| De Abraham | |
| Abraham ut pater esset multarum gentium, hic iusti- | 1.62.1.1 |
| tiam non didicit, sed genuit. Non illum accessus infecerat | |
| urbium. Non habuit legem, cuius conuersatio lex fuit. Audit | |
| imperatum sibi a deo exilium, ut cognationem suam simul | |
| dimisisset et terram. Et tunc Abraham respiciens oculis uidit | 5 |
| <uiros> tres, cucurrit, adorat prostratus in faciem, offert hospi- | |
| tium. Refrigerate, inquit, sub ista arbore magna. Similaginem | |
| conspargit, uitulum laniat. | |
| Post haec promittitur ei de legi- | 2.1 |
| timo matrimonio filius de fide, non de aetate. Concepit Sarra, | |
| portat sine labore uteri sarcinam, quae iam ambulare non | |
| poterat; tunc discit mater esse, cum desinit. Marcidae mam- | |
| mae lactis ubertatem ostendunt et de ieiuna aetate puer | 5 |
| robustior saginatur. Nihil difficile est fidei, quae tantum | |
| habet, quantum credit. | |
| Igitur Isaac unicus filius, spes populorum et gentium, | 3.1 |
| origo tot rerum, cari genitoris amplexibus inhaerebat. Strinxe- | |
| rat in se patris pietatem, quod unicus, quod sero, quod pro- | |
| missus, quod sola unica spes totius praeteritae sterilitatis | |
| damna sarciret. Inuenta est causa, ubi Abrahae fides tempta- | 5 |
| tione fortior militaret: carissimi membra, quae osculis pre- | |
| mere consueuerat, armatus gladio iubetur occidere. Quid | |
| faceret pietas? Praeceptum differri non potest. | |
| Praesti- | 4.1 |
| teras, mater, cum sterilis esses: ad gladium nascitur puer. | |
| Talem casum nemo doluit, nec quae genuerat mater. Nemo | |
| plangit uiuas exsequias et innocentis hominis obsequium nemo | |
| ante fletibus rigat, ne pater dubitasse uideretur, si flesset. | 5 |
| Deuotus sic stricto uultu puerum ducit ad aram, stringit | |
| gladium medium, pectus fidei militabat; non pallescit uultus, | |
| non contremuit manus. Quaerit puer, ubi sit uictima. Quae | |
| mox, ita ne percuteretur tenera aetas, ostenditur, quo nec | |
| pater ferire posset, quia nec dominus humanum sanguinem | 10 |
| postularet. | |
| Religiosus carnifex reprimit gladium: patris | 5.1 |
| erat, quod leuauit, dei fuit, quod pepercit. Nec qui feriebatur | |
| timuit, nec qui feriebat expauit. Sacrificium domini non | |
| dimittitur, sed mutatur. Melius seruauit filium, dum non | |
| pepercit. Sola enim fides deambulat inter gladios tuta, inter | 5 |
| esurientes feras amica, in ignibus frigida. Sola fides praeferen- | |
| da: hac nos, qui per fidem filii Abrahae facti sumus, in ipsius | |
| gremium peruenire credamus. |