| De auaritia | |
| Recte, fratres, sicut audistis, deus odit auaritiam. Est enim | 1.21.1.1 |
| libido profunda, cupiditas caeca, tempestas insana, rapacitas | |
| sine fine, sollicitudo sine requie, ad sua numquam perueniens | |
| uota, quia satiari non nouit. Fidem frangit, caritatem neglegit, | |
| iustitiam negat, non cognoscit affectus, iura diuina contemnit, | 5 |
| humana uersutis argumentis excludit, orbem totum, si | |
| possit, ut rapiat. Vultis scire, quale calamitatis sit genus? | |
| Sane plus in eum, qui eam dilexerit, saeuit. Quam qui uicerit, | |
| habebit uitam aeternam. |