| Tractatus de duodecim signis ad neophytos | |
| Aetheriae gentes, exsultate, nouella pignora in Christo, | 1.38.1.1 |
| florentissimique hodierni spiritalis ortus uestri candorem, ne | |
| quo pacto maculetis, perpeti diligentia custodite, quia nescit | |
| iterare quod praestat. Ecce pueri, adolescentes, iuuenes, senes | |
| utriusque sexus, qui eratis rei, eratis et inmundi mundana | 5 |
| natiuitate, contra omni reatu iam liberi mundi estis infantes | |
| et, quod est admirabile et gratum, subito uno momento facti | |
| aetatibus diuersis aequaeui. | |
| Sed curiositatem uestram bene | 2.1 |
| noui. Veteris uitae usurpatione, quod quidem uobis ulterius | |
| non licebit, fortassis requiratis et a nobis, qua genitura quoue | |
| signo tam diuersos, tam plures, tam dispares una uno partu | |
| uestra uos peperit mater. Sicut paruulis morem geram sacrique | 5 |
| horoscopi pandam tota breuitate secreta. | |
| Igitur, fratres, genesis talis est uestra. Primus uos, | 3.1 |
| qui in se credentem reprobat nullum, non Aries sed agnus | |
| excepit, qui uestram nuditatem uelleris sui niueo candore | |
| uestiuit, qui suum lacte beatum uagitu hiantibus uestris labris | |
| indulgenter infundit. Idem non tumidus ceruice, non toruus | 5 |
| fronte, non minax cornu Taurus, sed optimus, dulcis, blandus | |
| ac mitis uos admonet uitulus, ut nulla ullo in opere captantes | |
| auguria, eius sine malitia succedentes iugo terramque uestrae | |
| carnis domando fecundantes laetam diuinorum seminum mes- | |
| sem caelestibus horreis inferatis. | 10 |
| Et admonet prosequenti- | 4.1 |
| bus Geminis, id est duobus salutare canentibus testamentis, | |
| ut principaliter idolatriam, inpudicitiam auaritiamque fugia- | |
| tis, quae est incurabilis Cancer. Leo autem noster, sicut Genesis | |
| protestatur, leonis est catulus, cuius ista pia sacramenta cele- | 5 |
| bramus, qui ad hoc recubans obdormiuit, ut uinceret mortem, | |
| ad hoc euigilauit, ut beatae resurrectionis suae in nos mu- | |
| nus inmortalitatis conferret. | |
| Quem conpetenter sequitur | 5.1 |
| Virgo praenuntians Libram, ut nosceremus per filium dei, qui | |
| incarnatus processit ex uirgine, aequitatem iustitiamque | |
| terris inlatam. Quam qui constanter tenuerit ac fideliter mi- | |
| nistrauerit, non dicam Scorpionem, sed, sicut dominus ait in | 5 |
| euangelio, omnes omnino serpentes inlaesa planta calcabit. | |
| Sed nec ipsum quoque diabolum, qui uere est acerrimus | 6.1 |
| Sagittarius, formidabit umquam, uariis atque igneis sagittis | |
| armatus, totius humani generis omni momento corda destrin- | |
| gens; propter quod sic Paulus apostolus ait: Induite uos | |
| armaturam dei, ut possitis uos constare aduersus nequitias dia- | 5 |
| boli accepto scuto fidei, per quod poteritis omnes sagittas illius | |
| mali, quae sunt igne plenae, exstinguere. Is enim infelicibus | |
| nonnumquam inmittit Capricornum uultu deformem, qui | |
| cornu exsiliens, labra liuentia spumantibus uenis ebulliens | |
| palpitante ruina captiui tota miserabiliter per membra desae- | 10 |
| uit. Alios amentes, alios furiosos, alios homicidas, alios adulte- | |
| ros, alios sacrilegos, alios auaritia efficit caecos. | |
| Longum est | 7.1 |
| ire per singula: uarias atque innumerabiles nocendi artes | |
| habet, sed has omnes salutari profluens amne non magno | |
| opere noster Aquarius delere consueuit. Quem necessario uno | |
| sequuntur duo Pisces in signo, id est duo ex Iudaeis et gentibus | 5 |
| populi baptismatis aqua uiuentes, in unum populum Christi | |
| uno signo signati. |