| De patientia | |
| Etsi beata diuersis uita uirtutibus quaeritur, cuius | 1.4.1.1 |
| cupidine flagrans humanitas per momenta suspirat, tamen | |
| omnes uno eodemque consensu quasi quendam patientiae | |
| deferuntur in portum, sine qua nec audiri nec concipi nec disci | |
| quicquam poterit nec doceri. Nam profecto sola est, ad quam | 5 |
| prorsus res omnis spectet, dubium quippe cum non sit spem, | |
| fidem, iustitiam, humilitatem, castitatem, probitatem, con- | |
| cordiam, caritatem, omnes artes omnesque uirtutes, ipsa | |
| quoque elementa eius constare non posse sine eruditione uel | |
| freno. | 10 |
| Est enim matura semper, humilis, cauta, prudens, | 2.1 |
| prouida, omni necessitate contenta, quauis turbationum | |
| tempestate tranquilla. Serenitatem suam nebulis turbulentare | |
| non nouit. Paenitentiam nescit; altercatio quid sit ignorat. | |
| Omnes aut deuitat aut portat iniurias. Incertum est, utrum | 5 |
| inpassibilis iudicetur, cum aliquid passa quasi nihil passa sit | |
| inuenitur. | |
| Postremo impossibile est, fratres, eius aestimare | 3.1 |
| uirtutem, cuius uinci uictoria est. Non illam loco uis ulla | |
| detorquet, non labor, non fames, non nuditas, non persecutio, | |
| non metus, non periculum, non mors, non tormenta morte | |
| ipsa grauiora, non potestas, non ambitio, non felicitas. Semper | 5 |
| inmobilis manet, alta quadam ac diuina temperantia robuste | |
| librata, uniuersas permotiones animorum placida modera- | |
| tione compescens, et ut omnia non magno opere deuincat, se | |
| primo uincit. | |
| Non uirtutes possunt esse uirtutes, non perennes ele- | 4.1 |
| mentorum status, non tempora cognata connexione in solem- | |
| nes reditus commearent, nisi rerum disciplinam conuersionem- | |
| que quasi quaedam sollicita mater patientia custodiret. Sol | |
| denique quamuis mira celeritate alternas mundi metas illus- | 5 |
| tret, tamen numquam dilectam uerecundamque anteuertit au- | |
| roram; qui, quod maius est, duodenis non dicam spatiis, sed | |
| momentis horarum aequabiliter se partiri non posset, si in- | |
| patientia suos cursus urgueret. | |
| Luna quoque, quae quibus- | 5.1 |
| dam uidetur errare curriculo menstruali, solemnes suae ignes | |
| aetatis quod numquam prorogat inportune nec derogat, quid | |
| aliud intelligi datur quam sui opificis moderationi deseruiens | |
| peritissima insignis patientiae disciplina? Sed et mare uentis | 5 |
| lacessitum, cum irascitur, quamuis reciproca uicissitudine | |
| nunc pulsantibus caelum, nunc requirentibus terram aestuan- | |
| tibus undique uitreis armatum montibus, uiolentis undarum | |
| saeuientium cumulis, toto corpore insaniat, tamen extremo- | |
| rum pallido ex recursu uoluminum quasi ius terrae cognoscens | 10 |
| ac uiolare deuitans mira patientia in se frangitur, his denique | |
| fluctibus, quibus cogitur, refrenatur. | |
| Haec germinantibus | 6.1 |
| pratis, messibus flauis, uitibus curuis, semipallidis oliuis et | |
| felicitatem praestat et gratiam, cum [in] uniuscuiusque tem- | |
| poris fetus partu crudo in alterius contumeliam inpatientia | |
| non sinit praecipitare. Quid auium diuersarum decora com- | 5 |
| mercia litterataeque quid arduis uolatibus aeriae grues? Quid | |
| piscium dissimilium cum suis sibi ductoribus gradatae aetatis | |
| innumerabiles cunei? Nonne cum inuitationi temporum | |
| parent solemnisque remigii specioso discursu uel aquas sulcant | |
| uel aera distinguunt, et patienter ueniunt et patienter exce- | 10 |
| dunt? | |
| Solus homo praeceps, solus inpatiens, prauis cotidie | 7.1 |
| mobilitatibus gaudet, uarietatibus studet; miserum se putat, | |
| si ipse sit, nec intellegit rem dementiae esse consimilem, in | |
| statu suo animum non manere. Inpatientia enim quid est | |
| nisi mens lubrica, permotionibus crebris et rapidis se semper | 5 |
| expugnans; animus infidelis etiam sibi; actus improuidus, | |
| instabilis, caecus, incautus, inconstans, totus concitatus in | |
| ruinam; res sine substantia, negotium sine persona? Omnia | |
| cito temptat, omnia momento disturbat, mater criminum, | |
| curiositatis magistra, acumen temeritatis, auctor detestabi- | 10 |
| lium pariter ac magistra malorum. Hominis nam salutem ab | |
| incunabulis mundi mors ut iugularet ac iugulet, ab ipsa | |
| prorupit. | |
| Denique Adam in arce cum esset adhuc paradisi | 8.1 |
| constitutus beatissimusque beati orbis imperio potiretur, tam | |
| diu felix, tam diu inexterminabilis uixit, quam diu imperata | |
| regalis edicti continuit. At ubi sinistro consensu inuidi ex | |
| lubricitate serpentis est inpatientiam mutuatus sacraeque | 5 |
| arboris pomum male dulce delibauit, lacrimas repperit, dolores | |
| et gemitus, spinas et tribulos sibimet comparauit ultimoque | |
| sudore turbatus posteris hereditatem indigestae mortis, quae | |
| homicidium mox [ut] peperit, dereliquit. | |
| Denique nec mo- | 9.1 |
| ra est: inpatienter fraterni inuidus muneris in fratris Cain an- | |
| helat exitium et deo ante negotium parricida est; nec eius | |
| saltem coercentis uoce comprimitur, sed eo magis ac magis | |
| instat, donec effusione sanguinis conceptum piaculum duplice- | 5 |
| tur. Miratur orbis uacuus se duobus angustum; mirantur | |
| elementa hominem, qui factus sit ad imaginem et similitudinem | |
| dei, posse iugulari, et hoc a fratre. Erubescit rudis terra pio | |
| sanguine impiata. Solus Cain exsultat infelix et, quod teste | |
| caret, putat se caruisse facinore, quem deus uidit, quem | 10 |
| conscientia redarguit, quem fratris sanguis accusat. | |
| Quid | 10.1 |
| inpatientiam Sodomorum, ubi inlicite uiri opprimebantur | |
| a uiris, prodigiosae libidinis ignes ignis diuinus incendit in- | |
| testinique facinoris foedus, quo infeliciores subactis infami | |
| hasta persequentes hospitum terga depopulabantur, e caelo | 5 |
| imber fusus a domino flammis et sulphure armatus poenali | |
| procella deleuit? Iudaei contionibus tument; altaria diuina | |
| cum uenerantur, euertunt; uaria caede prophetas elidunt; | |
| Moysen amore nimio lapidare conantur; aduersus dominum | |
| semper ingrati uariis molitionibus pugnant multisque diis ac | 10 |
| regibus seruire gestiunt, qui uni deo per inpatientiam seruire | |
| minime potuerunt. | |
| Sed inpatientiae hactenus exempla prolata sint. | 11.1 |
| Neque enim est studiose, ut arbitror, memorandum, quod | |
| optaueris compescendum, maxime cum eius natura sit talis, ut | |
| numquam moretur in propriis, sed in publicum tota diffusa | |
| sit, diffamationibus uigeat, huc atque illuc aestuans uarie | 5 |
| caeca prorumpat, uicta sit autem, si dissimulatio celebritatem | |
| eius obscuret. | |
| Nunc ad patientiae reuertamur uirtutem, quae maiori- | 12.1 |
| bus nostris illustri uirtute perennem gloriam peperit et salu- | |
| tem. Abel ideo martyr, quia iustus; ideo iustus, quia patiens; | |
| a quo pati martyres didicerunt patiendo libenter, quod non | |
| merentur. Noe cataclysmum, quo omnis caro funditus delere- | 5 |
| tur, denuntiante deo imminere per momenta et credit et timet | |
| arcamque, cum suis ut saluus foret, quam iussus est facere, | |
| non praecipiti festinatione compingit nec tantum munus quasi | |
| praesumptor aut demens rapit, sed patienter aedificat, patien- | |
| ter exornat, patienter uariis animantibus replet. Quando | 10 |
| ingredi iubeatur, quando ianuam claudere, patienter ex- | |
| spectat, dignus euadere, qui in tanto orbis metu non festinauit | |
| euadere. | |
| Nunc mihi Abrahae memoranda est mira illa tempta- | 13.1 |
| tio, quae eum aut sacrilegum fecerat, si contemneret deum, | |
| aut crudelem, si occideret filium, nisi quadam singulari ac | |
| uere diuina patientia inter religionem pietatemque negotium | |
| temperaret, in spe non denegans deo, quod contra spem accepe- | 5 |
| rat a deo. Igitur Isaac sibi dulcissimum filium, deo uictimam | |
| dulciorem contemnit, ut seruet, destinat iugulare, ne iugulet, | |
| securus illo se non posse displicere facinore, quod deo gereba- | |
| tur auctore. | |
| O nouum spectaculum ac uere deo dignum, | 14.1 |
| in quo definire difficile est, utrum sit patientior sacerdos an | |
| uictima! Non percussoris, non percutiendi claudicat color; | |
| non membra tremore uibrantur; non dimissi, non torui sunt | |
| oculi. Nemo rogat, nemo trepidat, nemo se excusat, nemo | 5 |
| turbatur. Ne uere sit parricidium, ille lignum quo inuratur | |
| sibi praeportat, ille aram struit. Ille exserit gladium, ille | |
| ceruicem. Vno uoto, una deuotione, ne quid profanum sit, | |
| diligenter ac patienter geritur, quod ab altero celebratur. Sub | |
| tanto, non dicam humanitatis, sed ipsius naturae metu laeti | 10 |
| sunt soli. Cedit affectus pietati, pietas religioni, fauet utrisque | |
| religio. | |
| Medius stupet gladius nullo impedimento suspensus | 15.1 |
| mactatione terribili gloriam se praestitisse, non crimen. Quid | |
| hoc est? Ecce immanitas in fidem et scelus transit in sacra- | |
| mentum; parricida incruentus redit et qui immolatus est | |
| uiuit. Ambo sibi gloria, ambo claritatis exemplum, ambo dei | 5 |
| cultus admirabile saeculis testimonium. Felix orbis fuerat, | |
| fratres, si omnes sic fierent parricidae. | |
| Iacob per patientiam et benedictionem lucratus est | 16.1 |
| et fratrem. Dat iracundiae locum, securus ut redeat; domum | |
| patri commendat, sensim mitisque discedit, ut probet se et | |
| meruisse et non ambisse quod meruit. Ac ne quis hanc patien- | |
| tiam timiditatis nomine obscuret, in ducendis quoque uxoribus | 5 |
| talis est condicio: Liam excipit, prolixa tempora obseruat, | |
| omnia soceri libens tolerat imperata; qui si esset inpatiens, | |
| astu circumscriptus pro Rachel postmodum tempore num- | |
| quam reparato seruiret. | |
| Similiter Ioseph patiens inuenitur, | 17.1 |
| e pascua cum a fratribus rapitur; patiens, cum in puteum | |
| dimittitur; patiens, dura cum hasta distrahitur; patiens in | |
| carcere, in regno patientior, patientissimus, desideratos cum | |
| fratres agnosceret; et ubi iactantia se non potest continere, | 5 |
| positus in honore. Caelestis profecto est ista patientia, quam | |
| a suo statu non aerumna, non felicitas, non affectus potuit | |
| commouere. | |
| Aduersus Iob diabolus, qui non fertur blandus, | 18.1 |
| aestimare licet quid moliri potuerit incitatus, maxime cum | |
| a deo acceperit facultatem, ut atrocitatis inueteratae in exa- | |
| men iusti quibus possit armis, quibus possit uiribus, niteretur. | |
| Igitur nouum ac paene incredibile committitur proelium. Vltra | 5 |
| morem diabolus pugnat, sed Iob dissimulando plus pugnat. | |
| Ille eius magnum atque opulentissimum censum uno momento | |
| disperdit cohortemque florentissimam dulcium liberorum | |
| atrocissimo impulsu, tectis parietum cum ruina confusis, | |
| nimia crudelitate festinus sepelit, antequam iugulet. Ipsum | 10 |
| postremo, quem diuitiis exspoliauerat magnis, magnis uestit | |
| ulceribus, quibus insuper uermes immittit edaces, ut in tor- | |
| menta morientis cum homine aduenticium uulnus inquilino | |
| uulnere finiretur. | |
| At Iob cunctis uiribus aduersae partis | 19.1 |
| exspectatione placida profligatis, in semet fortior ruinis, omni- | |
| bus quaeque deleuerat bellum recuperatis in melius, felicitatis | |
| pristinae statum dissimulando non perdidit, sed mutauit. Hic | |
| ego patientiam domini memorare non audeo, ne quam deus | 5 |
| inter homines deputatus patiatur iniuriam; idonea laus enim | |
| non est, cui principatum adimit peraequatio. At cum omnes | |
| omnino memorati omnesque felices eius dono sint tales, con- | |
| tumelia est laudare dominum, cuius condigne laudare non | |
| queas seruum. | 10 |
| Sed o quam uellem te, si possim, rerum omnium | 20.1 |
| regina, patientia, magis moribus concelebrare! Scio enim, | |
| quia libentius in tuis moribus, tuis fundamentis tuisque con- | |
| siliis quam in alienis nudisque sermonibus conquiescis neque | |
| tantam in multiplicandis uirtutibus laudem ponis, quantam | 5 |
| in finiendis. Tu uirginitati praestas, ne flos eius ullo morbo, | |
| ullo tempore deflorescat. | |
| Tu uariarum semper in tempesta- | 21.1 |
| tum crebris turbinibus constitutae fidissimus miserandae | |
| uiduitatis es portus. Tu sanctissimo coniugali iugo rudi ceruice | |
| subeuntes in nisum laboris uel amoris aequalem retinaculis | |
| blandis quasi quidam peritus auriga componis. Tu amicitiam | 5 |
| idem uelle atque idem nolle docuisti. Tu seruituti unica ac | |
| fortissima consolatio saepe libertatem paris. | |
| Tu paupertati | 22.1 |
| praestas, ut habeat totum sui contenta, cum sustinet totum. | |
| Tu prophetas prouexisti. Tu Christo apostolos glutinasti. Tu | |
| cotidiana martyrum et mater es et corona. Tu murus fidei, | |
| fructus spei, anima caritatis. Tu specialiter omnem populum | 5 |
| diuinasque uirtutes quasi crines effusos in unius uerticis no- | |
| dum, honorem decoremque conducis. Felix aeternumque felix | |
| est, qui semper te habuerit in se. |