| Tractatus de sancta Susanna | |
| Quotienscumque in hoc peruerso saeculo contra laudabiles | 1.40.1.1 |
| uiros multiformes tenduntur insidiae et diuersis calumniarum | |
| generibus factiosae emerserint causae, quid homo pestilens | |
| excogitet uel quid diabolus machinetur, non metuat iustus, | |
| quia cum illo est deus. Inde Susanna illustris Hebraea, uerae | 5 |
| decus pudicitiae, docuit feminas suae castitatis exemplo. | |
| Stabat Susanna in iudicio perditorum falsorum testium op- | |
| pressa mendaciis, conscientiae tamen bonis contenta secretis, | |
| non tam rea susceptura sententiam quam dicata deo pro casti- | |
| tate fortiter moritura, et quam iudicantium sententia praua | 10 |
| deiecerat illustris conscientiae integritas erigebat. | |
| Sufficit | 2.1 |
| ergo pudicitiae conscientia; testis est deus. Non respexit | |
| castitas, quid falsi dicerent testes aut qualiter iudices circum- | |
| uenti damnarent, non denique qualiter diabolus infamaret, | |
| qui non potuit pudoris fundamenta subuertere. Ibat ad sup- | 5 |
| plicium non adulterum corpus, in quo extrema libido senilis | |
| exarserat, sed quod infamauerat diabolus et quod protexerat | |
| uirtus et ornabat pudor inlaesus. Tunc in puero sancto Daniele | |
| spiritus sanctus ingressus ait, cum illa ad supplicium ducere- | |
| tur: Reuertimini ad iudicium; falsum enim isti contestati sunt | 10 |
| de ea. | |
| Stupet populus, quod a supplicio ad iudicium repeten- | 3.1 |
| dum reuocaretur addicta. Falsos testes pauor inuadit. Tremit | |
| diabolus, quod ipsius commenta nudentur. Gaudent angeli, | |
| quod oppressa ueritas tandem defendatur in terris. Triumphat | |
| maritus, quod castam inuenerit coniugem. Laetatur familia | 5 |
| omnis, quod in ea nihil inueniat fama quod feriat. Cruciatur | |
| diabolus, quod nulla ex parte suam perfecerit uoluntatem: | |
| nec adulterium enim, quod factum diffamabat, exercuit nec | |
| homicidium, quod procurabat, inuenit. |