Tractatus de somnio Iacob
|
|
Vere, fratres carissimi, cor eius non dormit, qui huius
|
1.37.1.1
|
somnium secretaque cognoscit. Prophetia etenim semper figu-
|
|
ris uariantibus loquitur, sed res una in omnibus inuenitur.
|
|
Igitur Iacob habet imaginem Christi, sed et lapis ipse, quem
|
|
ad caput suum posuisse cognoscitur, quoniam caput uiri
|
5
|
Christus, qui aliquotiens lapis est nuncupatus. Scala autem
|
|
duo testamenta significat, quae et euangelicis intexta prae-
|
|
ceptis credentes homines uoluntatemque dei facientes quasi
|
|
per quosdam obseruantiae gradus in caelum leuare consue-
|
|
runt.
|
10
|
Hanc in Apocalypsi Iohannes bis acutum gladium
|
2.1
|
cum uno capulo nuncupauit, quem ex ore domini prodire
|
|
describit. Gladius enim spiritus sanctus est unum capulum
|
|
habens, id est unam substantiam, uirtutem, deitatem, maies-
|
|
tatem uoluntatemque patris et filii contestans; duas acies, id
|
5
|
est duo testamenta gerens, quorum regalibus monitis et
|
|
creduli deuotique seruantur et increduli desertoresque puni-
|
|
untur. Hanc Esaias in modum forcipis uidit; quibus ad con-
|
|
flanda labia inquinata ab uno de seraphim ex ara dei sublatum
|
|
carbonem uaticinando perhibuit.
|
10
|
Etenim labia inquinata
|
3.1
|
duos populos Iudaeorum gentiumque debemus accipere, qui,
|
|
cum essent anterioris uitae facinoribus inquinati—unus
|
|
Christum blasphemando atque persequendo, alius deos asse-
|
|
rendo atque abominanda figmenta colendo—, tactu carbonis
|
5
|
in unum populum per confessionem nominis Christi noscuntur
|
|
esse conflati. Etenim conflatio et puritatem designabat et uni-
|
|
tatem; carbo enim uerbum dei est, ara lex, forceps duo testa-
|
|
menta, quae credentes tenent, non credentes incidunt.
|
|
Sed et Dauid hanc calamum nuncupauit, dicens:
|
4.1
|
Lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. Calamus fissus
|
|
est, fratres, duosque uertices gerit in unius acuminis tenuitate
|
|
digestos, unam litteram utroque conficiens; cui si unum adi-
|
|
mas, alterius inanis est usus. Vnde recte testamenta sunt duo,
|
5
|
quae similiter duobus capitibus unam litteram fingunt, id est
|
|
sacrae legis duobus edictis unum Christum dei filium spiritali
|
|
temperamento conscribunt. Quae sine se utilia esse non pos-
|
|
sunt, quia ueteri sicut nouum praestat fidem, ita nouo uetus
|
|
perhibet testimonium, sicut scriptum est: Semel locutus est do-
|
10
|
minus et haec duo audiuimus.
|
|
Sed et dominus ipse in euan-
|
5.1
|
gelio hanc exprimit rationem dicens ad Petrum: Mitte ha-
|
|
mum in mare et piscem, qui primus ascenderit, aperto ore eius
|
|
inuenies duos denarios: da pro me et pro te. Piscem primum a
|
|
mortuis ascendentem Christum debemus accipere, cuius ex
|
5
|
ore duo denarii, id est duo testamenta prolata sunt, quae sa-
|
|
luti cum domini gloria et Petri felicitate, utpote super quem
|
|
aedificauit ecclesiam, duobus populis profecerunt.
|
|
Mare au-
|
6.1
|
tem mundum significasse non dubium est, hamum uero prae-
|
|
dicationem, quia, sicut hamus missus in mare mortem piscis
|
|
ostendit, ita euangelica praedicatio missa per mundum mor-
|
|
tem domini aduentumque testatur, sicut ad Corinthios scrip-
|
5
|
tum est: Annuntiatis mortem domini, donec ueniat. Aperies os
|
|
piscis: hoc est sacramentum uel quae in prouerbiis locutus
|
|
sum non intellegentibus explanabis.
|
|
Denique hoc alibi
|
7.1
|
manifestius ad omnes discipulos ait: Ite ergo et docete omnes
|
|
gentes intingentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti,
|
|
docentes eos seruare omnia quaecumque praecepi uobis. Dabis
|
|
autem pro me et pro te: hoc est meam praedicabis crucem, sed
|
5
|
et tu crucis tuae similiter dignitate gaudebis.
|
|
Igitur haec scala cuius esset materiae, in qua dominus
|
8.1
|
incumbebat, ex Dauid dicto cognoscimus, qui ait: Virga tua et
|
|
baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Virga et baculus duo sunt
|
|
utique testamenta, quae ideo materiae ligni sunt comparata,
|
|
siue quod in eius usu et perpetuo et tutius maneat testatoris
|
5
|
uoluntas inscripta, seu quod quasi ex transuerso in unam fidem
|
|
concurrentia crucifigi habuisse dei filium nuntiabant; quem
|
|
confirmat in scala rectissime positum, quia historia totius
|
|
scripturae et propter ipsum et auctorem per ipsum impleta
|
|
est.
|
10
|
Denique sic ad discipulos ait: Omnis scriba doctus de
|
9.1
|
regno caelorum similis est patri familias proferenti de thesauris
|
|
suis noua et uetera. Scriba, fratres, est praedicator, pater fami-
|
|
lias Christus, thesauri eius indeminutae deitatis paterna sub-
|
|
stantia paternaque uoluntas, noua et uetera duo testamenta,
|
5
|
quae uidetis recte eadem sine ambiguitate a domino hic quo-
|
|
que duorum denariorum esse figura uestita, hac uidelicet
|
|
ratione, quia in thesauris suis duos denarios intelligi uoluit,
|
|
nouitate et uetustate duo testamenta.
|
|
Hos duos denarios
|
10.1
|
a Samaritano stabulario pro eo, qui a latronibus adgressuram
|
|
passus fuerat, dominus datos esse commemorat. Quae parabola
|
|
sublata dubitatione scalae sacramentum spiritaliter intuenti-
|
|
bus patefecit: homo enim adgressuram passus Adam esse
|
5
|
cognoscitur, latrones diabolus et concupiscentia, Samaritanus
|
|
dominus, cui Iudaei dicebant: Hic Samaritanus est, daemo-
|
|
nium habet; stabularius doctor est legis, qui acceptis duobus
|
|
denariis, id est duorum testamentorum salutaribus monitis,
|
|
adgressuram hominem passum latrocinio diaboli angelorum-
|
10
|
que eius et huius mundi in stabulo, id est in ecclesia, quo
|
|
pecora diuina succedunt, uenerabili sacramento susceptum
|
|
cotidianis praedicationum medicaminibus curat.
|
|
Quod autem ait angelos ascendentes et descendentes,
|
11.1
|
aliqui putant ascendentes esse angelos lucis, descendentes
|
|
uero angelos tenebrarum. Sed hoc satis absurdum esse et in-
|
|
conueniens, fratres carissimi, aduerto, quia neque refugae
|
|
descendunt, qui post peccatum in caelum numquam recepti
|
5
|
noscuntur, neque lucis ascendunt, quia numquam in terris,
|
|
sed semper in caelo manserunt. Vnde angelos puto recte
|
|
homines appellatos, quibus dominus sanctum per spiritum
|
|
dicit: Ego dixi: Dii estis et filii excelsi omnes, uos autem sicut
|
|
homines moriemini. Sed et de Iohanne Baptista sic dictum
|
10
|
esse meminimus: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
|
|
qui praeparabit uiam tuam.
|
|
Ergo manifestum est prophe-
|
12.1
|
tiae more angelos homines iustos et iniustos generaliter dictos.
|
|
Sed ascendentes et descendentes qui sint, in exemplis agnosci-
|
|
mus. Descendentes sunt, qui saeculo renuntiantes rursus reuer-
|
|
tuntur ad saeculum, de quibus dominus ait: Nemo retro atten-
|
5
|
dens et superponens manum suam super aratrum aptus est
|
|
regno dei; et iterum: Mementote uxoris Lot. Sed et apostolus
|
|
sic: Quemadmodum reuertimini rursus ad ea, quae infirma et
|
|
egena sunt elementa?. Ascendentes uero sunt iusti, qui probis
|
|
moribus per gradus diuinorum obseruantiae praeceptorum
|
10
|
cotidie spiritalis itineris gloria feruntur in caelum; quos
|
|
apostolus Paulus exhortatur et monstrat dicens: Si consur-
|
|
rexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus
|
|
est ad dexteram dei sedens.
|
|
Possumus et sic, fratres, intelle-
|
13.1
|
gere: hoc de ministris et de angelis dictum, quos domino, cum
|
|
esset in terris, fecisse inuenimus officium, ipso dicente: Amen
|
|
dico uobis: uidebitis caelum apertum et angelos dei ascendentes
|
|
et descendentes super filium hominis, sicut et factum est, euan-
|
5
|
gelista dicente: Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli acces-
|
|
serunt et ministrabant ei. Vnde dubium non est unum esse iter
|
|
aerii culminis angelis lucis et hominibus iustis.
|
|
Haec igitur omnia combinata unius fructus redigun-
|
14.1
|
tur in summam, quoniam uniuersa quamuis gemina esse nos-
|
|
cantur, tamen una de radice funduntur. Testamenta sunt
|
|
duo, sed testator est unus; et scribens canna diuisa est, sed
|
|
unus calamus; et forfex in duos producitur cultros, sed eorum
|
5
|
unus est morsus; et gladius duas acies gerit, sed sunt unius
|
|
corporis latera; et denarii sunt duo, sed una moneta signati;
|
|
et scala duos scapos habet et gradus plurimos, sed eius ascen-
|
|
sus est unus.
|
|
Gradus autem eius, fratres dilectissimi, si
|
15.1
|
uultis scire, quid uocentur, audite: Conuersio, audientia,
|
|
intellectus, credulitas, timor, sapientia, sobrietas, mansuetudo,
|
|
temperantia, castitas, pietas, caritas, fides, ueritas, humilitas,
|
|
gratia, honestas, uerecundia, patientia, perseuerantia, con-
|
5
|
summatio. Scaporum nomina duo testamenta. Scala autem
|
|
proprio nomine crux uocatur, quia per ipsam dominus Iesus
|
|
Christus mysteria uniuersa conficiens atque concludens patri
|
|
et Adam reportauit et iter ad caelum omnibus se sequentibus
|
|
patefecit.
|
10
|