| Tractatus die dominico | |
| de comparatione tritici | |
| Exsultemus, fratres in Christo, tantique prouentus | 1.41.1.1 |
| redditu ditati deo patri omnipotenti laudes et gratias refera- | |
| mus. Qui zizania, lolium, lappas, tribulos in laeta frumenta | |
| mutauit, quae diligenti cultu purgata molarisque lapidis pio | |
| pondere feliciter fracta, ordinabiliter creta, omni furfure | 5 |
| abiecto mirifico splendore in farinam candidam micuerunt; | |
| quae nullo adulterata fermento est, consparsa ac subacta | |
| diligenter. Sal inditum est illi; leuigata est oleo gremiali, | |
| officiis competentibus temperata, in panes azymos reddita. | |
| Hi, quos uidetis, egregia coctura suaue redolentes, qui ex- | 2.1 |
| cocti sunt non furno, sed fonte, non humano, sed igni diuino: | |
| non illos aura corrupit, non fumus amarus infecit, non frigus | |
| elisit; quod plus est: sine fermento leuati sunt. Certe caccaba- | |
| cei non sunt, non uetusti, non usti, non crudi, non mucidi. | 5 |
| Lacteus illis color est, lacteus sapor est. | |
| Sed fortassis, quod nonnulli forma uidentur minores, | 3.1 |
| si secus aliquid de pistore sentiatur, mea nihil interest, fratres, | |
| quia, etsi pauper sum, tamen frontem meam tueor et fidem | |
| meam noui. Certe si quid sciunt, dicant operarii, qui mecum | |
| sunt. Lucro gaudeo, sed sine furti conscientia, sane confiteor. | 5 |
| Denique et uos retinetis pondus antiquum; habetis aginam: | |
| exagium facite quemadmodum uultis; singulos ponderate: | |
| inuenietis nullum habere minus. Tripondes sunt omnes, numis- | |
| matis sacri una libra signati, qui mensae deseruiunt. |