| De Genesi | |
| Nihil est, fratres dilectissimi, ante omnia homini timenti | 1.27.1.1 |
| deum tam necessarium atque conueniens, quam ut se ipsum | |
| nouerit. Etenim genus insaniae est eum rationem secreti | |
| naturae disquirere; non enim ullo pacto potest humanis | |
| opinationibus substantia naturae comprehendi, quam nemo | 5 |
| nouit nisi ipse solus, qui fecit. | |
| Itaque quod specialiter ad nostras pertinet partes, uidea- | 2.1 |
| mus, quid sit, quod deus ait: Faciamus hominem ad imaginem | |
| et similitudinem nostram (et fecit, inquit, deus hominem ad | |
| imaginem et similitudinem dei), et alio loco dicat: Ego sum | |
| qui sum et non demutor. Cum hoc ita sit, homo quemadmodum | 5 |
| dei imaginem portat, cuius uultus passibilis, omni conuersioni | |
| subiectus momentis omnibus demutatur labore, aetate, lan- | |
| guore, ira, gaudio, tristitudine totque induat uultus, quot | |
| animi fuerint motus, nullusque prorsus dies, quo iugiter sibi | |
| similis esse uideatur? | 10 |
| Cum haec aliter non sint, ergone dei | 3.1 |
| imaginem non habemus? Habemus plane et quidem mani- | |
| festam ex eo ipso, quod non est nobis portantibus nota. In- | |
| comprehensibilis enim dei imago inuisibilis sit, necesse est. | |
| Denique oculis non est subiecta carnalibus; nam neque cum | 5 |
| ingreditur corpus nostrum neque cum de corpore egreditur, | |
| a quoquam deprehendi potest tantumque potestatis habet, | |
| ut, cum sui domicilii saepto teneatur, tamen quicquid uoluerit, | |
| omnibus momentis illustret. Non ergo carnale hoc domicilium | |
| imaginem dei debemus accipere, sed caelestis hominis spirita- | 10 |
| lem, quam in se credentibus dominus aetheria natiuitate | |
| renouatis plenitudinis suae pio de fonte largitur per dominum | |
| nostrum Iesum Christum. |