| Tractatus Esaeae | |
| Humanus circa impietatem Iudaici populi deficit sermo, | 1.47.1.1 |
| qui dei patientiam sui obstinati cordis impatientia superauit. | |
| Non enim leue crimen est eius, cum de eo ille queritur, qui | |
| mox eum poterat et punire. Sed quia mors apud incredulos | |
| futurorum putatur poenae compendium ac paene pro infecto | 5 |
| habetur quod non diffamatur, censuit eos caelo et terra testi- | |
| bus denotare, ut inexcusati facinoris competenti iudicio | |
| subiacerent. Denique res impleta est domini passione: caelum | |
| medio die perdidit diem, terra tremore nimio firmitatem. Hinc | |
| aestimare licet, quid eis sit reseruatum, quorum in causa | 10 |
| funerei luctus poenae pertulit natura supplicium. |