| De auaritia | |
| Nec singulare nec friuolum crimen est, fratres, uel | 1.5.1.1 |
| maxime Christianum cupiditatis compedibus alligari pro- | |
| fundaeque noctis feralibus tenebris obcaecatum miserabiliter | |
| ad ima deferri. Sed quia inexstinguibilis pestis incendio totus | |
| mundus exarsit, auaritia, ut putatur, crimen esse desiit, quia | 5 |
| neminem qui se possit arguere derelinquit. Omnes enim passim | |
| furore insatiabili turpes praecipitantur in quaestus, nec quis- | |
| quam prorsus inueniri potest, qui ei saltem uel uno momento | |
| iustitiae frenos inponat. | |
| Inquieta semper exaestuat, saeuit, | 2.1 |
| pugnat, rapit, congregat, seruat sui tenax, appetens alieni, | |
| non suo, non alieno, non ipso orbe contenta. Totum possidet et | |
| de inopia queritur semper. Denique ad sua numquam peruenit | |
| uota. Quantum fuerit auctior, fit tanto miserior: expers otii, | 5 |
| expers satietatis, per fas atque nefas, artibus multimodis ac | |
| uersutiis armata bacchatur, salutis suae alienaeque con- | |
| temptrix, solum metuens ne desit ulli quod radat. | |
| Inde est, quod uniuersae nationes mutuis cadunt per | 3.1 |
| momenta uulneribus, concussae gemunt urbes, deleta rura | |
| respirare non possunt, maria plus praedonibus saeua sunt | |
| quam natura; obseratae gladiis uiae humano cruore pin- | |
| guescunt; testamenta heredes incognitos ex sese recitari | 5 |
| mirantur; amicae sub fallacia manus innoxias animas secure | |
| conficit ebibita ueneni tempestas; sepelitur noua odii rabie, | |
| antequam nascatur, matris iam non in utero sed sepulcro | |
| incognitum pecus, quod legitimam nec mortem potuit sen- | |
| tire nec uitam. | 10 |
| Recte igitur apostolus ait: Radix omnium malorum est | 4.1 |
| auaritia; hac enim matre eademque magistra uniuersa quae | |
| diximus, sed et alia multa, immo omnia undique sine pausa | |
| quae scaturiunt mala nascuntur atque concelebrantur, quae | |
| condemnare falso humanitas gestit; camelum enim glutiens | 5 |
| culicem liquat; reicit stillas criminum et auaritiae, unde cri- | |
| minum fluenta funduntur, ebibit fontem. | |
| Huic non iura, non leges, non honor ullus obsistit, | 5.1 |
| quia quicquid aut emitur aut distrahitur, liberum non est: | |
| non nobilitas, quia per hanc credit, hanc excolit, per hanc hoc | |
| sibi nomen inuenit; non sanctitas, non munitio, quia nihil est | |
| tam sanctum quod non uiolari, nihil tam munitum quod non | 5 |
| expugnari pecunia possit; non necessitudo sanguinis, non | |
| amicitia, quia non suo merito, sed auri, argenti facultatumque | |
| beneficio quis aut amatur aut odio est. | |
| Denique haec est | 6.1 |
| causa, quod fratrum pia nomina plerumque gladiis amica | |
| uidemus esse quam sibi; quod parentes opulenti abolita sui | |
| nominis sanctitate filios suos non sine utriusque dedecore | |
| patiuntur errare stipi triuiali subiectos; quod liberi parentum | 5 |
| uitam sua damna iudicantes iniecta uiolenter manu ipsi natu- | |
| rae, inuasis hereditatibus ante tempus parentes suos compel- | |
| lunt uiuere miseriae, facultatibus mori. | |
| Pro nefas! Quid tibi tua tollis, infelix? Quid extraneo | 7.1 |
| facias, qui in te auarus es? O detestabili detestabilius malum! | |
| Inuicem dum exspoliant persequuntur fallunt, hostes probant, | |
| praedones laudant, latrones excusant, nec sui umquam uenit | |
| in mentem non esse humanae potestatis crastinum diem ac ne | 5 |
| ipsum, quo res agitur, quia quod uoluitur semper, in momento | |
| quid adferat dubium est. | |
| Sed oculis patentibus caeci dilatant | 8.1 |
| horrea, terras angustant, urgent saltibus saltus et, si orbem | |
| totum possideant, fines oderunt. Inlicitum putant habere | |
| uicinum. Construunt praedia, sepulcra defodiunt; timeant | |
| omen qui non timent mortem: sic, sic interempti plerumque | 5 |
| iacent canibus, alitibus ferisque donati, ubique dispersi, | |
| utrobique deperditi, semesis ossibus, etiam suis carnibus | |
| nudi. | |
| Conspicite rem auaro condignam! Ille, ille amplum | 9.1 |
| qui habuit censum, exiguum non habet tumulum; quos | |
| prophetes egregius hactenus increpat dicens: Quid profuit | |
| nobis superbia aut quid diuitiarum ambitio contulit nobis? | |
| Transierunt ista omnia tamquam umbra. Sed et dominus ipse | 5 |
| dicit: Quid prodest unicuique lucrari mundum et animae suae | |
| pati detrimentum?. | |
| I nunc, insatiabilis homo, et in detestabilis con- | 10.1 |
| gestionis lucra letifera etiam ipsa elementa nouis artibus | |
| coge! Licet radient tibi pretiosorum lapidum discoloribus | |
| formis referta penetralia, gemat terra sub pondere argenti, | |
| auro ardens tota domus pugnet sua flamma cum sole honorum- | 5 |
| que exinanitus a te gradus non inueniat quod tibi praestet, | |
| meminisse tamen debes, quia mors non timet nec diuitias nec | |
| honores. | |
| O caeca mens hominum! Quam uarie, unam | 11.1 |
| tamen contendit in mortem: pauper, cum opes infeliciter | |
| quaerit, quas feliciter non habet; diues, cum diuitias putat | |
| se non habere, quas habet. In uno nititur auaritia, bacchatur | |
| in alio, in utroque crescit, in utroque non desinit. Verum tamen | 5 |
| eos uno momento exigua humus et peraequat et satiat, enorme | |
| quod cum tota ambitione sua non potest aurum. | |
| Hinc unus pecuniam suam tamquam hamum propo- | 12.1 |
| nit, ut facultates ad se attrahat alienas; quam peregrinantem | |
| ferali supputatione nutrire non desinit, ut summam quaerat, | |
| non quam commodatio dedit, sed quam ei pepererint armati | |
| numero dies, menses et digiti. At plerumque cum sua sibi | 5 |
| industria fenerator etiam ipse nudatur, ei cum casu aliquo | |
| fraus, inopia, fuga, mors extorserint debitorem. Auaritiae | |
| enim natura talis est, ut auariorem faciat. Plerumque plus tu- | |
| lit auaro quam praestat, ac sic saepe contingit, ut merito per- | |
| dat etiam sua, qui desiderat aliena. | 10 |
| Illinc alius uias uianti- | 13.1 |
| bus cludit, arcet ab herbis, arcet a siluis, arcet ab aquis, et qui- | |
| dem copiosis uacantibus plurimis negat hominibus, quod aui- | |
| bus, serpentibus, feris non potest denegare. Mera profecto ue- | |
| sania est beneficiis inuidere naturae. | 5 |
| Alius inde rerum om- | 14.1 |
| nium captat annonam, aucupatur distrahendi tempus, minor | |
| in mensura, maior in pretio; negat se habere, quod distrahat, | |
| ut rogetur, ut iugulet. Atque utinam incorrupta species uen- | |
| deretur! Ingemescit praeterea, si annus est sterilis, multo | 5 |
| magis, si fertilis fuerit: illic quia parum distrahit, hic quia | |
| non solus. Vultis scire, quantis sit tenebris obuolutus? Irasci- | |
| tur deo, si non semper fiat publicis luctibus diues. Bene, bene: | |
| cum quis quaerit aurum, inuenit gladium. | |
| Inter haec nemo considerat condicionem fragilitatis | 15.1 |
| humanae, nemo hostem, nemo fiscum, nemo latronem, nemo | |
| domesticum, qui cognitione secreti est omnium peior, nemo | |
| imminentes diei iudicii flammas, per quas omnes nudi transi- | |
| turi sumus. Solum colitur, de quo dictum est: Idola gentium | 5 |
| argentum et aurum, pro quo quis aut iugulatur aut iugulat. | |
| Vellem scire tamen, tanta eius rabies quid uoluptatis ha- | 16.1 |
| beat, suo cultori quid praestet. Febrem non exstinguit, morbos | |
| non discutit, uulneribus non medetur, dolores non tollit, | |
| mortem non repellit, nisi quod sanos occidit; nec manducatur | |
| aliquando certe nec bibitur nec in inferno cum suo praedone | 5 |
| descendet, solum quod oculos infelices inanemque conscien- | |
| tiam ad hoc in maligni fulgoris cupidinem diram spe potiundi | |
| praecipitat, ne gratis homo uideatur occisus. | |
| Sed nos non ad auaros, sed de auaris sermonem | 17.1 |
| fecimus, fratres; alioquin solis diuinis exemplis oportuerat | |
| perorare, esset si quis hic talis. Sed quia in uobis fides et pietas, | |
| quae est idonea expultrix auaritiae, manet atque gloriatur, | |
| digni estis uniuersi aurum argentumque non tam habere quam | 5 |
| esse. Nam uos estis aurum uiuum dei, Christi uos argentum, | |
| uos spiritus sancti diuitiae; uos si terrena metalla tempseritis, | |
| longe his uitae uestrae thesaurus. Vobis auro constructa aethe- | |
| ria illa ciuitas destinata est. Nulla intrare uolentibus mora; | |
| patent duodecim portae, habitacula praeparata sunt infinita. | 10 |
| Nemo sit de mansione sollicitus: certae gloriae nostrae | 18.1 |
| insignis res erit, si dei ciuitatem felicitate nostri numeri feceri- | |
| mus angustam. Itaque estote securi: nihil in illa deest um- | |
| quam, nihil ab suo statu aut tollitur aut declinat; omnia | |
| bona atque perpetua exuberant passim. Certe, quod primum | 5 |
| est, nemo eget, nemo inuidet, nemo furatur, nemo rapit, nemo | |
| proscribit, nemo iugulat, moritur nemo; omnes felices, omnes | |
| unanimes, omnes inmortales, omnes sunt semper aequales; | |
| quod unius est, omnium est; quod omnium, singulorum. | |
| Vultis scire, quae illic beatitudo uersetur? Nemo suam ues- | 10 |
| tem, nemo suas margaritas abscondit, nemo lapides pretiosos, | |
| nemo aurum, nemo argentum, et tamen ullus non timet | |
| furtum. |