| Incipit tractatus Danielis | |
| Trium puerorum martyrium qui credit interritus, potest | 1.22.1.1 |
| etiam ipse adipisci martyrium. Tanta enim uis certaminis | |
| fuit, ut eam ipse quoque ignis horruerit. Nam a barbaro rege | |
| nimia crudelitate tribus pueris consulente fornacis ultra quam | |
| solet septenario pabulo ignis armatus est. | 5 |
| Credo diuina | 2.1 |
| prouidentia sacramento trinitatis spiritalem quoque nume- | |
| rum conuenire. Denique nec inrorati camini eis baptismatis | |
| defuit gratia. O admirabile incendium! O uere spectaculum | |
| deo dignum! Qui audiunt, timent; qui incenderant, ardent; | 5 |
| qui incensi sunt, sanctificati et incolumes de camino procedunt | |
| per dominum nostrum Iesum Christum. |