| De natiuitate Christi | |
| Insuspicabilis secreti reuerendaeque maiestatis uera | 1.54.1.1 |
| cognitio est deum non nosse nisi deum nihilque ex eo amplius | |
| requirendum quam ut quis eius nouerit uoluntatem, sine qua | |
| ei nec legitime seruire poterit nec placere. Ceterum prouidentis | |
| dei de deo argumentationibus uanis opinari uelle dispositum | 5 |
| non colentis est, sed dementis, maxime si deus, ut contentiosi | |
| putant, dispositioni subiaceat. Remotis enim paulisper nomi- | |
| nibus patris et filii non potest nosse, uter patiatur iniuriam, | |
| nisi quod ambo patiuntur, quia amborum unum nomen est | |
| deus. | 10 |
| Igitur duas natiuitates esse domini nostri Iesu Christi, | 2.1 |
| rudis aut neglegens disce Christiane, ne quo decipiaris errore: | |
| unam, quam tibi non licet quaerere, alteram, quam legitime, | |
| si possis, permitteris edocere. Prima itaque natiuitas domini | |
| nostri in patris et filii tantum conscientia manet, nec quicquam | 5 |
| habet interiectum neque conscium qui ex paterni oris affectu | |
| processit uno consensu. Secunda uero carnalis sicut est fre- | |
| quentibus oraculis prodita, ita inuenimus esse completam. | |
| Etenim deus dei filius tempore constituto dissimulata | 3.1 |
| interim maiestate ab aetheria sede profectus in praedestinatae | |
| uirginis templum sibimet castra metatur, quibus latenter in- | |
| funditur in hominem gigniturus ibidemque saluo quod erat | |
| meditatur esse quod non erat. Mixtus itaque humanae carni | 5 |
| se fingit infantem. Mariae superbus emicat uenter, non munere | |
| coniugali, sed fide, uerbo, non semine. Decem mensium fasti- | |
| dia nescit, utpote quae in se creatorem mundi concepit; par- | |
| turit non dolore, sed gaudio. Mira res! Exsultans exponit | |
| infantem totius naturae antiquitate maiorem. | 10 |
| Interea | 4.1 |
| rudis non gemit feta. Non mundum, ut assolet, infans fusus | |
| ingrediens sponte uitae reptantis praeuiis lacrimis auspicatur. | |
| Non mater eius tanti partus pondere exhausta totis pallens | |
| iacuit resoluta uisceribus. Non filius matris aut suis est ullis | 5 |
| sordibus delibutus; neque enim re uera aliquid circa se habere | |
| possit inmundum, qui humani generis peccata, sordes et | |
| maculas uenerat mundaturus. Denique purgationes, quae sunt | |
| tarditate periculosae, nullo puerum maternorum uiscerum | |
| prosecutae sunt damno. Nulla adhibita rudi fetae sueto more | 10 |
| fomenta; neque enim, fratres, his poterat indigere, quae acci- | |
| pere in uterum meruerat filium animarum omnium saluato- | |
| rem. | |
| O magnum sacramentum! Maria uirgo incorrupta | 5.1 |
| concepit, post conceptum uirgo peperit, post partum uirgo | |
| permansit. Obstetricis incredulae periclitantis enixam in | |
| testimonium repertam eiusdem esse uirginitatis incenditur | |
| manus. Qua tacto infante statim edax illa flamma sopitur | 5 |
| sicque illa medica feliciter curiosa diu admirata mulierem | |
| uirginem, admirata infantem deum ingenti gaudio exsultans, | |
| quae curatum uenerat, curata recessit. Ita Christus in homi- | |
| nem se fecit nasci, quemadmodum homo non potest nasci. | |
| Totum denique sua luce resplendens corpus sine umbra gesta- | 10 |
| bat, humilis carne, sed excelsus omnipotentiae maiestate. Qui | |
| sane ideo carnem est dignatus induere, ut nemo se possit per | |
| carnem, cum iudicii dies uenerit, excusare. |