| Incipit de Genesi | |
| Carnalis mentis homines, fratres dilectissimi, scanda- | 1.45.1.1 |
| lum patiuntur, non studio noscendae, sed frustrandae ueritatis, | |
| quotiens deus dei filius, qui patris maxima est gloria, aequalis | |
| patri a catholicis praedicatur. Denique inde est, quod legis | |
| fundamenta temnentes uersuta disputatione, praetermisso | 5 |
| deo de deo exeunte, ad communia humanitatis nomina, quae | |
| possunt argumentis attingi, patris et filii festinant nec intelli- | |
| gunt, quia in exordio carminis sacri deus deo sua sibi et diui- | |
| nitate et nomine comparatus omnes humani sensus opinationes | |
| excludit, quippe cum dicat: Faciamus hominem ad imaginem | 10 |
| et similitudinem nostram; non inquit: 'fac ad tuam', sed ait: | |
| faciamus ad nostram, ne quam filius hominem induturus pati | |
| uideretur iniuriam. | |
| Videtisne, fratres dilectissimi, quia | 2.1 |
| nullus exserte hic alteri iubet, in opere nullus otiosus est? | |
| O sancta aequalitas ac sibi soli dignissima indiuiduae dealita- | |
| tis! Vnus homo ad duorum imaginem et similitudinem fingi- | |
| tur nec tamen in eo, quid cuius sit, inuenitur. Si igitur in | 5 |
| opere extraneo paritas sacra distingui non potest, deus in alio | |
| se inferior esse quemadmodum potest? Quicquid enim uni | |
| ex duobus indiscrete in omnibus sibimet similantibus de- | |
| traxeris, cui detraxeris nescis. | |
| 'At ille, cui iubetur, est, inquit, inferior.' Quid, quod | 3.1 |
| inde non esse approbatur inferior, quia, unde processit, | |
| paterni cordis est exsecutor? Non enim minus est facere | |
| magna quam dicere. Quamuis et quod dictum est a patre uel | |
| dici potest, quia uerbum est filius, sine filio non est, et quod | 5 |
| factum est a filio uel fieri potest, sine dignatione paterna non | |
| est, quia filius sine patre non est, ipso dicente: Si non facio | |
| facta patris, nolite mihi credere; sed si mihi credere non uultis, | |
| factis credite et cognoscite, quoniam in me est pater et ego in illo. | |
| Constat ergo aequale esse, quod inuicem se capit cum spiritu | 10 |
| sancto. |