| De Abraham | |
| Abraham, fratres dilectissimi, quale diuinae pietatis | 1.43.1.1 |
| munus acceperit, uetustae legis gesta testantur. Sarra uxor | |
| eius non inferior longae uitae transactis cursibus †pius aut | |
| filius ederit partus effusione perciperet†. Sed utrisque <aetas> | |
| ademerat spem sobolis: pignus succidaneum meruerunt. Sic | 5 |
| meruit fides quod ademerat tempus, extorsit credulitas quod | |
| natura denegauerat. Abraham patriarcha noster exploratus | |
| a deo in senectute suscepit unicum filium. Nihil tam sollicitum | |
| patri, cuius aetas in annis uergentibus in occasus sui terminum | |
| uersabatur et educationis tempus angustum et senectuti exitus | 10 |
| iam uicinus. | |
| Ecce prima deuotio: libenter excipere quod | 2.1 |
| sero datur et in tristissima senectute suscepta sollicitudinis | |
| mole gaudere; nam et risit Sarra munus iuuentutis subiens in | |
| senecta, unde nomen accepit infans, qui post haec Abraham | |
| sacratam deo approbat mentem. | 5 |
| Vnicus ille filius solliciti senis adhuc paruulus, cui | 3.1 |
| pietas et miseratio maior debetur, postulatur ad uictimam; | |
| cui si per humanam fragilitatem aliqua in corpore infirmitas | |
| nasceretur aut humanus exitus contingeret, uix in eius casibus | |
| pater uiuere potuisset, si annis teneris moreretur. Hic igitur | 5 |
| infans, e cuius uita paternus affectus et maternus pendebat, | |
| ad explorationem fidei suae diuina uoce postulatur ad uicti- | |
| mam. 'Volo, dixit deus, mihi fieri sacrificium, Abraham, tuis | |
| manibus in monte de filio tuo; haec mihi uictima placet, hoc | |
| me sanguine deplacabis, iste meis sacris debetur; unde immo- | 10 |
| lari iam iubeo.' | |
| Non contristat frontem deuotissimus Abra- | 4.1 |
| ham nec dolor patri lacrimas persuasit, sed exsultat et gaudet. | |
| Nec timuit, ne parricidium ei inputaretur, sed magis ut | |
| deuotioni pareret, laetabatur hoc iussisse deum. De filio hos- | |
| tiam parat, festinat denique inplere sacrificium, ne mora | 5 |
| faciat peccatum. Necessaria sacramentis protinus praeparan- | |
| tur, ascenditur in montem. Omni mysterio sacrificioque dis- | |
| posito ductus filius gaudens gaudente patre, patris dextra | |
| feriendus. | |
| Qui antequam ueniret in montem, cum de patre | 5.1 |
| quaereret, ubi esset uictima quam disponeret et immolaret, | |
| securus de fide generis sui pater filio, de quo non dubitabat, | |
| patefecit, quid a se dominus postulasset, et quid ipse domino | |
| promisisset ostendit. Laetatus est puer patre fideli ipse quo- | 5 |
| que fidelior, nec recusabat mortem, quam deus qui uitam | |
| dederat imperabat. Laetatur pater filio quoque gaudente et | |
| cum gaudio unici pignoris alligat manus, quas ille uinciendas | |
| libentius offert. Pedes quoque constringit, ne in exitu mortis | |
| concitata uictima calcitraret: securus enim pater optimus | 10 |
| timuit, ne dolori aliquid liceret in mortem. | |
| O fratres, secura deuotio! O pater spiritum captans, | 6.1 |
| corpus uero mortemque contemnens! O qui seruum domini | |
| ita se esse meminerat, ut patrem se esse nesciret! Quid est | |
| pater? Ecce sub oculis iacet filius uinculis adstrictus. Vbi sunt | |
| lacrimae, ubi dolor, qui in humanis sensibus uersari consueuit? | 5 |
| In tantis filii casibus laetatur et gaudet et se dominum pro- | |
| meruisse triumphat. Accepit iam praemia, quae meretur; | |
| diuinae enim explorationis temptamina porriguntur: exserit | |
| equidem ferrum et armata dextra subleuat manum, sed uox | |
| eius, qui eam uictimam postulauerat, contradicit: 'Respice | 10 |
| retro, dixit deus, et antequam respicias, parce.' | |
| Ecce et | 7.1 |
| meritum principale diuinam indulgentiam meruisse sub casi- | |
| bus: nam retro respiciens Abraham inuenit uictimam, quam | |
| innocens immolaret. Eo ferro mactauit arietem, quo filium | |
| percutere iam parabat. A filio ad agnum transtulit dextram | 5 |
| semper laetatus et gaudens nec mutatus est uultus eius, cum | |
| esset uictima commutata: cum tanta laetitia arietem obtulit, | |
| cum quanta obtulerat et filium; ubi enim fides fuit, non erat | |
| dolor. In illo sacrificio solus deus doluit, qui aliam uictimam | |
| procurauit; nam Abraham cum filio sic probatus a deo est, | 10 |
| ut non postulans misericordiam mereretur. | |
| Videamus, fratres dilectissimi, legis arcana et intel- | 8.1 |
| lectum altius proferamus. Abraham sub lege non erat, sed | |
| legem solus impleuit, et qui nullo iure legis tenebatur, omne | |
| ius diuinum praecipue custodiuit. Cuius immolatione ille quo- | |
| que gauderet, qui ad uictimam parabatur. Aries haerebat in | 5 |
| uepre implicitus spinis, capite obligatus: hic est qui pro Isaac | |
| immolatus est deo; hunc obtulit Abraham, hunc iussus est | |
| immolare < . . . >. |