| Incipit de Exodo | |
| Iudaeus legitimum gerere se pascha contendit, cui nihil | 1.28.1.1 |
| aliud de ueteri sacramento quam inanibus intexta suspiriis | |
| fabula remansit. Denique regium illud templum campis | |
| aequatum iacet. Altaria dei eius subuersa manu cum suis sibi | |
| sacrificiis sparsa in puluerem uanuerunt. Sacerdotalis cathedra | 5 |
| pestilentiae suo nomine deleta est. | |
| Agnus salutaris, qui | 2.1 |
| designatur ex ouibus et ex haedis, inter pecora non potest | |
| inueniri. Dies festi eius et cantica secundum dei uocem in | |
| planctum et luctum illi profecerunt. Superba illa ciuitas seruit. | |
| Sane ouium greges infinitos interficit, quos in amaritudine | 5 |
| absumit. Quis non intellegat, fratres, illud pascha non esse, | |
| sed bromosum latronis cruenti conuiuium? Per dominum | |
| nostrum Iesum Christum. |