| De iustitia | |
| Fortassis de circumstantibus doctis quispiam <in> | 2.1.1.1 |
| cachinnos erumpat, quod homo imperitissimus et elinguis ali- | |
| quid audeam de iustitia disputare, de cuius proprietate excel- | |
| lentes ingenio et doctrina uiri nihil certi libris ingentibus pro- | |
| diderunt. Sed ego non curem, de me quemadmodum quis | 5 |
| iocetur. Non enim in ecclesia dei fucatus quaeritur sermo, sed | |
| ueritas pura, a qua longe omnes illi non immerito aberrauerunt, | |
| qui iustitiam dei manere in eloquentiae uiribus aestimabant. | |
| Denique cum eam comprehendere non possent—neque | 2.1 |
| enim poterant sine magisterio diuinae sapientiae, cuius noti- | |
| tiam non habebant—, duas asseruere iustitias: unam ciuilem, | |
| alteram naturalem. Quarum fecit apertissime, cum ad Roma- | |
| nos loqueretur, apostolus mentionem dicens: Nam iustitiam | 5 |
| dei ignorantes et suam uolentes constituere iustitiae dei non | |
| oboedierunt. | |
| Sed cum de futuro nihil opinantes praesentis | 3.1 |
| tantum uitae commoda inspiciunt falsamque aduersus ueram | |
| pro uera defendunt, sic utramque mediis e manibus oculis | |
| patentibus perdiderunt: dei, cum stultam putant, quod ela- | |
| boret—dispendio suae, non dicam facultatis, sed etiam, si | 5 |
| opus sit, et salutis—alii magis prodesse quam sibi; suam, | |
| quia, quamuis sit sapientiae nomine falso uestita, tamen suis | |
| commodis consulendo, quod sine alienis incommodis omnino | |
| non potest procurari, a quouis uere stultissimo negari non | |
| possit iniusta. | 10 |
| Ceterum si scire potuissent ueram iustitiam, cuius est | 4.1 |
| inmortalitas merces, propterea simulatae stultitiae uelamine | |
| adopertam, ut res magna magnis uirtutibus magnisque labori- | |
| bus quaereretur, incunctanter optarent stultos iudicari se | |
| iustos quam sapientes iniustos, maxime cum iam sit eorum | 5 |
| fraus omnis in medio. Non enim rem ualuerunt transferre, sed | |
| nomina, iustitiam stultitiae, iniustitiam sapientiae uocabulis | |
| infamantes. Quae si ad sua corrigas propriisque sedibus reddas, | |
| inuenies iniustitiae magis stultitiam, iustitiae sapientiam | |
| conuenire. | 10 |
| Quod etiam sacrae legis testimoniis probare non | 5.1 |
| desinam, cuius ista sunt uerba: Nam quia sapientiam dei non | |
| cognouit saeculum per sapientiam, deus optimum existimauit | |
| per stultitiam praedicationis saluos facere credentes; et iterum | |
| manifestius: Si quis inter uos uidetur sapiens esse in hoc saeculo, | 5 |
| stultus fiat, ut sit prudens; nam huius mundi sapientia stultitia | |
| est apud deum. Ob quam causam idem deus per prophetam | |
| hactenus protestatur: Non glorietur sapiens in sua sapientia | |
| neque glorietur fortis in fortitudine sua neque diues in diuitiis | |
| suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire, quia | 10 |
| ego sum dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iusti- | |
| tiam super terram. | |
| O quam paucissimis uerbis omne hoc | 6.1 |
| mundi, enixe quod geritur, negotium perorauit! His enim | |
| tribus rebus, quae fundamenta sunt omnium uitiorum, uiolen- | |
| tis quasi quibusdam tempestatibus naufragatum momentis | |
| uniuersis in interitionem cogitur omne genus humanum. Nam- | 5 |
| que sapientia densis exaestuans argumentis, suasorio ac delec- | |
| tabili luculentae orationis compta mendacio, armata uocis | |
| tuba et gladio linguae omnes actus ad se trahit, congregat | |
| turbas, contionatur. | |
| Lites sic discernit, ut seminet. Prauos | 7.1 |
| ac lubricos colligit mores. Legibus suis suas leges impugnat, | |
| ius iure distringit. Quis non uideat numquam recti aliquid | |
| illam facere uel fecisse, quod fecerit? Vultis scire, quam iusta | |
| sit? Miseram se putat, nisi euerterit ueritatem. Ceterum | 5 |
| fortitudo, quae hominibus est cum feritate communis, omne | |
| ius in uiribus habet: quod facere praeualuerit, aestimat | |
| rectum. Adeo sine ulla reuerentia diuinae atque humanae reli- | |
| gionis delet abrupte igni ferroque cum sua sibi tota substantia | |
| incolas, ciuitates et rura nihil omnino metuens amicae mortis | 10 |
| fiducia. Denique quod sapientia legibus per industriam colligit, | |
| uno impetu aliquotiens clusis oculis illa <illidit>. | |
| Tertio | 8.1 |
| diues est auaritia, utraeque cuius exaggerare opulentiam | |
| uelocitate mira contendunt, cui totus militat mundus, aetas | |
| cui uniuersa deseruit. Pro nefas! Quae istae sunt tenebrae? | |
| Inest omnibus et ab omnibus, quasi non sit, arguitur; accusa- | 5 |
| tur et tamen colitur; iugulat et amatur. Inuincibile profecto | |
| calamitatis est genus, cui subiugata sapientia seruit et uirtus. | |
| Videtisne iam manifeste sapientiam huius mundi non | 9.1 |
| esse iustitiam et quidem nec ueram sapientiam? Quia fieri non | |
| potest, ut uerus sapiens non sit et iustus, iustus adaeque | |
| uerus non sit et sapiens, quia iustus esse non potest stultus | |
| neque sapiens iniustus ipsa ratione docente. Qui enim stultus | 5 |
| est, quid sit bonum ac malum nescit nec potest quid reprobet | |
| scire, quid teneat, et ideo semper peccat, quod est iustitiae | |
| contrarium. | |
| Iustus autem ab omni peccato se abstinet, quod | 10.1 |
| propterea facit, quia praui bonique notitiam gerit, quod est | |
| utique sapientis. Vnde fit, ut numquam iustus possit esse qui | |
| stultus est neque sapiens qui fuerit iniustus. Ceterum siue iusto | |
| siue sapienti si alterum defuerit ex duobus, quod illi putaue- | 5 |
| runt, nec sapiens profecto erit ille nec iustus. | |
| Satis, ut opinor, praestigiae mundanae patuerunt. | 11.1 |
| In quibus cum peritius agant uniuersi homines, quam dici | |
| potest, superfluum est demorari. Vnde nunc ad ueram iusti- | |
| tiam ueniamus, omnium fontem matremque uirtutum. Quae | |
| praeter ceteras tota se ad alienas utilitates colligit atque ex- | 5 |
| plicat sciens, quid deo principaliter debeatur, nihil sibi ipsa | |
| concilians, nihil proprium derelinquens, nisi quod fideliter | |
| sine ulla iactantia eius fungitur uoluntate. | |
| Est autem in | 12.1 |
| publicum tota prominens atque diffusa, sic tamen, ut sentiri | |
| se cupiat quam uideri, plane cauta, ne quam declinet in par- | |
| tem, ne in aliquo se ipsa reprehendat, ne opere coepto um- | |
| quam deficiat. Haec captiuorum iuga redemptionibus frangit; | 5 |
| incarceratis medendo plus carcerem nouit; blanda peruigil | |
| cura aegritudinem cum aegro partitur; abiecta cadauera | |
| intecta inhumataque esse non patitur; pauperes miserosque | |
| sua necessitate neglecta pietatis largiter furtim semina spargit. | |
| Nec rogari se permittit nec uicaria laudis remunerari mercede: | 10 |
| hoc damnum graue, hoc aestimat crimen. Nam nihil relin- | |
| quendo sibi beata cupiditate antecedit auaritiam: homines | |
| enim illa possidet, ista deum. | |
| Adhuc accipite, ad propriam | 13.1 |
| sedem palmamque propositam quanto amore, qua deuotione | |
| festinet. Si quis eam prouocat in iudicium, ut eius auferat | |
| tunicam, libens illi pallium quoque concedit; maledicitur et | |
| benedicit; caeditur et gratias agit; iugulatur et non repugnat; | 5 |
| pro percussoribus suis deum insuper et exorat. Vna illi sola | |
| principalis sollicitudo ac maxima est cautio, ne quid mundo | |
| debeat, ne quid horum digne patiatur. | |
| Hanc qui diuinas | 14.1 |
| litteras aut non legerunt aut lectas irritas putauerunt bene- | |
| ficio abiecti impolitique sermonis (tamen dicentis: Nisi credide- | |
| ritis, neque intellegetis) stultam putant irriduntque quasi | |
| uanam, quod, cum possit bonis frui mundi ac negligat, sponte | 5 |
| se faciat infelicem, non credentes, quia dei praecepta custo- | |
| diens, huius modi officiis saeculares obterens uoluptates cum | |
| fuerit uictor carnisque nexibus liber, repromissae inmortali- | |
| tatis inaestimabili beatitudine perfruetur. | |
| Sed quid ad nos, quid illi dicant? Insignis uir sicut | 15.1 |
| ait noster: Nouit deus cogitationes sapientium, quia sunt stultae. | |
| Nostram nobis stultitiam derelinquant, habeant secum sapien- | |
| tiam suam; cuius quidem sectatores paene omnes conspicor | |
| Christianos, qui perfectam putant esse iustitiam propria tueri, | 5 |
| aliena non quaerere, sapientiae uerae negligentes imperium, | |
| quod uerbis huius modi continetur: Si uis perfectus esse, uade | |
| et uende omnia tua et da pauperibus et tolle crucem tuam et | |
| ueni sequere me. | |
| De hoc nescio quid possit quispiam promo- | 16.1 |
| uere, unum tamen scio, quia nullus est nostrum, qui non | |
| momentis omnibus elaboret, ut plus habeat, quam habebat; | |
| quod cum nititur, auaritiae utique partes agit, quae est ini- | |
| mica iustitiae. Adeo inde est, quod frumento paucorum | 5 |
| horrea plena sunt, inanis plurimorum uenter. Inde populis | |
| deteriora mensuris pretia quam inopia. Inde fraus, periurium, | |
| rapinae, lites ac bella. | |
| Cotidie mugitibus alienis quaeritur | 17.1 |
| lucrum et proscriptio industria uocitatur et appetitio rei | |
| alienae sub praetextu propriae defensionis ac diligentiae calli- | |
| dissimis argumentis urguetur, ut quis indefensus aut innocens | |
| quod habet legibus perdat. Quod est omni uiolentia deterius, | 5 |
| quia illud, quod ui eripitur, nonnumquam repeti potest, quod | |
| legum circumscriptionibus, non potest. Glorietur qui uolet | |
| ista iustitia, uerum tamen sciat, quia misero est miserior qui | |
| miseriis ditatur alienis. Quisquamne iustum putet, qui utili- | |
| tatem rei familiaris pietati praeponit? Qui hominibus fame | 10 |
| laborantibus ac nuditate pascit tineas, curculiones ac uermes? | |
| Qui quod habet infelici tenacitate non aliis tantum, sed etiam | |
| sibi ipsi subducit? | |
| 'Sed, inquies, iustum est, ut mea seruem, aliena non | 18.1 |
| quaeram.' Hoc etiam gentes dicere consuerunt. Ceterum apud | |
| deum quam sit iniustum, mox uidebimus. Nunc primo om- | |
| nium, optime Christiane, scire cupio, quae sint tua, cum sint | |
| timentibus deum uniuersa communia, sicut scriptum est: | 5 |
| Turba autem eorum, qui crediderant, animo ac mente una age- | |
| bant, nec fuit inter illos discrimen ullum nec quicquam suum ex | |
| bonis putabant, quae eis erant, sed erant illis omnia communia, | |
| sicut dies, sol, nox, pluuiae, nascendi atque moriendi condicio, | |
| quae humano generi sine personarum aliqua exceptione aequa- | 10 |
| biliter iustitia est diuina largita. | |
| Cum haec ita sint, procul | 19.1 |
| dubio non est a tyranno dissimilis, qui solus habet quod potest | |
| prodesse commodis plurimorum. Quid, quod paupere cotidie | |
| moriente oppressione, fame, frigore, iniuria amicum tibi exco- | |
| lis aurum, custodis argentum, uestem pretiosam ornamentaque | 5 |
| superba et superuacanea pro sacrosancto habes sicut idolum, | |
| te per momenta componis, diues in publico, ditior in secreto, | |
| nec intelligis, quia homini inopia morienti tantis opibus qui | |
| cum possit subuenire non subuenit, ipse eum uidetur occi- | |
| dere? O quantarum neces animarum in phaleris pendent | 10 |
| ornatae matronae! Ornamentum cuius unum si soluas in pre- | |
| tium distribuasque necessitatibus singulorum, ex eorum respi- | |
| ratione cognoscis, quantorum malo ille constat ornatus. | |
| 'Filios, inquit, habeo, quos nudare non debeo.' | 20.1 |
| Ista et infidelitatis est excusatio, quam spiritus sanctus per | |
| prophetam retundit hactenus dicens: Adolescentior fui et senui | |
| et numquam uidi iustum derelictum neque semen eius quaerens | |
| panem; et iterum: Diuites eguerunt et esurierunt, requirentes | 5 |
| autem dominum non minuentur omnibus bonis. Quod probare | |
| exemplo perfacile est. Meminimus in Regnorum proditum libris | |
| famis tempore, quo totus passim populus moriebatur, Eliae | |
| alimenta poscenti memorabilem uiduam ultimam uictus sui | |
| filiorumque substantiam non partitam, sed totam dedisse ma- | 10 |
| luisseque se cum liberis suis emori quam iustitiam praeterire. | |
| Pro quo tam illustri facinore cibos a deo inmortales accepit, | |
| quos edacitas delibare nequiret: sua enim deminutione cresce- | |
| bant. Integer horum denique uasis semper in plenis manebat | |
| status quantumque eis impensae diurnae necessitas dempserat, | 15 |
| tantum rediuiua fecunditas reponebat. | |
| Quapropter si | 21.1 |
| pater bonus, si prouidus, si utilis esse desideras, sicut ille | |
| Abraham, deum plus debes amare quam filios, ut habere | |
| merearis integros, incolumes ac beatos. Stulta autem res est | |
| illis te uelle uitae substantiam prouidere, quibus nec natiui- | 5 |
| tatem dederis nec animas inspiraueris nec salutem praestare | |
| possis. Vnde uel sero sacrilegam uocem comprime humanae | |
| fragilitatis memor, qui in hoc ipso, quod loquimur, quid possit | |
| contingere, ignoras excusationisque uanae depone fallaciam: | |
| ingratis auaritiam pietate condis; solius dei potestas est | 10 |
| futurorum commodis prouidere. |