Sequentia Exodi
  Si Iudaei uacuatae imaginis recordatione gloriantur, 1.46b.1.1
quanto magis Christianus, in quo non est figura sed ueritas!
Quam ex rebus ipsis agnoscite pariter et probate. Iudaei
maiores suos Pharaonis exercitusque eius graui seruitutis
iugo depressos de Aegypto praedicant liberatos. A diaboli 5
rabie idolorumque turba uiolenta non tantum nostri maiores,
sed omnis Christiana progenies de uera Aegypto, id est isto de
mundo, semper momentis omnibus liberatur.
Illis ducatum 2.1
Moyses praebuit, dux noster Christus est dominus; illis co-
lumna nubis atque ignis uiam demonstrauit, nobis testamenti
ueteris ac noui clarissima oracula uiam, uerum Christum
dominum, prodiderunt, qui ait: Ego sum uia et ueritas. Illo- 5
rum profugus populus per mare rubrum dextra laeuaque
undarum stupentibus rupibus pede sicco transiuit; at nos-
trum mare uoluntarios suscipit, feliciter naufragos facit interi-
mensque uniuersa peccata genitali unda submergit, ut caeles-
tes effecti terram desiderare non norint. 10
Denique illi post 3.1
mare ad eremum peruenerunt, nos post baptismum ad para-
disum peruenimus. Illis inrorata est esurientibus manna, nos
autem esurire non possumus, sempiternam qui caelestis panis
nobiscum portamus annonam. Illis sitientibus petra fluxit in 5
poculum, at Christi fontem qui biberit, in aeternum sitire non
nouit. Illis in deserto suauitas lactis et mellis exhibita est,
nobis uero, quod plus est, melle dulcior ac lacte candidior
aeternae uitae beatitudo dei tribuetur in regno.