| Incipit de Exodo | |
| Pharisaei agere se legitimum pascha contendunt, qui cum | 1.46a.1.1 |
| templo summo, ut putabatur, summum sacerdotium perdide- | |
| runt. Regalis unguenti cornu priuati sunt. Circumcisio, testi- | |
| monium mentis impurae, iamiamque illis imminere supplicium | |
| denotati uulneris inflictu minatur. Omne genus pecudum cum | 5 |
| suo sibi sacrificio reprobatur. Ieiunia eorum, dies festi omnis- | |
| que solemnitas abominatio est apud deum. | |
| Cum haec ita | 2.1 |
| sint, a quibus, quomodo, unde pascha celebratur? Adde quod | |
| agnum legitimum suo uitio, quem inuenerant, perdiderunt. | |
| Quem scriptura designabat ex ouibus et haedis: ex haedis | |
| utique propter peccatricis indumentum carnis, ex ouibus | 5 |
| propter spiritum maiestatis. Qui primitiuus est dictus, quia | |
| praeter patrem ante ipsum nullus est primus, maturus, quia | |
| aeternus est, perfectus, quia dei uirtus deique sapientia est, | |
| immaculatus, quia peccatum non habet solus, salutaris, quia | |
| mortem mutauit in uitam; propter nos qui est occisus et uiuit, | 10 |
| sepultus et resurrexit, homo aestimatus est et inuentus est | |
| deus gloriosus in saecula saeculorum. |