| De circumcisione | |
| Diligentissime, fratres carissimi, circumcisionis, cuius | 1.3.1.1 |
| non tantum in praesenti lectione, sed et aliquot in locis fecit | |
| Paulus beatissimus mentionem, ratio uidetur esse reddenda, | |
| ut et Christianus ueritatem et Iudaeus suum cognoscat erro- | |
| rem. Solet enim magnis cum uociferationibus saepe iactare | 5 |
| hanc esse gentis suae nobilitatem, hanc caelestis sacramenti | |
| uirtutem, hanc aeternae uitae legitimam genitricem, hanc | |
| perpetuam futuri regni consortem, sine qua nemo possit omni- | |
| no ad dei notitiam peruenire. | |
| Vnde primo omnium definien- | 2.1 |
| dum puto, quid sit circumcisio, ut tunc demum, qualis sit, | |
| iure possit agnosci. Circumcisio est, fratres, in damnum rotun- | |
| di uulneris ferro circulata cicatrix. Quam si Iudaeus aestimat | |
| gloriam, ut de ceteris taceam, maior est eius, qui in honorem | 5 |
| deae suae—sane anus turpis atque amatricis—non paruam | |
| cutem eiusdem membri, sed ipsum membrum radicitus absci- | |
| sum mysteriis turpioribus immolauit, illa uidelicet ratione, | |
| quia Iudaeus post sacramentum per hanc partem peccare | |
| potest, ille autem deinceps per hanc partem peccare iam non | 10 |
| potest. | |
| Consequens est, ut profiteatur, utrum hanc carnalem | 3.1 |
| an spiritalem esse defendat. Si spiritalem, cur de carne gloria- | |
| tur? Si carnalem, animae prodesse non poterit, quia caro et | |
| sanguis regnum dei possidere non possunt. Accedit, quod cir- | |
| cumcisio aduersus sabbatum pugnat, quod uiolandum ullo | 5 |
| opere in toto non esse praeconat. Etenim plerumque contingit, | |
| ut ei nascatur sabbatis filius, quem octauo die, id est ueniente | |
| sabbato, si non secundum legem circumcidat, de populo suo | |
| infantis anima peritura est. | |
| Hic, fratres carissimi, eligat | 4.1 |
| utrum uelit, circumcidat an differat. Si circumcidit, sabbatum | |
| corrumpit; si non circumcidit, cum innocentis animae interitu | |
| praestitutae circumcisionis iura uacuauit, quia solus octauus | |
| dies a deo circumcisionis priuilegium, non septimus, non | 5 |
| nonus, accepit ac per hoc necesse est, ut utrumque inane sit, | |
| si infirmari potest alterum de duobus. | |
| Quid, quod Abel iustus est sine hoc uulnere inuen- | 5.1 |
| tus? Quid, quod Enoc a deo integer legitur esse translatus? | |
| Quid, quod Noe incircumcisus saeuiente diluuio diuina proui- | |
| dentia humano generi heres et pater est constitutus? Quid, | |
| quod Melchisedech, summus ipse sacerdos deo acceptissimus | 5 |
| huius fuit cicatricis ignarus? Quid, quod cum praeputio | |
| Nineuitarum populus dei est indulgentia liberatus? Quos | |
| utique omnes circumcidi praecepisset, si carnis circumcisionem | |
| eorundem saluti, quos amabat, necessariam praeuideret. Certe | |
| Adam ipsum sic ante fecisset. | 10 |
| At fortasse quispiam dicat: 'Peccator ergo fuit Abra- | 6.1 |
| ham, ut circumcideretur? An iustus et circumcidi non de- | |
| buit?' Abraham, fratres, et uir iustus fuit et tamen necessario | |
| circumcisus. Quid enim scriptura dicit? Abraham credidit deo, | |
| et deputatum est illi ad iustitiam. Numquidnam dixit: Abra- | 5 |
| ham circumcisus est et deputatum est illi ad iustitiam? | |
| Cum igitur integer, sicut Enoc et ceteri, sit iustificatus | 7.1 |
| et postea circumcisus, manifestum est circumcisionem non | |
| Abrahae fuisse necessariam, sed in designationem Iudaici | |
| populi, qui carnalis futurus fuerat, procuratam. Denique nihil | |
| illi contulit, quia deo ante, non posteaquam circumcisus est, | 5 |
| placuit praemiumque non circumcisionis, sed in acrobustia | |
| meritae repromissionis accepit. Vnde manifestum est Abra- | |
| ham gemini populi typum in semet ipso portasse, ut circumci- | |
| sionis nota exprimeret Iudaeum, credulitatis iustitia Chris- | |
| tianum. | 10 |
| Adde quod circumcisio ista non tam salutem pollicetur | 8.1 |
| quam locum caputque criminis monstrat. Adam etenim, cum | |
| illicitum pomum hoc membro decerpit, sic in genus humanum | |
| ius mortis induxit. Necessario ergo luxurioso populo deus hoc | |
| signum dedit, ut, locum matricalis culpae cum denotat, | 5 |
| etiam alia crimina fugienda cognoscat. 'Ore tuo te, inquit, | |
| Christiane, uicisti. Inde est, quod et ego aeternam uitam me | |
| possidere contendo, quia specialiter anxiam curam mortis | |
| mihi a deo praestitam recognosco.' | |
| Recte Iudaeus hoc | 9.1 |
| diceret, fratres, si ista cura sexui utroque prodesse potuisset. | |
| Cum enim grauior causa supersit, periturum se, nisi ueritatem | |
| requirat, agnoscit; si enim Adam curat, certe, in qua delicti | |
| omnis est summa, isto remedio curare non potest Euam. | 5 |
| Quid, quod nec ipsi uiro aliquid eam prodesse perspicio? | |
| Quia huius circumscriptio characteris potestati subiacet cor- | |
| dis, quod nisi uerae circumcisionis spiritali fuerit sacramento | |
| purgatum, in aeternum homo, de quo agitur, periturus est; | |
| caro enim damnum pati potest, animo autem imperare non | 10 |
| potest; ipse enim regalis potestatis imperio subiectum sibi | |
| corpus seruilibus officiis suae compellit implere desideria uo- | |
| luntatis. Qui si fuerit uitiosus, quot habet unusquisque mem- | |
| bra, poterit perpetrare tot crimina. | |
| Denique hoc genere Iudaeos scriptura denotat ab | 10.1 |
| auribus incipiens: Clamaui, inquit, ad eos et non audierunt; | |
| clamabunt ad me et non erit, qui exaudiat eos. Similiter et de | |
| manibus dicit: Manus enim uestrae inquinatae sunt sanguine | |
| et digiti uestri in peccatis. Labia autem uestra locuta sunt facinus | 5 |
| et lingua uestra iniustitiam meditatur. | |
| Et iterum de ceteris | 11.1 |
| membris: Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis | |
| dolose egerunt, uenenum aspidum sub labiis eorum, quorum os | |
| maledicto et amaritudinis plenum est; ueloces pedes eorum ad | |
| effundendum sanguinem; contritio et miseria in uiis eorum et | 5 |
| iter pacis non cognouerunt; non est timor dei ante oculos eorum. | |
| Et de ipsa circumcisione in symbolis inquit: Interrogabant et | |
| in uirgis suis annuntiabant; spiritu meretricio seducti sunt et | |
| fornicati sunt a deo suo. | |
| Agnosce igitur, Iudaee, uel sero | 12.1 |
| erroris tui miserum dolendumque discrimen et dic nobis, | |
| utrum circumcisionem obserues an legem. Si circumcisionem, | |
| non est tibi lex necessaria, quia iustus Abraham, qui ex fide | |
| uixit, deum credulitate, non lege promeruit. Si legem, con- | 5 |
| temne tuam istam circumcisionem, quam euacuatam uidemus | |
| a lege, sic Ieremia dicente: Haec dicit dominus uiris Iuda et | |
| omnibus, qui habitant in Ierusalem: Renouate inter uos nouita- | |
| tem et ne seminaueritis in spinis. Circumcidite praeputium cor- | |
| dis uestri, ne exeat sicut ignis ira mea et exurat et non sit qui | 10 |
| exstinguat. | |
| Videtis ergo, fratres, quia huius modi circum- | 13.1 |
| cisis deus non tantum salutem non pollicetur, sed etiam, nisi | |
| legitime corde circumcidantur, ignis inexstinguibilis suppli- | |
| cium comminatur. Sed et Moyses ipse, cuius asserunt se saepe | |
| discipulos, eodem spiritu ad Israel loquitur dicens: Nouissimis | 5 |
| diebus circumcidet deus cor tuum et cor seminis tui ad dominum | |
| deum tuum amandum. | |
| Hinc nunc uobis iterum dicam: 'Pharisaee, respon- | 14.1 |
| de, ubi cor habeas constitutum. Si in regione pectoris, quid | |
| deformi uulnere inferna metiris? Si, quod quidem recte aesti- | |
| mas, in infernis, procul dubio omnes sacrilegos antecedis, qui | |
| Moysi reprobans dictum per hanc iniuriosam corporis stipem | 5 |
| deo placere te posse praesumis'. 'Iam completa est, inquit, in | |
| me per Iesum Naue domino iubente secunda, quam Moyses | |
| annuntiauerat, circumcisio. Scriptum est enim: Et dixit deus | |
| ad Iesum: Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos et adside et | |
| circumcide secundo filios Israel.' | 10 |
| Videamus nunc ergo, | 15.1 |
| fratres carissimi, secunda illa circumcisio ab Iesu Naue quo | |
| genere celebrata sit petrinis illis cultris: cor an praeputium | |
| circumciderit. Etenim si secundum ipsos nos quoque carnaliter | |
| sentiamus, ambo prophetae tenebuntur in crimine, ut aut | 5 |
| Moyses fallax sit, si circumcisio recircumciditur rursum, ut | |
| hoc idem faciat aut ut quod non habet perdat; aut certe Iesu | |
| Naue parricida sit, si cultris corda hominum desecat. | |
| Sed absit, fratres, ut spiritales uiros ullo tangamus | 16.1 |
| errore, maxime cum prophetia ad sui dicti iam peruenerit | |
| ueritatem. Iesus enim Naue Christi imaginem praeferebat, | |
| qui uerus omnium saluator esse cognoscitur et factis et nomine. | |
| Hic enim, quia ipse dictus est etiam petra, recte cultellos pe- | 5 |
| trinos fecit (unde non sine ratione et Simoni, super quem aedi- | |
| ficauit ecclesiam, Petrus nomen imposuit), id est sua doctrina | |
| formatos, spiritus sancti lima acuminatos constituit uiros | |
| apostolos omnesque discipulos. Quorum salutaria monita | |
| canentibus linguis, quasi quibusdam spiritalibus cultris, cre- | 10 |
| dentium populorum secundum Moysi dictum non in damnum | |
| hominis praeputium carnis, sed in augmentum hominis prae- | |
| putium facinorosi cordis incidit. | |
| At fortasse adhuc quispiam dicat: 'Cur ipse quoque | 17.1 |
| signaculum carnis accepit, si ei necessarium non fuit?' Huius | |
| propositionis quae sit ratio, fratres, accipite. Igitur qui uenerat | |
| hominem uiuificare, per hominem necesse habuit, ne phantas- | |
| ma putaretur, edicta legis uniuersa complere. Non enim aut | 5 |
| finis legis aut uerus Christus esse potuisset, si quid praeter- | |
| mitteret, quod ab alio saluti hominum praestari potuisset. | |
| Eo accedit, quod secundum carnem Dauid filius futurus | 18.1 |
| esse canebatur; qui nisi paterno generis signaculo responde- | |
| ret, neque Dauid filius esset neque nisi in filium Dauid Chris- | |
| tus uenire potuisset; qui ideo circumcisus est, quia Iudaeis | |
| erat promissus, ideo cum praeputio natus, quia in aeternum | 5 |
| incircumcisis gentibus fuerat profuturus. | |
| Diximus de prima circumcisione carnali, quae Iu- | 19.1 |
| daeorum est; nunc breuiter de secunda spiritali, quae nostra | |
| est, edicamus. Quae tantum potestatis gerit, ut a femina | |
| coeperit, quod priori impossibile fuit. Denique a muliere, quae | |
| prior peccauerat, circumcisionis incipit cura, et quia suasione | 5 |
| per aurem inrepens diabolus Euam uulnerans interemerat, per | |
| aurem intrat Christus in Mariam, uniuersa cordis desecat | |
| uitia uulnusque mulieris, dum de uirgine nascitur, curat. | |
| Signum salutis accipite! Corruptelam integritas, partum est | |
| secuta uirginitas. | 10 |
| Adam similiter dominica circumciditur | 20.1 |
| cruce, et quia per mulierem, quae sola lignum letale contigerat, | |
| exceperat uterque sexus interitum, e diuerso per uirum ligno | |
| suspensum uiuificatum est omne genus humanum. Ac ne non | |
| ex integro principium suo statui redditum uideretur, prior uir | 5 |
| consummatur in cruce atque eo feliciter soporato similiter de | |
| eius latere ictu lanceae non costa diuellitur, sed per aquam et | |
| sanguinem, quod est baptismum atque martyrium, spiritale | |
| corpus spiritalis feminae effunditur, ut legitime Adam per | |
| Christum, Eua per ecclesiam renouaretur. | 10 |
| Hoc nos, fratres, sacramento tam uiri quam feminae | 21.1 |
| circumcidimur. Hoc spiritus sancti non signaculo, sed signo | |
| censemur. Hac circumcisione non aliquid perdimus, sed cres- | |
| cere nos augmentis caelestibus inuenimus. Non sanguinem | |
| sterili solemnitate dimittimus, sed pudoris sanguinem retine- | 5 |
| mus, quem ambitiose plerumque effundimus, cum in persecu- | |
| tione pro nomine domini diabolum moriendo uastamus. | |
| Postremo abscindimus, quod habuisse non deberemus, | 22.1 |
| quod ab inimico hominibus superadditum recognoscimus, | |
| domino sic dicente: Simile est regnum caelorum homini, qui | |
| seminauit in suo agro bonum semen; dormientibus autem homi- | |
| nibus uenit inimicus eius et superseminauit zizania in triticum. | 5 |
| Quae necessario radicitus circumcisione diuellimus, ut diri | |
| seminis contagione purgati integri in ubertate paterni seminis | |
| maneamus. Haec, inquam, non die, non nocte, non hora, non | |
| sexu, non aetate, non condicione, non loco, non genere a tri- | |
| buenda homini salute depellitur, sed gloriosa semper in omni- | 10 |
| bus inuenitur. | |
| Denique prior circumcisio desecat carnem, | 23.1 |
| secunda animi desecat uitia; illa ferro, haec spiritu; illa | |
| portionem, haec hominem totum; illa masculum solum, haec | |
| utrumque sexum; illa praeputium paruae cutis, haec praepu- | |
| tium totius concupiscentiae saecularis; illa octauo deseruit | 5 |
| diei, huic deseruiunt tempora, dies, horae uniuersaque mo- | |
| menta; illa ante octauum uel post octauum diem nec ipsi | |
| morienti puero subuenit, haec a cunis ipsis infantiae usque | |
| ad supremos exitus cuiusuis aetatis utroque generi salutare | |
| munus inpertit; illa sanguine gaudet, haec gratia; illa | 10 |
| imagine, haec ueritate; illa damno, haec lucro; illa agit | |
| captiua sub lege, haec omnibus praestat in Christo bonae fidei | |
| libertatem. | |
| Igitur uos, qui circumcisi estis circumcisione | 24.1 |
| non manu facta in spolationem carnis, sed circumcisione domini | |
| nostri Iesu Christi, elaborate, ne uestra integritas mutiletur, | |
| ne ingruentium peccatorum rursum, sicut Adae et Euae | |
| spiritale praeputium, male repetita nuditas condemnetur, ne | 5 |
| nouus homo quicquam Iudaei habere uideatur aut gentis. | |
| Ambo enim illi carnales sunt, ambo sine fructu. Vnde dubium | |
| non est neque praeputium aliquid esse neque circumcisionem, | |
| sed solam obseruationem uoluntatis dei esse fideliter uiuenti- | |
| bus necessariam. | 10 |