| De spe, fide et caritate | |
| Tribus in rebus Christiani culminis fundamenta consis- | 1.36.1.1 |
| tunt, id est in spe, in fide, in caritate, quae ita inuicem sibi | |
| uidentur esse connexa, ut sint aliis alia necessaria. Spes enim | |
| nisi praecedat, cui laborat fides? Fides si non sit, quomodo | |
| spes ipsa nascetur? Quibus si deneges caritatem, utraeque | 5 |
| cessabunt, quia neque fides sine caritate neque spes poterit | |
| operari sine fide. | |
| Itaque Christianus tribus in rebus, si | 2.1 |
| cupit esse perfectus, debet esse constructus. Si quid enim ei | |
| ex his defuerit, perfectionem sui operis non habebit. Vnde | |
| primo omnium spes nobis proponenda est futurorum, sine qua | |
| nec praesentia quidem ipsa stare posse perspicimus. Adeo tolle | 5 |
| spem: torpet humanitas tota; tolle spem: artes uirtutesque | |
| uniuersae cessabunt; tolle spem, et interempta sunt omnia. | |
| Quid facit ad litteratorem puer, si litterarum non sperat | 3.1 |
| fructum? Quid ratem profundo gurgiti nauta committit, si | |
| ei numquam lucrum, numquam portus desideratus occurrit? | |
| Quid miles non dicam horridae hiemis aut torridae aestatis | |
| iniurias, sed se ipsum contemnit, si gloriae spem futurae non | 5 |
| gerit? Quid agricola semina spargit, si sudoris sui praemium | |
| non colligit messem? Quid Christianus credit in Christum, si | |
| promissum sibi ab eo perpetuae felicitatis tempus non credit | |
| esse uenturum? | |
| Sed spes ex fide est, quae quamuis in futuro sit posita, | 4.1 |
| fidei tamen est iure subiecta. Vbi enim fides non est, nec spes | |
| est; fides enim spei substantia est et spes fidei gloria, quoniam | |
| praemium quod spes habet fides meretur, quae quidem pro | |
| spe pugnat, sed sibi uincit. Amplectenda est igitur, fratres, | 5 |
| tenaciter nobis et omni genere custodienda uirtutum. In hanc | |
| fortiter incumbendum; ipsa est enim uitae nostrae immobile | |
| fundamentum, inuictum aduersus diaboli impetus propugna- | |
| culum pariter ac telum, animae nostrae inpenetrabilis lorica, | |
| legis conpendiosa ac uera scientia, daemonum terror, marty- | 10 |
| rum uirtus, ecclesiae pulchritudo uel murus, dei ministra, | |
| Christi amica, spiritus sancti conuiua. | |
| Huic et praesentia | 5.1 |
| subiacent et futura: ista quia contemnit, illa quia sua esse | |
| praesumit; nec spes timet, ne non ueniant, quia ea semper | |
| secum suis in uirtutibus portat. Hoc est, quod Abraham contra | |
| spem in spem credidit deo, ut fieret pater multarum gentium. | 5 |
| Contra spem autem est, quod impossibile est ac non uidetur; | |
| sed possibile hac spe fit, cum dei dicto indubitanter ac fortiter | |
| creditur. Dicit enim dominus: Omnia possibilia credenti. | |
| Vnde Abraham credidit deo et deputatum est illi ad iustitiam; | 6.1 |
| qui ideo iustus, quia fidelis; iustus enim ex fide uiuit; ideo | |
| fidelis, quia credidit deo; qui nisi credidisset, neque iustus | |
| neque pater gentium esse potuisset. Quapropter manifestum | |
| est spei ac fidei unam inseparabilemque esse naturam, quia | 5 |
| in homine ex his quaecumque defecerit, ambae moriuntur. | |
| Fides itaque uel maxime res propria nostra est, domi- | 7.1 |
| no ipso dicente: Fides tua te saluum fecit. Igitur si nostra est, | |
| seruemus ut nostram, ut iure speremus aliena. Nemo enim | |
| censum decoctori committit nec desertorem praemiis trium- | |
| phalibus honorabit, maxime cum scriptum sit: Qui habet, | 5 |
| dabitur illi et abundabit; qui autem non habet, etiam id quod | |
| habet auferetur ab eo. Per hanc, fratres, a deo Enoc meruit | |
| cum corpore contra legem naturae transferri; per hanc eua- | |
| dens Noe non inuenit, cum quo diluuium fuisse conferret; per | |
| hanc Abraham ad dei peruenit amicitiam; per hanc Isaac | 10 |
| praeter ceteros enituit; per hanc Iacob deo colluctari prae- | |
| ualuit; per hanc Ioseph Aegyptum suae dicioni subiecit. | |
| Haec Moysi in mari rubro terram uitream fecit; haec, ut | 8.1 |
| cursus soliti contempta mensura Iesu Naue desiderio parere- | |
| tur, soli lunaeque suos frenos induxit; haec de armato Golia | |
| Dauid inermi triumphos attulit; haec in Iob inter crebra et | |
| ingentia mala non desperauit; haec in Tobiae caecitate medica | 5 |
| fuit; haec in Daniele ora leonibus alligauit; haec in Iona | |
| cetum in cymbam conuertit; haec in Maccabaeicae germani- | |
| tatis exercitu sola uicit; haec in tribus pueris ignes amoenos | |
| effecit; haec mare pedibus ambulari posse in Petro prae- | |
| sumpsit. | 10 |
| Per hanc apostoli multos in nitidam cutem leprae | 9.1 |
| deformis contagiosis scabrosisque grassantium ulcerum spo- | |
| liauere uerticibus; per hanc, inquam, caecos uidere, surdos | |
| audire, mutos loqui, claudos currere, paralyticos reformari, | |
| de obsessis daemones fugere mortuosque saepe ipsos a sepulcris | 5 |
| cum suis sibi exsequiis reuerti iusserunt, ut omnes mirarentur | |
| fieri lacrimas gaudii, quae nunc fuerant orbitatis. | |
| Sed longum est, fratres, ire per singula, maxime | 10.1 |
| quia caritas sua ingerit fortiora. Quae ita rebus uniuersis est | |
| praedita, ut sit omnium iure ipso regina. Triumphet licet qui- | |
| bus uult uirtutibus fides, ac spes multa et magna proponat, | |
| tamen sine hac utraeque non stabunt: fides primo omnium si | 5 |
| se ipsam non amet, spes si non ametur. | |
| Adde quod fides | 11.1 |
| sibi soli prodest, caritas omnibus; adde quod fides non gratis | |
| pugnat, caritas autem etiam ingratis conferre consueuit; | |
| adde quod fides non transit in alium, caritas parum est dicere | |
| transit in alium quae transit in populum; adde quod fides | 5 |
| paucorum est, caritas omnium; adde quod spes ac fides | |
| tempus habent, caritas autem finem non habet, momentis | |
| omnibus crescit quantoque ab ea diligentibus inuicem credi- | |
| tur, tanto inuicem plus debetur. | |
| Non quemquam pro per- | 12.1 |
| sona diligit, adulari quia nescit; non pro honore, quia ambi- | |
| tiosa non est; non pro sexu, quoniam illi unus est ambo; non | |
| pro tempore, quia uaria non est; non aemulatur, quia inuidia | |
| quid sit ignorat; non inflatur, quia humilitatem colit; non | 5 |
| malum cogitat, quia simplex est; non irascitur, quia etiam | |
| iniurias libenter amplectitur; non fallit, quia fidem ipsa | |
| custodit; non ulla re indiget, quia ei praeter quod est nihil est | |
| necessarium. | |
| Haec rura, urbes ac populos composita pace | 13.1 |
| conseruat; haec circa regum latera securos gladios facit; | |
| haec bella premit, lites tollit, iura euacuat, fora compescit, | |
| odia eradicat, iras exstinguit. Haec mare penetrat, orbem | |
| circuit, commercio nationibus necessaria subministrat. Poten- | 5 |
| tiam, fratres, cito eius edicam. Quicquid locis natura negauerit, | |
| caritas reddit. Haec coniugalis affectus duos homines sacra- | |
| mento uenerabili unam cogit in carnem. Haec humanitati | |
| praestat esse quod nascitur. | |
| Huius est munus, quod cara | 14.1 |
| uxor, quod generosi liberi, quod ueri sunt patres. Huius est | |
| munus, quod alii ut nos aut plus quam nos proximi uel amici | |
| sunt nobis. Huius est munus, quod diligimus seruos ut filios | |
| ac nos illi colunt libenter ut dominos. Huius est munus, ut, | 5 |
| non dicam notos aut amicos, sed saepe etiam eos, quos num- | |
| quam uidimus, diligamus. Huius est munus, quod antiquorum | |
| aut uirtutes ex libris aut ex uirtutibus libros agnoscimus. | |
| Sed quid ego diutius demorer in humanis, quasi sola | 15.1 |
| isto affectu sint praedita? Nonne uidemus omne animantium | |
| genus congregatione, concordia testari caritatem atque ita | |
| omnis motus quasi uno sensu magistra dilectione conuerti, | |
| ut quiuis intelligat hoc fieri non posse sine naturalis amicitiae | 5 |
| disciplina? Quid autem pro se in necessitatibus gerant, | |
| omnibus nota porcorum cotidiana propemodum tam iucundi | |
| certaminis exempla declarant; quia aliqui eorum cum forte | |
| de numero audacis lupi rabie denotatus in praesens periculum | |
| coeperit infestationibus tyrannicis duci, omnes repente con- | 10 |
| celerant, laboranti subueniunt, paene armis ipsis inimici cer- | |
| tatim se crebro subiciunt, ingenti fragore confundunt exsertis- | |
| que mucronibus sordidis uelut testudine quadam resistunt uin- | |
| cuntque facilius caritate, quod singillatim nuda uix possunt | |
| superare uirtute. | 15 |
| Elementa quoque ipsa, fratres, satis | 16.1 |
| diuersa satisque repugnantia olim deprehendisset interitus, | |
| nisi ea inuicem mutuis aequalibusque temperantiae dotata | |
| muneribus perennis connubii fideli propagine benigna caritas | |
| illigasset. Nihil est prorsus, quod sine hac gratum, sine hac | 5 |
| pacificum, sine hac fidele, sine hac securum, sine hac gloriosum, | |
| sine hac deo iunctum, sine hac possit esse perfectum. | |
| Denique cum dominus interrogaretur, quod esset summum | 17.1 |
| legis sacrae praeceptum, sic ait dicens: Diliges dominum deum | |
| tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua; | |
| et secundum simile huic: diliges proximum tuum tamquam te | |
| ipsum. In his duobus praeceptis pendet omnis lex et prophetae. | 5 |
| Vnde manifestum est dilectionem uirtutum omnium diuina- | |
| rum esse substantiam naturalemque magistram, quoniam ex | |
| lege discitur, sed in mentibus nascitur. Lex enim pendet ex | |
| caritate, non caritas pendet ex lege, sacra scriptura dicente: | |
| Iusto lex posita non est, sed peccatori. Peccator autem ille est, | 10 |
| qui caritatem non habet dei ac per hoc operanti iram recte | |
| subiacet legi. | |
| Atquin forte aliquis dicat: 'Lex spernenda | 18.1 |
| est, quia iusto necessaria non est, peccatori uero molesta | |
| est'. Absit, fratres: immo potius ueneranda est, quia ueritatis | |
| speculum, quia rigida quaedam dilectionis est forma; quic- | |
| quid enim a iusto didicit, id facere iniustum quoque compellit, | 5 |
| bifarie inclita: unum glorificando, alium corrigendo. | |
| Constat ergo omne Christianitatis magis in caritate | 19.1 |
| quam in spe uel fide esse depositum, sicut euidens testatur | |
| exemplum. Iudas Scariothes traditor domini et spem et fidem | |
| perdidit, quia caritas in ipso non mansit. Nam et haereses et | |
| schismata sic disseminantur, cum inflata fides ac spes dilec- | 5 |
| tionis a fundamento uelluntur. | |
| Quid autem sine caritate | 20.1 |
| sint non tantum istae, sed et aliae quoque uirtutes, indice | |
| Paulo cognoscite: Et si habuero, inquit, omnem fidem, ita ut | |
| montes transferam, caritatem non habeam, nihil sum. Et si in | |
| cibos distribuero omnia mea et si tradidero corpus meum, ut | 5 |
| ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio. Caritas | |
| enim, fratres, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia | |
| sustinet; caritas numquam excidet. Igitur non inmerito domi- | |
| nus deus proximi dilectionem commendat, quoniam solam | |
| praesumit seruare posse quod praecipit. | 10 |
| Primum est itaque dilectionis officium deo refun- | 21.1 |
| dere, quod nati sumus, solique debere, quod uiuimus, nihilque | |
| prorsus cordis nostri in penetralibus retinere, quod alieno iuri | |
| seruemus. At cum ab eodem huius deuotionis inuitatione in- | |
| habitari seu nos in ipso habitare coeperimus—sicut Iohannes | 5 |
| dicit: deus caritas est; qui manet in caritate, in deo manet et | |
| deus in illo manet—, tunc demum, fratres, caritatem per | |
| semet ipsum ei condigne reddemus, quia facta commutatione | |
| quod eius est fit pro partibus nostris. | |
| Sequens est, ut etiam | 22.1 |
| proximos eo affectu, quo nos ipsos diligimus, diligamus, maxi- | |
| me cum cognationis ipsa hoc exigant iura. Clamat enim | |
| prophetes: Deus unus creauit uos; nonne pater unus est om- | |
| nium uestrum?. Quisque igitur nobilitatis suae conscientiam | 5 |
| retinet, diligit fratrem nec aliquid audire exspectauit ex lege, | |
| ne admonitione pietati aliquid derogetur, tantumque se in | |
| ipso amat, ut oderit se sine ipso. | |
| Accedit ad cumulum, | 23.1 |
| quod ideo deus hominem ad imaginem et similitudinem suam | |
| fecit, ut contemplatione imaginis pateremur reuerentiam ueri- | |
| tatis in eaque res condicione dimissa est, ut, si quid mali seu | |
| boni cuiquam fecerimus, deo fecisse uideamur; propter quod | 5 |
| non inmerito Iohannes, peculiaris arcanorum domini consultor, | |
| constanter edicit: Si quis dixerit, quoniam diligo deum, et fra- | |
| trem suum odit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, | |
| deum, quem non uidet, non potest diligere. | |
| Decertemus igi- | 24.1 |
| tur, fratres, inter nos mutui amoris aemulatione gloriosa | |
| imaginemque dei dignissime uenerando declaremus, quid ipsi | |
| ueritati debeamus, scientes, quoniam, si quis imaginem laese- | |
| rit, in exitium suae animae incitat ueritatem. Nec est dicto | 5 |
| longe probatio. Si incliti cuiusquam regis, hominis tamen, | |
| uultus quiuis ulla uiolauerit ratione, nonne continuo uelut | |
| sacrilegii commissi capitales poenas luit? Quanto magis in | |
| dei causa fortius praecauendum est, quem solum ueretur quic- | |
| quid in uirtutibus naturae a regibus ipsis quoque metuitur. | 10 |
| Sed necessario unicuique sinceri amoris est noscen- | 25.1 |
| da proprietas, ne sub sono nominis commutetur regula ueri- | |
| tatis. Est enim et alius amor sane saluti nostrae contrarius, | |
| cui recte hominis forma tribuitur, quia temporalis ac fragilis | |
| esse cognoscitur. Ideo lineamento puerili depingitur, quia eius | 5 |
| lasciua lubricitas nec annis senilibus temperatur; ideo nudus, | |
| quia uoluntas eius est turpitudo; ideo pennatus, quia in quae- | |
| cumque conceperit uelociter ruit; ideo telis facibusque con- | |
| structus, quia inlicitis ardoribus semper iunctus est gladius; | |
| ideo autem caecus, quia, cum exarserit, non aetatem conside- | 10 |
| rat, non formam, non sexum, non gradum, non sacrosanctum | |
| illum saltem suae pietatis affectum. | |
| Hic facibus suis Euae | 26.1 |
| pectus incendit; hic Adam suis telis occidit; hic Susannam | |
| conatus est duorum seniorum aut prodigiosis ignibus subicere | |
| aut parricidali gladio iugulare; hic Ioseph mulieri flagitat | |
| esse uiolentum, quem, etiam dum denudat, esse non inuenit | 5 |
| inpudicum; hic synagogam expugnauit, cum sua illi arma | |
| concedit; hic ubique turbulentus, ubique fertur insanus: | |
| promittit, fallit, dat, tollit; nunc tristis, nunc hilaris, nunc | |
| humilis, nunc elatus, nunc ebrius, nunc ieiunus, nunc accusa- | |
| tor, nunc reus; iocatur, ludit, pallet, tabet, suspirat, zelat, | 10 |
| obsequitur; aut temptat aut decipit peiusque blanditur quam | |
| furit. Occasionem ullam prorsus nocendi non praeterit. | |
| Vultis scire, quod malum sit? In ipso fructu suo etiam ipse | 27.1 |
| se odit. Venenis eius cotidie totus exaestuat mundus pestife- | |
| risque uoluptatibus ita corrupta sunt omnia, ut quicquid in eo | |
| geritur, non debere diligi a nobis sacris uocibus dum iubetur, | |
| recte sapientibus exsecrabilis esse uideatur, Iohanne dicente: | 5 |
| Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis | |
| dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quoniam omne, | |
| quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia | |
| oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex con- | |
| cupiscentia mundi. Per hanc enim diabolus cum diuerse homi- | 10 |
| num mentes capit ac decipit, sic Cupido uocitari a luxuriosis | |
| suis sibi cultoribus coepit. | |
| Nunc ergo uideamus, unde uera caritas ueniat, | 28.1 |
| ubinam consistat, cui uel maxime debeatur: utique illi, qui | |
| hominem fecit, qui ei munus perpetuae caritatis similitudinem | |
| suam tradidit, qui orbem terrae donauit, qui omnia elementa | |
| mundi cum animantibus suis eius potestati subiecit, qui ei | 5 |
| annos, tempora, menses, noctes ac dies clarissimosque duos | |
| regalium orbium currus munerifero semper uicissitudinis | |
| delectamento seruire praecepit, qui eum supra dicti amoris | |
| male dulcibus uenenis occisum infernaeque sedi submersum | |
| maiestatis suae sacramento uiuificatum insuper regni caelestis | 10 |
| participatione ditauit. | |
| O caritas, quam pia et quam opulenta, quam potens! | 29.1 |
| Nihil habet, qui te non habet. Tu deum in hominem demutare | |
| ualuisti. Tu eum breuiatum paulisper a maiestatis suae im- | |
| mensitate peregrinari fecisti. Tu uirginali carceri nouem men- | |
| sibus relegasti. Tu Euam in Mariam redintegrasti. Tu Adam | 5 |
| in Christo renouasti. Tu sacram crucem in salutem perdito iam | |
| mundo prouidisti. Tu mortem deum mori docendo uacuasti. | |
| Tuum est, quod, cum occiditur ab hominibus deus omnipoten- | |
| tis dei filius, nullus irascitur de duobus. | |
| Tu populi caelestis | 30.1 |
| animam tenes, cum ornas pacem, fidem custodis, amplecteris | |
| innocentiam, ueritatem colis, patientiam diligis, spem reprae- | |
| sentas. Tu diuersos homines moribus, aetatibus, dicione ex | |
| una natura unum spiritum, unum efficis corpus. Tu martyres | 5 |
| gloriosos a confessione Christiani nominis nullis tormentis, | |
| nulla nouitate mortis, nullis praemiis, nullis amicitiis, nullis | |
| affectibus omni sane tortore pietatis mordacitate peioribus | |
| separari permittis. | |
| Tu ut nudum uestias, nuda esse con- | 31.1 |
| tenta es. Tibi fames saginatio est, si panem tuum inops esu- | |
| riens manducauerit. Tuus census est totum in misericordiam | |
| habere quod habes. Tu sola rogari non nosti. Tu oppressos uel | |
| cum dispendio tui incunctanter eripis in qualibet angustia | 5 |
| constitutos. Tu caecorum oculus. Tu pes claudorum. Tu | |
| scutum fidelissimum uiduarum. Tu melior pupillorum, plus | |
| quam uterque parens. Tibi oculos numquam siccos esse aut | |
| misericordia permittit aut gaudium. Tu tuos ita diligis inimi- | |
| cos, ut inter eos carosque tibi quid distet, nemo discernat. | 10 |
| Tu, inquam, caelestia humanis, humana caelestibus iungis | 32.1 |
| arcana. Tu diuina custodis. Tu in patre imperas. Tu tibi in | |
| filio obtemperas. Tu in spiritu sancto exsultas. Tu cum in tri- | |
| bus una sis, nullo pacto diuideris, nulla humanae curiositatis | |
| calumnia commoueris. A paterno fonte in filio tota refunderis | 5 |
| et tamen, tota ubi refunderis, nec recedis. Recte deus diceris, | |
| quia trinitatis potentiam sola conuertis. |