consueuerat uiuus; | 5 |
| unde libet exclamare: 'Profectus potius est iste quam mortuus.' | |
| In euangelio quoque Petrus filiique Zebedaei cum domino | 9.1 |
| adstare fulgentes Moysen Eliamque, quos propter tunc impedi- | |
| mentum carnis uidere non possent, libertate spiritus uident, | |
| exinde intellegentes in thesauro naturae depositum incolume | |
| requiescere, quod in hoc mundo ad tempus perspicitur in- | 5 |
| terire. Similiter in inferno diues ille tenacissimus, quem chaos | |
| immensum a pauperis felicitate discernit, ardoribus suis | |
| implorando refrigerium Lazarum uerum diuitem sero cognos- | |
| cit cupitque mortuus uel uno digito illis contingi manibus, | |
| quibus stipem denegauerat uiuus. | 10 |
| Odit iam sine causa | 10.1 |
| ante quod amauerat; probat felicius esse quod oderat. Gemit | |
| instanti poenae aliquid de facultatibus notis mederi non posse, | |
| pro uno puncto requiei incunctanter tota, si liceat, paratus | |
| offerre. Superstitibus fratribus saltem cupit esse consultum; | 5 |
| Abraham patrem deprecatur obnixe, ut aliquis nuntius per- | |
| gat, qui eos tanti negotii certos efficiat; cui ille respondit: | |
| 'Habent Moysen et prophetas, quibus si non credunt, neque illi, | |
| qui hinc missus fuerit, credituri sunt', euidenter ostendens non | |
| in oculis esse carnalibus uerum, sed in fide credentium consti- | 10 |
| tutum. | |
| Nam et dominus ista exempla confirmans uni ex | 11.1 |
| latronibus in se credenti, qui cum eo de patibulo dextra laeua- | |
| que pendebant, ait: Amen, amen dico tibi: hodie mecum eris in | |
| paradiso. Itaque si homo mortuus in aeternum perit, ergo | |
| mentitus est dominus, qui ei deinceps nihil futuro paradisum | 5 |
| repromisit. Sed et homo ipse, quem dominus assumpserat, | |
| perit, si Iesus non resurrexit. At si resurrexit, humano generi | |
| formam dedit, quoniam ad hoc deus pro homine mortis iura | |
| gustauit, ut homo per deum ius inmortalitatis reciperet, | |
| quod amisit. | 10 |
| Propter quod Paulus beatissimus ait: Nolu- | 12.1 |
| mus autem ignorare uos, fratres, de dormientibus, ne contriste- | |
| mini sicut ceteri, qui spem non habent; si enim credimus, quia | |
| Iesus mortuus est et resurrexit, sic et deus eos, qui dormierunt | |
| in Iesum, adducit cum eo. Nam et deus per Ezechielem prophe- | 5 |
| tam loquitur dicens: Ecce ego aperio monumenta uestra et | |
| educam uos de monumentis uestris et inducam uos in terram | |
| Israel; dabo spiritum meum in uos et uiuetis. | |
| Cum haec ita sint, resurrectionem futuram cur, | 13.1 |
| Christiane, non credis? Cur de huius mundi labe in meliora | |
| migrantes tam pertinaciter plangis? Pro nefas! Hinc mater | |
| scissa ueste, laniatis crinibus, laniatis et genis, totum crebris | |
| ictibus liuida pectus gentili uanitate circa amissi cadauer | 5 |
| bacchatur insana nec Maccabaeae matris memoriam recolit, | |
| quae spe succincta futurorum Antiocho saeuiente libenter | |
| semel septem filios non dicam extulit, sed ipsa potius feliciter | |
| suis hortamentis occidit, religiose confidens deo filios se genuis- | |
| se, non mundo. | 10 |
| Hinc uxor amissi mariti desolationem se | 14.1 |
| ferre non posse testatur frigidumque latus male dilatato | |
| queritur lecto; inuidiosis uocibus deo concinnat inuidiam, | |
| solemnia ipsa diuina, quibus a sacerdotibus dei quiescentes | |
| commendari consuerunt, profanis aliquotiens ululatibus rum- | 5 |
| pit taetraque inluuie suum totum deformans cultum cadauer | |
| amplectitur conclamatum; frigentia tepefacit crebris osculis | |
| labra; totum corpus imbribus relauat lacrimarum crinium | |
| suorum damno cooperiens; miserandis affatibus in uberiores | |
| fletus incendit etiam eos, quos causa non tangit, tanto ambi- | 10 |
| tiosior in dolore quam ditior—sane post momentum misera | |
| (atque utinam semel!) nimio dolore nuptura. Hic, hic quem- | |
| admodum se quis possit excusare, non uideo. Non deest enim | |
| qui dicere possit: 'Si est resurrectio, quare plangis? Si amore | |
| mariti facis, cur postmodum nubis?' Exsecrabilis res est, | 15 |
| fratres, nec coniugio seruare caritatem nec deo fidem. Haec | |
| etiam uiros reprehensio manet. | |
| Christianus ergo in toto dubitare non debet in sta- | 15.1 |
| tum pristinum mortuos excitari talesque legitima die ante | |
| conspectum dei ex illo naturae secreto produci, quales fuerint | |
| pro sua quique qualitate suscepti, apostolo dicente: Omnes | |
| nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unus- | 5 |
| quisque corporis sui merita secundum ea, quae gessit, siue bona | |
| siue mala. | |
| Etenim, fratres, facilius est reformari quod | 16.1 |
| fuerit quam institui quod ante non fuit; quod si non fuit et | |
| est, multo magis poterit esse quod fuit, quippe cum illius po- | |
| tentissimi artificis rerum omnium conditoris ipse sit usus | |
| impossibilium possibilitatem adserere ex eoque quod non est | 5 |
| facere quod est, naturam creare extra naturam, nihil prorsus | |
| habere difficile solumque ei hoc deesse quod nolit esse; haec | |
| est enim proprietas dei, id operari quod non potest credi. | |
| Igitur non homines tantum, sed paene omnia | 17.1 |
| suis mortibus uiuunt. Vnde pauca de multis attingam, ut | |
| omnium probationem haud dubie in paucis expediam. Stellae | |
| praecipites labuntur e caelo et a tergo longo flammarum albes- | |
| centium tractu funereae facis solemnitate in occasus suos | 5 |
| quasi quibusdam deducuntur exsequiis; quas si per plagas | |
| unde refixae sunt quaeras, rediuiui luminis lege suis sedibus | |
| resurrexisse agnoscas. | |
| Sol cotidie nascitur eademque die | 18.1 |
| qua nascitur moritur nec tamen instantis finis sorte terretur, | |
| suos ut repigret cursus, ut horas ac momenta producat, ut | |
| saltem paulo diutius diei sui demoretur in uita, sed fidelis sem- | |
| per, semper intrepidus ad sepulcrum noctis cognatae contendit | 5 |
| scius in ipso se habere quod uiuit; denique adimitur ei ortus, | |
| si ei auferatur occasus. | |
| Luna quoque, quae uere rationis | 19.1 |
| humanae omnia in se lineamenta depingit, nata sanguineae | |
| teneritudinis dubio cornu primo quasi de cunis apparet | |
| paulatimque crescendo iam puella, iam uirgo pro coti- | |
| dianae aetatis incremento progrediens lasciui cursus amba- | 5 |
| gibus carpit pensa mundana. At ubi matura aureo igne fla- | |
| grantis luciflui aurigae par laboribus fratris angusti circuli | |
| argenteum compleuerit globum, paulatim deuergit in senium, | |
| donec ultima senectute consumpta, sua morte reuiuescens, | |
| menstrualis ignis solemni germine accenso sumat rursus de | 10 |
| fine principium. | |
| Similiter Phoenix auis illa pretiosa resurrectionis | 20.1 |
| euidenter nos edocet iura, quae nobilitatem generis sui non | |
| a parentibus accepit, non liberis tradit; ipsa est sibi uterque | |
| sexus, ipsa omnis affectus, ipsa genus, ipsa finis, ipsa princi- | |
| pium; non ex coitu nascitur nec officio alieno nutritur; non | 5 |
| inuita, non inprudens moritur, sed cum maturum leti tempus | |
| aduenerit, a semet ipsa inuitatis sacris ignibus libentissime | |
| concrematur. | |
| Sepulcrum nidus est illi, fauillae nutrices, | 21.1 |
| cinis propagandi corporis semen, mors natalicius dies. Denique | |
| post momentum festo exsultat in tumulo, non umbra, sed ueri- | |
| tas, non imago, sed Phoenix, non alia, sed quamuis melior alia | |
| tamen prior ipsa. Erubesce, Christiana conscientia, uel tot ac | 5 |
| tantis ex rebus quemadmodum rursum eadem quae es sis | |
| melior futura cognosce. | |
| Praeterea granum uniuscuiusque frumenti conditum | 22.1 |
| terrae interit et tamen in eo id, quod intus est, reuiuescit nec | |
| mortem medullitus capit, sed suum sibi genitale in germen | |
| exspirans uetusti corporis superficie deleta, immo in melioris | |
| naturae iura transmissa, felix caput comis uirentibus redimi- | 5 |
| tum quasi ab inferis emersum in superna sustollit perennitatis | |
| gloriam fructu populoso tenturum, hoc hactenus Paulo fir- | |
| mante: Stulte, tu quod seminas non uiuificatur, nisi mortuum | |
| fuerit, et subiecit dicens: Sic et resurrectio mortuorum; semina- | |
| tur in interitum, resurgit in perpetuitatem; seminatur in humili- | 10 |
| tatem, resurgit in gloriam; seminatur in infirmitatem, resurgit | |
| in uirtutem; seminatur corpus animale, surgit spiritale. Satis, | |
| ut opinor, resurrectionis ueritas omnibus claret. | |
| Sed necessario disserendum est, quae sit in ea in- | 23.1 |
| iustorum iustorumque discretio, ne generalitas nominis in | |
| conparatione malorum attrahat gloriam Christianae felicita- | |
| tis. Duplex itaque forma surgendi est: prima sanctorum, in | |
| qua illud beatitudinis regnum primae tubae regali tessera | 5 |
| conuocati capient cum ingenti triumpho aeterno rege sub | |
| Christo; secunda uero, quae impios cum peccatoribus uniuer- | |
| sisque incredulis gentibus perenni destinat poenae, in Psalmis | |
| spiritu sancto dicente: Ideo non resurgunt impii in iudicio | |
| neque peccatores in consilio iustorum, quoniam scit dominus | 10 |
| uiam iustorum et iter impiorum peribit. | |
| Consequens est, ut scire nos par sit, in quo habitu | 24.1 |
| regnaturus sit homo iste noster, qui tendit ad caelum, ne | |
| forte cum carne depereat, uana spe si captus fuerit caduca | |
| atque carnali, de qua apostolus dicit: Caro et sanguis regnum | |
| dei possidere non possunt. At e diuerso uideor mihi audire | 5 |
| proclamantem: 'Si haec est condicio carnis, quid est ergo | |
| quod credimus in ecclesia remissa peccatorum ac resurrectio- | |
| nem carnis?' Facile, fratres, pugna ista concordat statusque | |
| futuri qualitas aperitur, fides si inlibata teneatur. Vnde rem | |
| paucis expediam. | 10 |
| Omnis caro quam diu flagitiosis illecebris huius mundi | 25.1 |
| ac tenebris feralibus agitatur, profecto pecuina est ac misero, | |
| fragili detestabilique uersatur in iure. At cum mera fide cre- | |
| dentis salutari fuerit necata baptismate, noua paterni sacro | |
| resurgit fontis ex gurgite iam pura, iam libera, iam a con- | 5 |
| uersatione mundi huius extranea, iam morte superior, iam | |
| caelestia aspirans, iam, non dicam saeculi ludibria, sed, ut sit | |
| honoratior, se ipsam contemnens, iam ueritatem non imagi- | |
| nem quaerens, iam spiritalia non sua desiderans, de qua Pau- | |
| lus ait: Non omnis caro eadem est caro: alia est hominis, alia | 10 |
| iumenti, alia caro uolucrum, alia piscium. Et corpora sunt | |
| caelestia, sunt et terrestria. | |
| Itaque inmortalitatis semi- | 26.1 |
| ne (de quo etiam poeta sapientissimus praesagauit dicens: | |
| Igneus est ollis uigor et caelestis origo seminibus), scilicet | |
| spiritus sancti conceptione, insita fit ante fecunda, ut, cum | |
| dissolutionis eius ac legitimae reparationis tempus aduene- | 5 |
| rit, suo semini respondens iure possit mereri quod credimus. | |
| Nec res in ambiguo est; quemadmodum etenim ille prin- | |
| ceps iniquitatis suo semine per inuidiam protoplastos ex an- | |
| gelis in homines deriuauit, ita dominus omnes in se credentes | |
| sancti spiritus semine a mortuis rursus gloriosos in angelos | 10 |
| excitabit. | |
| Ad hoc unum euidens adhuc proferamus exem- | 27.1 |
| plum, quamuis non possit ueri simile tantam uim habere quam | |
| ueritas. Oleaster sua infelix et amarus est in natura; sed cum | |
| fuerit peritissimi agricolae artificis manu necessaria prouisione | |
| truncatus, nobilitate alieni seminis grauidatur nutriturque | 5 |
| ab eo ipso quod nutrit, donec hospitis germinis adoptiua | |
| pinguedine absumptus, immo pinguedo ipse factus, totusque | |
| acceptum translatus in honorem nouae frondis promotione | |
| ramis resurgescentibus ornatus iam non oleaster sit, sed oliua, | |
| cum et oleaster sit et tamen oleastrum se non esse quodam | 10 |
| modo etiam ipse miretur. | |
| Igitur si homo potest facere, ut | 28.1 |
| sit arbor quod non fuit, saluo quod fuit, quanto magis deus | |
| hominem poterit excitare, antequam peccasset in paradiso, | |
| in id quod fuit! Quam rationem seminum etiam beatissimus | |
| Paulus subtiliter prodidit dicens: Qui seminat secundum car- | 5 |
| nem, de carne sua metet interitum; qui autem seminat in spi- | |
| ritu, de spiritu metet uitam aeternam. At uero dominus euiden- | |
| ter hoc edocens sic ad discipulos ait: Simile est regnum caelo- | |
| rum homini, qui seminauit bonum semen in agro suo; dormien- | |
| tibus autem hominibus uenit inimicus eius et superseminauit | 10 |
| zizania in triticum. | |
| At fortasse adhuc quispiam dicat: 'Si caro perit, | 29.1 |
| unde cognoscitur ille, qui resurgit?' Caro, fratres, quasi quod- | |
| dam est speculum intuentis plenitudine grauidatum, quod | |
| non tam imaginem suam quam eius, cuius est in usibus, gerit. | |
| Denique tot efficit uultus, quot ille intrinsecus tristes seu | 5 |
| hilares suos fecerit motus, hanc rationem docente nos Paulo: | |
| Videmus, inquit autem, modo per speculum in aenigmate; | |
| tunc autem facies ad faciem erit. | |
| Vnde dubium non est in | 30.1 |
| corporibus nostris, dum mortis lege seminantur, non substan- | |
| tiam, non imaginem, sed illud tantum quod inutile est discuti, | |
| quod teritur demutari, sicut scriptum est: Oportet enim cor- | |
| ruptiuum hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere | 5 |
| inmortalitatem. Aliter etenim inmortalitatis stola illa non | |
| sumitur, nisi primo istud carnale spolium, blandum animae | |
| uenenum, secundum dei sententiam, unde sumptum est, re- | |
| fundatur; dicit enim deus ad Adam: Maledicta terra erit in | |
| omnibus operibus tuis; in tristitiae gemitu edes ex ea omnibus | 10 |
| diebus uitae tuae; spinas et tribulos eiciet tibi et edes pabulum | |
| agri; in sudore uultus tui edes panem tuum, donec reuertaris in | |
| terram. | |
| Sed et dominus ex persona hominis, quem ad- | 31.1 |
| sumpserat, ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quod | |
| dictum non tam timentis quam exsultantis ac docentis est. | |
| Vtique non enim quicquam timere poterat, qui mortuos exci- | |
| tabat, qui potestatem habuit ponendi eam et iterum resu- | 5 |
| mendi eam; sed ut doceret, quoniam, cum uiuit in hoc mundo, | |
| semper in tribulatione, semper iustus in poena est. | |
| Cum | 32.1 |
| autem mors, quae putatur metuenda, gustatur, tunc ei in | |
| aeternum manentis gloriae beatis in sedibus nullas deinceps | |
| aerumnas mundi sensura repromissa felicitas exhibetur, Da- | |
| uid sancto dicente: Conuertere, anima mea, in requiem tuam, | 5 |
| quia dominus benefecit mihi, quia liberauit animam meam | |
| a morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu; placebo | |
| domino in regione uiuorum. Haec nos felicitas manet, hoc | |
| munus exspectat. Sic ergo uiuamus, ut bonis operibus decorati | |
| nos quoque deo patri placere mereamur domino iuuante nos | 10 |
| Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. |