| Incipit tractatus Psalmi centesimi | |
| Neglegentes legis sacrae cultores saepe magno inplican- | 1.35.1.1 |
| tur errore, cum aut dicta non pro locis intelligunt aut dictorum | |
| minime rationes inquirunt. Igitur in praesenti Psalmo propheta | |
| cum dicat: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine, | |
| quomodo dominus in euangelio dicit: Qui credit in me, non | 5 |
| iudicabitur; qui autem non credit, iam iudicatus est? Hoc | |
| dicendo exemit iudicio fideles, non admisit ad iudicium infideles. | |
| At si utraeque partes iudicio uacant, quomodo unicuique | |
| merces pro suo actu reddetur? Sine causa etenim laborare | |
| uidebitur iustus, nisi recipiat secundum facta sua, quae gessit, | 10 |
| iniustus. | |
| Non ergo sic accipiendum est, quemadmodum ab | 2.1 |
| inprudentibus aestimatur. Ceterum domini dictum quo sit | |
| pondere quaue ratione prolatum, explanat proprietas ipsa | |
| uerborum: Qui credit, inquit, in me, non iudicabitur. Recte: | |
| quid enim necesse est iudicare credentem? Iudicium enim ex | 5 |
| ambiguis rebus exsistit; adempta ambiguitate iudicii non desi- | |
| deratur examen. Ex quo ne infideles necesse est iudicare, quia | |
| iam sua sunt incredulitate damnati; ex hac enim uita quis | |
| secum aut coronam portat aut poenam. | |
| Quam rationem | 3.1 |
| Dauid in Psalmo primo his uerbis expressit: Non resurgunt, | |
| inquit, impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum. | |
| Gradatim pro meritis quasi cum quibusdam elogiis paucissimis | |
| uerbis totius humani generis iudicium designauit; etenim | 5 |
| quantum interest inter impium et peccatorem, tantum interest | |
| inter peccatorem et iustum. Denique etiam ipse impiis iudi- | |
| cium, quia iam sua impietate praeiudicati sunt, non derelin- | |
| quit neque peccatores, qui iudicandi sunt, iustorum, qui non | |
| iudicabuntur, dignos esse consilio existimauit. | 10 |
| Nunc scire debemus, quoniam iusti uitae perpetuae, | 4.1 |
| impii aeterno sunt destinati supplicio nullaque eos cognitio | |
| exspectat ulterius, quinam sint isti, quibus est iudicium prae- | |
| paratum. Et a quo scire debemus, nisi ab ipso domino, qui | |
| suum dictum prosequitur dicens: Hoc est autem iudicium, | 5 |
| quia lux uenit in hunc mundum et dilexerunt homines tenebras | |
| magis quam lucem? Ambiguos utique Christianos designauit | |
| ac lubricos, qui inter pios impiosque sint medii nullam partem | |
| tenentes ad plenum, cum utramque tenere non desinunt. | |
| Fideles non sunt, quia habent aliquid infidelitatis insertum; | 5.1 |
| infideles non sunt, quia habent imaginem fidei, professione | |
| deo, factis saeculo seruientes. Volunt nosse legem, nolunt eius | |
| praecepta seruare. Signum salutare uenerantur et tamen | |
| a mysteriis daemonum non recedunt. Multos namque dei | 5 |
| metus in ecclesia continet, sed tamen eos mundana uoluptas ad | |
| se trahit. Impii non manent, quia his dei nomen in honore est; | |
| pii non sunt, quia patrem uenerandum prauis moribus lae- | |
| dunt. Orant quia timent, peccant quia uolunt. | |
| Vnde non | 6.1 |
| est absolutus reatus, ubi de amoris comparatione duarum | |
| contrariarum sibimet partium iudicium flagitatur. Ambiguitas | |
| enim nisi fuerit discussa, iure non potest mereri sententiam. | |
| Et qui sunt isti, quos ambiguitas suo iudicio reseruauit? | 5 |
| Vtique illi, sicut apostolus quoque ait, qui cognitum deum non | |
| quasi dominum honorauerunt neque ei gratias egerunt, sed | |
| uanis persuasionibus cogitationes eorum abductae sunt et tene- | |
| bris opertum est cor eorum, ut diligerent magis tenebras quam | |
| lucem, creaturam potius quam creatorem. | 10 |
| Itaque tria conuenit esse iudicia: unum iustorum, | 7.1 |
| qui non tantum, ut dictum est, non iudicabuntur, sed istum | |
| mundum ipsi iudicabunt, apostolo dicente: An nescitis, quia | |
| sancti de hoc mundo iudicabunt?; alterum impiorum, qui non | |
| sunt iudicandi, quia iam iudicati sunt, sed perituri, scriptura | 5 |
| dicente: Iter impiorum peribit; tertium peccatorum, quorum | |
| obliquae ancipitisque uitae sunt necessario discutienda secreta, | |
| apostolo utrumque prosequente, nam qui sine lege, inquit, | |
| peccauerunt, sine lege peribunt. At qui in lege peccauerunt, per | |
| legem iudicabuntur. | 10 |
| Videtisne, fratres, multum interesse inter damnatum et | 8.1 |
| iudicandum? Quam iudicii formam etiam ipsa humanitas, | |
| quamuis iniusta sit, seruat. Nemo namque pater familias | |
| honesta fidelitatis suae lucra offerentem sibi suum seruum | |
| iudicat, sed honorat ut filium. Alterum uero, quem uenena | 5 |
| conterentem, in adulterio, in homicidio, in falso, in maleficio | |
| deprehenderit, carnifici destinat statim, non audiendum, sed | |
| competentibus poenis excruciandum. Tertium quoque, quem | |
| aduerterit fraudulentum, coloratis ratiociniis sua furta excu- | |
| santem, reseruat examini, ut ponderatis damnis rebusque | 10 |
| seruatis sententia in eum, prout debitor exstiterit, iure possit | |
| expromi. | |
| Ita erit, ut iustis corona, peccatoribus aut excusa- | 9.1 |
| tis aut emendatis indulgentia, impiis autem aeterna poena | |
| tribuatur per dominum Iesum Christum, qui est benedictus | |
| cum spiritu sancto in aeterna saecula saeculorum. |