| Tractatus ad neophytos alio die paschae | |
| Exsultate, fratres in Christo, acceptaeque indulgentiae | 1.42.1.1 |
| regale beneficium diligenter, fortiter ac fideliter custodite. | |
| Etenim omnis [actus] uester contractus ablatus est. Securi | |
| gaudete: nihil saeculo iam debetis. In magno quidem reatu | |
| nunc usque fuistis, sed fortiter examinati estis et, ut indulgen- | 5 |
| tiam perciperetis, pro uobis ipsis bene uigilastis; optime estis | |
| auditi. Nouum iudicii genus est, in quo reus, si excusauerit | |
| crimen, damnatur, absoluitur, si fatetur. Magna ratio, magna | |
| potestas, magna pietas iudicis nostri, a quo uniuersi generis | |
| peccatores, ut possint beate uiuere, puniri festinant. Mira | 10 |
| ratio, mirum profecto mysterium! Saluo reo punitur reatus | |
| in reo integroque statu moritur in homine propter quod homo | |
| fuerat moriturus. | |
| Inde est quod nostra non habet necessaria | 2.1 |
| tormenta confessio, quod sine truculenti sudore tortoris faci- | |
| nora sua sponte reus, ut fiat innocens, confitetur. Pretiosa res | |
| est, fratres, quae et honorem praestat et praemium. O libera- | |
| toris nostri profunda prouidentia! O praestantia singularis! | 5 |
| O dulcis sententia! O damnatio necessaria! In semet ipso | |
| homo iugulatur, ut uiuat. Percussor non uidetur, percussoris | |
| non cernitur gladius, percussi non hiat uulnus, non defluit | |
| sanguis; exspirantis non palpitat corpus, non decolor color | |
| est. Ipse est et tamen non est ipse. Vetus quidem uidetur | 10 |
| domicilium, sed nouus inquilinus exsultat mutatione morum | |
| natiuitatis suae nobilitatem incredulis uariis uirtutibus pro- | |
| baturus. |