| Item de Esaia | |
| Audi, caelum, et percipe auribus, terra, quoniam domi- | 1.61.1.1 |
| nus locutus est: Filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreue- | |
| runt. Grandem Iudaicae gentis offensam libri istius exordia | |
| proloquuntur et iracundiam diuinae indignationis ostendunt, | |
| quae alias personas, ut uerbum dei ab ipsis potius audiatur, | 5 |
| hortantur [nos]. Non est enim parum criminis, ut semper apud | |
| ipsos diuinus sit sermo prolatus, nunc alteris uideatur inges- | |
| tus. Vnde reiectio Iudaeorum est aliarum electio personarum, | |
| quia, cum alteris, ut uerbum dei audire debeant, dicitur, | |
| Israel sic reprobus inuenitur et, dum clamat propheta Audi | 10 |
| caelum et terra, significat, quod illi audire contempserint. | |
| Audi, inquit, caelum, et percipe auribus, terra. De caelo | 2.1 |
| et terra prophetam fuisse testatum uel quasi de aliqua re esse | |
| conquestum, cum dicit Audi caelum et terra, tamquam num- | |
| quam aut caelum audierit aut terra, cum iussu dei et caelum | |
| obsecundetur et terra, quia caelum pluuias et fruges terra non | 5 |
| denegat! Sed quia haec prophetia nouissimis erat complenda | |
| temporibus sub domini saluatoris aduentum, qui non esset | |
| a Iudaeorum populis audiendus, quod eum apostoli essent et | |
| homines ex gentibus audituri, et ideo ait: Audi caelum et | |
| terra. | 10 |
| Caelos autem apostolos esse claro testimonio ueritatis | 3.1 |
| affirmat. Sic enim ait: Et uidebo caelos, opera digitorum tuorum. | |
| Hic utique non de caelis istis loquitur, quos semper uiderat, | |
| sed de apostolis, quos uidere optabat. Et iterum: Texit caelos | |
| uirtus eius, eo quod apostolos ad mirabilia facienda spiritus | 5 |
| sanctus obumbrauit et texit. Et denuo Caeli, inquit, enarrant | |
| gloriam dei; et hic utique non tam caelos loqui dicit, quos | |
| loquentes nullus audiuit, sed apostolos asseuerat, quorum | |
| praedicatione gloria domini per tota terrarum spatia nuntiata | |
| est. | 10 |
| Terram homines intellegendos frequens prophetarum | 4.1 |
| assertio demonstrauit: Iubilate, inquit, omnis terra, et alibi: | |
| Audi, inquit, terra, ex ore meo. Quo uocabulo gentiles homines | |
| sine dubio comprehendit, in quibus adhuc erant opera terrena. | |
| Hoc est ergo quod ait: audi caelum et terra, quod Iudaeis non | 5 |
| audientibus Christus dominus esset ab apostolis et gentibus | |
| audiendus. | |
| Filios, inquit, genui et exaltaui. Haec domini uox est, | 5.1 |
| qua iam tunc per prophetam Iudaeos obiurgabat incredulos | |
| et quae essent futura, priusquam fierent, admonebat. Pro- | |
| prium enim dei est scire transacta et nosse uentura. Filios, | |
| inquit, genui et exaltaui. Infinita Iudaei infidelitate sua apud | 5 |
| dominum nostrum odia meruerunt, quoniam quanta fuit de | |
| amore gratia, tanta de eorum offensione futura uindicta est. | |
| Certum est enim in eum filium, posteaquam deliquit, granditer | |
| uindicari, quem pater plurimo dilexit affectu et, quantam | |
| pietatem dilecto filio amatus pater exhibuit, tantam laesus | 10 |
| exigit ultionem, quia, cum uicem non reddidit patri dilectus | |
| filius, dignam sententiam percipit abdicatus. | |
| Cuius enim | 6.1 |
| impietas paterno affectui parem gratiam non refert, quantum | |
| sit criminis dici non potest: dominum patrem non dilexisse, | |
| cum peccatum sit hominem non amasse. Vnde infelices et | |
| miseri sunt Iudaei, qui deum patrem, a quo sunt geniti, res- | 5 |
| puerunt tanti immemores honoris, tantae dignitatis ignari. | |
| Quid enim beatius, quam si homines deus paterno honore | |
| dignetur adtendere et tanta illa sublimitas humanam mediocri- | |
| tatem aut caram habeat aut dilectam? | |
| Filios, inquit, genui: | 7.1 |
| Hoc dominum de hominibus dixisse quam dulce est! Talem | |
| patrem laesisse quam turpe! Filios genui et exaltaui: utique | |
| filios Israel dominus genuit, qui Abraham, unde nascerentur, | |
| elegit. Hos in Aegypto genuit, ubi ingressis paucis hominibus | 5 |
| innumerabilis multitudo processit et ad eremum dominus | |
| perduxit manu forti et brachio excelso. Exaltatus est Israel, | |
| quando per triduum tenebrae et caligo totam Aegyptum cir- | |
| cumdedit; exaltatus est Israel, quando tot et tanta tormenta | |
| Aegyptiorum solus ipse nihil aut timuit aut sensit. | 10 |
| Quid | 8.1 |
| illud, quod per mare medium terrenum duxit ingressum? | |
| Quid [quibus] de caelo cotidianum manna in eremo, potus | |
| e saxo? Quid per lignum amara aqua dulcis effecta, quam per | |
| lignum crucis amaritudine gentilitatis exclusa bibituri esse- | 5 |
| mus? Exaltati filii Israel, quando ad Iordanem securus ab | |
| Horeb accessit. Quid cotidiana dei colloquia? Ipsi autem | |
| me spreuerunt: ad crucem enim perduxerunt, per quam | |
| crucem euaserant Pharaonem. Sed iterum derelinquetur filia | |
| Sion < . . . >. | 10 |