| Incipit tractatus diei dominici | |
| Saeculorum heres [et] pernici cursu procurrens atque | 1.33.1.1 |
| recurrens, solemni meta rotatus in sese, proferens sibi de fine | |
| principium, natalicia infinita de occasu dies sempiternus | |
| eluxit; quo discussa conuolutae hiemis tristitudine, nouo | |
| uento Fauonio blandiente, diuersis floribus genere colore | 5 |
| pariter et odore una natiuitate diffusis germinantia undique | |
| dulce prata respirant. Exsultat aestas noua, sed diues, in | |
| frumenti uarias moles spiceam feliciter contundens palmam. | |
| Quam prosequitur congrue mustulentus autumnus, ut necessa- | |
| rio gratiae panis uini quoque iucunditas iungeretur. | 10 |
| Quis non haec caelestibus mysteriis coaptata cognoscat? | 2.1 |
| Hiems namque pigra, sordida et tristis ad eos pertinet, qui | |
| idolatriae deseruientes, mundanis uoluptatibus conpediti, | |
| libidini uacantes et gutturi, longae nocti, id est aeternae morti, | |
| sunt a deo, quod opus tenebrarum dilexerint, destinati. Ver | 5 |
| sacrum fontem debemus accipere, cuius diuite ex alueo | |
| Fauonio non uento, sed spiritu sancto generante odorem diui- | |
| num beata spirantes fide diuerso charismate, sed una natiuitate | |
| ecclesiae flores clarissimi ac dulces nostri funduntur infantes. | |
| Aestas autem fidelis est populus, angelicus et mundus, qui | 3.1 |
| sponsionis suae palmam fortiter retinens, peccatorum paleis | |
| limpidatus, semet pretiosum frumentum diuinis horreis in- | |
| ferre desiderans, licet suo uberet fonte, tamen aestuat semper | |
| iustae operationis ardore. Autumnus quoque martyrii locus | 5 |
| est, in quo non uitis, sed fossoris sanguis effunditur, ut uita | |
| beata pretiosae mortis uindemia comparetur. | |
| Dies uero ad | 4.1 |
| sacramentum pertinet resurrectionis domini nostri Iesu Chris- | |
| ti, qui in omnibus omnia est; qui uere aeternus est ac sine | |
| nocte dies; cui duodecim horae in apostolis, duodecim menses | |
| seruiunt in prophetis; quem euangeliorum salutaria quattuor | 5 |
| praedicant tempora; cui non anniuersarii, sed cotidiani | |
| fructus respondent hymnum canentibus deo credentibus | |
| populis, qui omnia inmortalitatis semine propagantur in | |
| saecula. In huius diei luce gradientes exsultemus fide, iucun- | |
| demur bona conuersatione, ut perpetuam uitam adipisci | 10 |
| mereamur per dominum Iesum Christum. |