| Post traditum baptisma | |
| Post deuotissime completa expiationis sacrae casta ieiu- | 1.24.1.1 |
| nia, post clarissimae noctis suo sole dulces uigilias, post lactei | |
| fontis lauacro uitali in spem inmortalitatis animas pullulantes, | |
| ex quo qui eratis aetate diuersi, diuersi natione, subito germani | |
| fratres, subito una geniti emersistis infantes, hortor uos natiui- | 5 |
| tatis tantae festa laeto celebrare conuiuio, sed non illo, in | |
| quo diuersis epulis intrimentorum lenocinio saporis de summa | |
| certantibus obrutum pectus saepe crudis atque acidis uomiti- | |
| bus inurguetur, in quo musti uestri dulcedo saecularis uini | |
| pridiani exhalante foetore corrumpitur, sed caelesti prandio, | 10 |
| honesto, puro, salubri atque perpetuo, quod, ut saturi semper | |
| ac felices esse possitis, esurienter accipite. | |
| Pater familias | 2.1 |
| panem uinumque pretiosum uobis ex usibus suis sua de mensa | |
| largitur. Tres pueri unanimes legumina inferunt primi, quibus, | |
| ut scitus sit sapor, salem sapientiae aspergunt. Oleum Christus | |
| infundit. Moyses primitiuam festinus maturamque procurauit | 5 |
| agninam, Abraham pinguem conditamque fideliter uitulinam. | |
| Isaac innocenter ollam portat et ligna. Iacob patienter uaria | |
| exhibet pecora. Ioseph promotus ad mensuram praerogat | |
| cunctis annonam. | |
| Sane si quis aliquid desiderauerit, qui | 3.1 |
| recondidit Noe omnia illi arcarius non negabit. Petrus piscator | |
| recentes marinos affatim pisces apponit cum sarda mirabili. | |
| Tobias peregrinus fluuialis piscis interanea diligenter accurat | |
| et assat. Iohannes camelarius deuote praecurrens de silua mel | 5 |
| attulit et locustas. Ne alter alterum manducantem denotet, | |
| inuitator ammonet Paulus. Dauid regius pastor omnibus | |
| momentis lac argenteum subministrat et caseum. | |
| Zachaeus | 4.1 |
| sine mora quadriplicata expungit apophoreta, deus et dominus | |
| noster Iesus Christus dei filius dulcia, sicut prior, qui hoc | |
| prandio pastus est ante nos, dicit: Quam dulcia faucibus meis | |
| eloquia tua super mel et fauum ori meo! Haec, fratres, si quis | 5 |
| libenter crediderit, largiores adhuc escas inueniet, quibus si | |
| diligens fuerit, semper et se et alios bonis omnibus satiabit | |
| per dominum nostrum Iesum Christum. |