| Tractatus Danielis | |
| Credulo percipe corde rem miram, Christiane, omnique | 1.53.1.1 |
| uirtutum exemplo famigerabilem. Hebraei uere tres pueri | |
| senum constantia maiores, iuuenum uirtute fortiores, sibi | |
| pares, trinitatis sacramento praemuniti, unitatis una fide | |
| solidi, <uirtutis> aequalitate pares, passionis uictoria gloriosi. | 5 |
| Hos barbarus rex, quod eius statuam adorare contempserint, | |
| incendi praecepit. | |
| Qui ubi iactati sunt in fornacem ignis | 2.1 |
| ardentis, hos deuote cupidus ignis excepit. Lambunt roscidos | |
| flammae blandientes. Mira res: opacitas intus, incendium | |
| foris est; intus hymnus canitur, foris ululatus auditur. O mag- | |
| na potentia dei! Incensores incendio concremati sunt et, qui | 5 |
| incensi sunt, incendio suo superstites triumphantes de camino | |
| procedunt, praestante domino nostro Iesu Christo. |