| Incipit alius tractatus | |
| In omni negotio, fratres dilectissimi, nisi quis ante | 1.25.1.1 |
| personam noscat et rationem, eius non potest nosse ueritatem. | |
| Haec enim res et fecit et facit, ut Iudaeus et Iudaeo deterior | |
| Christianus dei filium deum esse non credant. Quos uellem | |
| adesse paulisper auremque praesenti commodare lectioni, ut | 5 |
| edicerent nobis, quinam sit deus iste, qui dicit: Audi, populus | |
| meus, et loquar, Israel, et testificabor tibi, quoniam deus, deus | |
| tuus ego sum; et infra: Meus est orbis terrae et plenitudo eius. | |
| Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum | |
| potabo? Immola deo sacrificium laudis et redde altissimo uota | 10 |
| tua et inuoca me in tribulatione tua et eripiam te et magnificabis | |
| me. | |
| Si pater loquitur, fratres, quis est iste, cui tantum | 2.1 |
| defert? Quis est, quem altissimum dicit, cum ipse sit solus, | |
| a quo alius altior non sit? Sin uero omni honorificentia defe- | |
| rentis patri uerba sunt filii, debetis agnoscere, quantis catenis | |
| uincta tenebrarum mens laboret incredulorum. | 5 |
| Immola, inquit, deo sacrificium laudis. Primo omnium | 3.1 |
| sacrificiorum tria esse genera, nouelle, disce, Christiane, ne | |
| quo seducaris errore. Vnum est enim detestabile, alterum re- | |
| probum, tertium mundum. Detestabile est gentium, reprobum | |
| Iudaeorum, populi Christiani mundum. Igitur gentium sacri- | 5 |
| ficium quam exsecrabile est, tam inane; colunt enim uani ua- | |
| na figmenta in quaslibet formas, uultus, sexus, aetates auri | |
| argentique detrimento matris limae moderato dente figurata. | |
| Quae est ergo ista dementia sacrificium nescientibus procu- | 4.1 |
| rare, lumen caecis inferre, tura non spirantibus concremare, | |
| allegare preces surdis, ab his custodiam petere, quos fur non | |
| timet inuolare? Quibus recte deus irascitur dicens: Nolite | |
| ambulare post deos alienos, ut seruiatis eis, et ne adoraueritis | 5 |
| eos, ne quando incitetis me in operibus manuum uestrarum et | |
| disperdam uos. | |
| Quae autem sint ista opera manus humanae, | 5.1 |
| spiritus sanctus in Psalmo nonagesimo quinto declarat dicens: | |
| Omnes dii gentium daemonia; dominus autem caelos fecit; et | |
| in Deuteronomio: Sacrificauerunt daemoniis et non deo. Ac ne | |
| quis sacrilegium aestimaret sibi impune esse cessurum, scrip- | 5 |
| tura iterum ibidem dicit: Sacrificans diis eradicabitur, nisi | |
| domino soli. Haec gentes, nisi conuertantur, manet diuina | |
| sententia, quae nec deum nec sacrificium etiam ipsae cognos- | |
| cunt se habere legitimum. | |
| Nunc Iudaeorum quoque sacrificia <a> deo repudiata | 6.1 |
| cognoscite, qui dicit ad eos in Esaiae libro: Quo mihi multitu- | |
| dinem sacrificiorum uestrorum? Plenus sum holocaustomatis | |
| arietum et pinguamine agnorum. Sanguinem taurorum et hirco- | |
| rum nolo; quis enim exquisiuit ista de manibus uestris?. Per | 5 |
| alium adaeque prophetam spiritus sanctus clamat et dicit: | |
| Praecingite uos et plangite, sacerdotes; lugete omnes, qui deser- | |
| uitis altari, quoniam ablata est de domo dei uestri hostia et im- | |
| molatio. Multa sunt, quae dici possunt, sed satis otiosum est | |
| in his demorari, quae in toto iam non sunt. | 10 |
| Vnum sane necessario proferemus exemplum, quod | 7.1 |
| et Iudaei odiosum et Christiani sacrificium approbet deo | |
| gratum, apud Malachiam prophetam: Non est mihi uoluntas | |
| circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habeo ex | |
| manibus uestris. Quoniam a solis ortu usque in occasum clari- | 5 |
| ficatum est nomen meum apud gentes, et in omni loco odores | |
| incensi offeruntur nomini meo et sacrificium mundum, quoniam | |
| magnum est nomen meum apud gentes, dicit dominus. | |
| Immola | 8.1 |
| deo sacrificium laudis. Immola, inquit, deo, non daemoniis, | |
| sacrificium laudis, non uituperationis, et redde altissimo uota | |
| tua. Honorem totum refudit in patrem, ex quo omnia. Et | |
| inuoca me in tribulatione tua et eripiam te dicendo ostendit, | 5 |
| quoniam per se omnia prosecutus est. Et magnificabis me; | |
| quod dictum, fratres, non sic debetis accipere, ut operis sui | |
| laudem sibimet soli deberi testatus sit, qui in euangelio dicit: | |
| Si non facio facta patris, nolite mihi credere; sed si mihi credere | |
| non uultis, factis credite et cognoscite, quoniam in me est pater | 10 |
| et ego in illo, dictum significatione unica maiestatis et affectu | |
| indiuiduo pietatis, quia laus filii est patris et laus patris am- | |
| borum. | |
| Nunc sacrificii nostri proprietatem nos conuenit nosse, | 9.1 |
| quae facile ex aduerso cognoscitur. Nam si diis corporalibus | |
| sacrificium conuenit corporale, utique et spiritali deo sacrificium | |
| est necessarium spiritale; quod non ex sacculo, sed ex corde | |
| profertur; quod non bromosis pecudibus, sed suauissimis | 5 |
| moribus comparatur; quod non cruentis manibus, sed sensibus | |
| mundis offertur; quod non iugulatur ut pereat, sed, sicut | |
| Isaac, immolatur ut uiuat, apostolo hortante nos Paulo, cuius | |
| ista sunt uerba: Exhibete corpora uestra hostiam uiuam, | |
| sanctam, placentem deo. Hoc enim placitum est domino, ubi se | 10 |
| ipsum candidus animus immolauerit domino; cetera autem | |
| nihil proderunt, si colentis pura mens non sit, in Ecclesiastico | |
| Salomone clamante: Dona iniquorum non probat altissimus. | |
| Hic quaerite, Christiani, sacrificium uestrum an | 10.1 |
| esse possit acceptum, qui uicinarum possessionum omnes | |
| glebulas, lapillos et surculos nostis, in praediis autem uestris | |
| fumantia undique sola fana non nostis, quae, si uera dicenda | |
| sunt, dissimulando subtiliter custoditis. Probatio longe non | 5 |
| est. Ius templorum ne quis uobis eripiat, cotidie litigatis. | |
| Non hi solum, qui tales sunt, displicent deo, sed et illi, qui | 11.1 |
| per sepulcra discurrunt, qui foetorosis prandia cadaueribus | |
| sacrificant mortuorum, qui amore luxuriandi atque bibendi | |
| in infamibus locis lagenis et calicibus subito sibi martyres | |
| pepererunt, qui dies obseruant, qui Aegyptiacos de candidis | 5 |
| faciunt, qui auguria captant salutemque suam pecudum | |
| uiolenter scissis in uentribus quaerunt, qui coniugale exaspe- | |
| rant iugum affectuque calcato subditiciis personis, ut obum- | |
| brent furta turpissimae utilitatis, rem familiarem tuendam | |
| committunt amore non fidei, sed libidinis, qui publicanas | 10 |
| mulieres cum ui subiciunt sibi uiliores se esse quam illae sunt | |
| produnt, qui iracundia tument, qui litibus fremunt, qui calum- | |
| nias pariunt, qui pauperes, qui uiduas, qui pupillos exspoliant, | |
| qui profanis fabulis neglecta dei secta alios non bene auocan- | |
| tes diuina sacramenta contaminant. | 15 |
| Iam uideat unusquisque, quemadmodum sacrificium aut | 12.1 |
| sumat aut offerat; sicut enim indigne offerre sacrilegum est, | |
| ita indigne manducare mortiferum, in Leuitico scriptura | |
| dicente: Omnis mundus manducabit carnem. Anima autem | |
| quaecumque manducauerit de carne sacrificii salutaris, quod est | 5 |
| domini, et inmunditia eius super ipsum est, peribit anima illa | |
| de populo suo. | |
| Haec, fratres, sicut cauenda sunt nobis, ita | 13.1 |
| quae bona, quae pura, quae simplicia, quae pia, quae sancta | |
| sunt, sicut facitis, amplectenda, ut uidentes homines opera | |
| uestra bona magnificent patrem uestrum, qui est in caelis. Ita- | |
| que, dulcissimi flores mei, talia sacrificia procurate, quae | 5 |
| sanctus spiritus libenter offerat, pater probet, filius, qui | |
| magister est noster, probata glorietur per eundem, qui est | |
| benedictus in saecula saeculorum. |