| De timore | |
| Timoris quidem, fratres dilectissimi, uocabulum est | 2.2.1.1 |
| unum, sed accedente ratione timor discernitur a timore. Fiunt | |
| enim duo: unus dei, alter qui naturae sit; naturae in homine | |
| nascitur, dei autem et discitur et docetur, quia non in trepida- | |
| tione, sed in doctrinae ratione consistit, sicut scriptum est: | 5 |
| Venite, filii, audite me; timorem domini docebo uos. Naturalis | |
| ergo non discitur, sed impulsu nobis nostrae infirmitatis | |
| occurrit, quia non artis est timere quod metuas; metuis au- | |
| tem quod tibi nolis accidere. | |
| Exsistit quippe diuersis ex | 2.1 |
| modis, cum aut exaestuat aliquo reatu conscientia; aut cum | |
| hostilis imminens manus gladio salutem premit; aut cum | |
| uiantis itineri erectus in morsum, ardentibus squamis incensus | |
| tumidus sese anguis opponit; aut dorsa fugientis affectans | 5 |
| caedem uicino fremitu ferina rabies onerare temptauerit; uel | |
| cum amissis gubernaculis inter conpugnantes flatus ac fluctus | |
| gemens parturit carina naufragium. Inter haec omnia deterior | |
| est conscientiae timor, quia quae diximus et alia his similia | |
| cum passibilitate sui transeunt, timor conscientiae non deletur. | 10 |
| Nunc uideamus, intellegendum quemadmodum nobis | 3.1 |
| sit, propheta quod ait: Beati omnes qui timent dominum. Si | |
| omnes, qui timent dominum, beati sunt, non beatus est nullus, | |
| quia nulla gens est, nulla sunt pecora, animantium denique | |
| nulla natura, quae non timeat deum. Cum grauamur rumpen- | 5 |
| tibus sonis, concussis undique cardinibus, cum praeter morem | |
| terrifico fragore intonans concrepat caelum, cum inter caecas | |
| pinguibus conductas nubibus tenebras crebrae micantes curuis | |
| ignibus flammae intercepti diei lumen inconstanter assimulant, | |
| cum ardent plura fulminibus, cum terra uel tremit uel hiatu | 10 |
| se recipit in se, nullus hic beatitudinis locus est, ubi non | |
| deuotionis, sed necessitatis est quod timetur. | |
| Itaque audia- | 4.1 |
| mus scripturam, quid dicat, cuius ista sunt monita: Et nunc, | |
| Israel, quid dominus deus tuus postulat a te, nisi ut timeas | |
| dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas | |
| eum et custodias praecepta eius ex toto corde tuo et ex tota anima | 5 |
| tua ut bene sit tibi?. Videtisne hunc timorem nobis necessarium, | |
| qui in dei amore consistit, qui uoluntate sua se parit, diuinae | |
| legis agnitione construit decorem, ad omnia genera uirtutum | |
| intrepidus corrigit, praeceptis omnibus fideliter obtemperat | |
| incoactus, innocenter uiuit, iustitiam percolit, sine fine studet | 10 |
| timere, ne quid praeter deum, quem diligit, timeat. | |
| Denique huius suffragio Daniel populis terribilem | 5.1 |
| inermis draconem necat, leonibus obiectus in periculo prandet, | |
| qui solet extra periculum ieiunare. Et Ionas timens dominum | |
| spontaneum non timet adire naufragium, ceto inhiante misera- | |
| bilius sepelitur quam praecipitatur et tamen litus, quo tende- | 5 |
| bat, inuenit antequam uideat, felix sepulcro quam naui. | |
| In oratione mons tremit: monti, non apostolis trepidatio est. | |
| Petrus aestu marino fertur non naufragus, sed uiator: timet | 6.1 |
| profundum intercipere non timentem; nec tamen in toto dis- | |
| simulat, ne per mare pedibus se ambulasse non credat. Aduer- | |
| sus Theclam accusator acerrimus linguae exserit gladium, | |
| cum suis sibi ministris publicae leges insaniunt; stimulis | 5 |
| acuitur feritas in ferocitatem et tamen hominibus mitior in- | |
| uenitur. Ne quid scenae tam dirae immanitatis deesse uidea- | |
| tur, immittuntur etiam marina monstra; laciniis omnibus | |
| spoliatur puella, uestitur incendio. | |
| Inter tot instrumenta | 7.1 |
| mortis spectatore metuente secura calcat genera uniuersa | |
| terrorum; incolumis quasi orbe subacto de illo feralis caueae | |
| —iam non miserabilis, sed mirabilis—funereo ambitu excedit | |
| uicti saeculi triumphum reportans, quam tot suppliciis omnes | 5 |
| crediderant perituram. | |
| O necessarius timor, qui nihil aliud agit nisi ut beatos effici- | |
| at; qui timet arte, non casu, uoluntate, non necessitate, reli- | |
| gione, non culpa; qui deum metuit, non naturam. Vultis scire, | |
| cuius proprietatis sit? Omnes timores, quoscumque inuase- | 10 |
| rint, incremento conficiunt; hic solus ad hoc crescit, ut im- | |
| mortalem, quem possederit, faciat. |