| Incipit praefatio | |
| Specioso circulo sacer inflexus dies in mundani operis pensa | 1.26.1.1 |
| quadriga temporum fertur duodenis mensum perpeti cursu | |
| mutationibus diues, nulla statione contentus, quia inmorta- | |
| litas eius est cursus. Verum currat an recurrat, ambiguum est, | |
| cuius praeteritum restat, ut redeat. Mira prorsus ratio! Innu- | 5 |
| merabilium saeculorum diuersa mensura conterendo innouat | |
| spatia, et tamen eius semper orbita est una. Qui nos admonet, | |
| fratres, passionis resurrectionisque dominicae unanimes atque | |
| concordes salutaria celebrare mysteria, per dominum et con- | |
| seruatorem nostrum Iesum Christum. | 10 |