| Tractatus Ionae prophetae | |
| Humanae deuotionis religiosa confessio est de deo hoc | 1.34.1.1 |
| nosse, quod licitum est. Sicut enim in simplici corde scrutanda | |
| sunt testimonia eius, ita curiositate non sunt inquietanda | |
| secreta. Quis enim causas naturasque caeli huius et superiorum | |
| sciet? Quis corpoream aeris huius, ut quidam putant, inanita- | 5 |
| tem se disserere posse mentiatur? Quis terram aqua portari an | |
| aquam terrae gremio contineri se nosse praesumat? | |
| Quis spi- | 2.1 |
| ritus aerios, quis figuras uentorum, quis inter marinos aestus | |
| fluminum augmenta, quis denique opificium domini deique | |
| consilium se deprehendisse gloriabitur, cum apostolus dicat: | |
| O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! Quam inenar- | 5 |
| rabilia sunt iudicia eius et quam inuestigabiles uiae eius! Quis | |
| enim cognouit sensum domini?. Non enim in horum inquisi- | |
| tione exaestuans propheta dicit: De profundis clamaui ad te, | |
| domine. | |
| Clamat namque de profundis, id est de imis prae- | 3.1 |
| cordiis; clamat de profundis, sed quibus saeptus erat maestus | |
| ac tristis calamitatibus humanis! Et clamat non uoce, sed | |
| corde, non clamore, sed fide, quam scit deum libenter audire. | |
| Hoc igitur e profundo clamans similiter Petrus impetrauit | 5 |
| a domino, ut profundi maris lubricos sinus insubditaque | |
| humanis gressibus liquidi aequoris terga, quibus uiator trepi- | |
| dus absorbebatur, et perambularet pariter et euaderet. | |
| Clamat de profundis et Paulus obrutus calamitatibus beatis, | 4.1 |
| cum pro nomine domini latrones in itineribus, latrones in | |
| ciuitatibus patitur, cum a Iudaeis uirgis ter caesus naufragio | |
| trino diluitur, cum insani populi furibunda tempestate lapideis | |
| imbribus feliciter grandinatur, cum in profundo maris die | 5 |
| demoratus ac nocte ad deum clamans incolumis inde respuitur. | |
| Ionas adaeque propheta ad Nineuitas missus a deo | 5.1 |
| est, eorum ut imminere ciuitati interitum nuntiaret; ingenti- | |
| bus enim peccatorum sarcinis premebantur. At ille alio de- | |
| flexus itinere nauem Tarsos petiturus ascendit, cum subito | |
| compugnantium uentorum flatu uiolento lacessitum fremit | 5 |
| mare sollicitique gurgitis praeruptorum montium canis uolu- | |
| minibus repugnantium litorum spumantia ora contundens | |
| minatur per momenta naufragium. Procellae crebrescentes in- | |
| saniunt, horrendum sibilant funes, gemunt cedentibus uelis | |
| antennae, retunsa undique iter non inuenit prora. | 10 |
| Trepidant | 6.1 |
| nautae, festinant in cassum iactura uasorum nauem leuare | |
| ponderibus, quae prophetae pondere premebatur. Tum Ionas, | |
| quem solum exspectabat bona illa tempestas, sorte ductus | |
| naufragus redditur, immo a ligneo ad nauigium uitale trans- | 5 |
| fertur. Qui ut est dimissus in altum ferinaeque uoraginis est | |
| receptus hospitio, uigilat in ceto qui stertebat in naui. Mira | |
| res! Post naufragium, post natatile sepulcrum incolumis tertio | |
| post die Nineuitas illustrat terribilibus oraculis salutem ciuitati | |
| credulae praestaturus. | 10 |
| Quantum datur intelligi, fratres, nauis typus est | 7.1 |
| synagogae: eius proretam sacerdotale corpus accipimus, | |
| nautas scribas et pharisaeos, iacturam uasorum repudiationem | |
| prophetarum omniumque sanctorum, quos synagoga pulsos | |
| Iudaei in damna salutis suae indignis caedibus mactauerunt. | 5 |
| Venti saeuientes diuersi sunt reges, qui Iudaeam lugubri | |
| clangore tubarum armorumque fragore terribili instantibus | |
| undique proeliorum procellis miserabiliter per totum orbem | |
| dispersere terrarum. | |
| Ionas in naui dormiens sacramenti | 8.1 |
| dominici imaginem praeferebat; etenim significabat nauis | |
| materia crucem, somnus uero passionem. Mare autem mundus | |
| est iste tumidus; fluctus eius Iudaeorum populos et gentes | |
| accipimus, qui aduersus deum inaniter fremuerunt. Sors Ionam | 5 |
| praecipitandum prodidit, prophetia passurum dominum prae- | |
| dicauit, utrosque uolentes, illum condicione, dominum pietate. | |
| Cetum esse non dubitatur infernum; sicut enim Ionas tribus | |
| diebus et tribus noctibus fuit in uentre ceti euomitusque | |
| Niniue se intulit ciuitati, ita dominus postridie ab inferno | 10 |
| resurgens se ciuitati Ierusalem intulit ante quam caelo. | |
| At uero Nineue imaginem portat ecclesiae, in qua gentium | 9.1 |
| iam inde noster populus morabatur, quae non in cassum a deo | |
| magna ciuitas dicta est; erat enim futurum, ut omnium | |
| nationum in Christo credentibus populis totus orbis deo una | |
| ciuitas redderetur. Denique comparationem salutaria gesta | 5 |
| confirmant, quae et in nobis manent. Vt est, fratres, Nine- | |
| uitis nuntiatus interitus, credunt et timent et quantum sciunt | |
| dominum non esse mendacem, tanto propensius eius de pietate | |
| praesumunt statimque actus ueteris uitae damnantes pro | |
| salute redimenda non solito more ad stupida simulacra con- | 10 |
| currunt, non aris foetentibus funestos excitant ignes, non | |
| tura cremant, non merum profundunt nec pecudum inex- | |
| pectata morte rapti iecoris spirantes consulunt fibras nec per | |
| uarios auium uolatus coniecturis inanibus statum plumeae sa- | |
| lutis inquirunt, sed a suo corde remedium salutare depos- | 15 |
| cunt spiritumque suum tota humilitate contribulatum ambi- | |
| tiose sacrificant sicque legitime celebrata paenitentia deum | |
| sibi propitium reddiderunt. Quod et nos et fecimus et fa- | |
| cere plerumque debemus, ut et praesentis temporis tempta- | |
| tiones et futuri iudicii poenas euadere mereamur per Iesum | 20 |
| Christum. |