| Tractatus fidei | |
| Christianae fidelitatis felicitas maxima est fidei nosse | 2.3.1.1 |
| naturam, quae talis ac tanta est, ut unicuique homini sua | |
| non ab alio commodetur, sed eius ex uoluntate nascatur. | |
| Ceterum si, ut quidam putant, docentis pendet ex ore, procul | |
| dubio eodem aut cessante aut aliter docente consumitur. Huc | 5 |
| accedit, quod, nisi insinuationem legis omni deuotione suc- | |
| cincta praecedens amplectatur fides, quae tam sibi quam illi | |
| credendo praestet effectum, insinuatio inanis erit, quia incre- | |
| dulo credentis fructum praestare non poterit. Denique Abra- | |
| ham placuit deo credulitate sine lege et Iudaicus populus dis- | 10 |
| plicuit deo incredulitate cum lege. | |
| Vnde dubium non est | 2.1 |
| legem non posse sine fide, fidem posse sine lege; alioquin | |
| ista innumerabilis simplicitate sua felicior turba adhuc mortis | |
| imperio subiaceret, si legis periti tantum iustificari meruissent. | |
| At cum scriptum sit: Littera occidit, spiritus autem uiuificat, | 5 |
| quia non sub lege, sed sub gratia sumus, quae nos diligere deum | |
| ac soli illi seruire in sacramento semel creditae unitae trinita- | |
| tis non argumento, non necessitate, sed uoluntate compellit, | |
| manifestissimum puto nimis astuto esse simplicem meliorem, | |
| quia simplex omnibus dei uerbis simpliciter credit, astutus | 10 |
| autem nimia sapientia infatuatus inquisitionibus uanis semet | |
| ipsum confundit. | |
| Sed dicit aliquis: 'Si ita est, nulli ergo lex prodest.' | 3.1 |
| Absit; prodest, et quidem plurimum, nam per ipsam dei | |
| uoluntas populis intimatur, per ipsam disciplina caelestis col- | |
| ligitur ac tenetur, per ipsam, inquam, genus omne peccati, ne | |
| quis inprudens intereat, diffamatur. Semper monere non | 5 |
| desinit, ignorantia ne quis reatum excuset. Nunc seuera, nunc | |
| blanda demonstrat praemium, demonstrat et gladium, uni- | |
| cuique, quod elegerit, tributura et ut iure possit implere, | |
| quod gerit. Qui ad se ueniunt, professionem credulitatis ab eis | |
| solam ideo, quia eorum fidem uidere non potest, exigit. Quam | 10 |
| si abesse ex moribus deprehenderit, confestim ut perfidum | |
| punit irata quem docuit nullamque aliam ob causam promul- | |
| gatam se esse testatur, nisi ut fides de infidelibus uindicetur. | |
| Denique tolle peccatum: cessat legis imperium. Lex enim, | 4.1 |
| sicut scriptum est, iusto posita non est, sed peccatori, quia iustus | |
| ex fide uiuit, infidelis iniuste. Errat igitur quisquis disputatio- | |
| nem legis aestimat fidem, quisquis duo in unum diuersa con- | |
| fundit. Disputatio enim sicut excolit legem, ita, si uersuta sit, | 5 |
| eradicat fidem, quia fides profecto non est, ubi quaeritur | |
| fides; deinde quia lex communis est, fides uero priuata, quia | |
| lex semper manat ex libro Genitali, fides autem tenaciter | |
| inhaeret suo soli proposito. | |
| Lex ab alio transit in alium; | 5.1 |
| fides interit, si ab suo statu aliquando uel in aliquo declinaue- | |
| rit. Lex hominis conscientiam alloqui tantum potest, uidere | |
| autem non potest; fides conscientiam medullitus mundat, ne | |
| quid reatui uel intrinsecus debeat; qui enim suam conscien- | 5 |
| tiam non timet, is est, qui deum non timet. Adde quod lex | |
| partibus et discitur et docetur. Adde quod tota nec intellegitur | |
| nec tenetur. Adde quod a quolibet pro ingenii qualitate argu- | |
| mentis asseritur. Adde quod ab omnibus appetitur et a nul- | |
| lo completur. Adde quod index dei uoluntatis est, non dei | 10 |
| originis aut naturae. | |
| Sequitur ut scire debeamus, utrum tractatum fidei | 6.1 |
| an fidem tractatus debeamus adserere. Si tractatum fidei dixe- | |
| rimus, uehementer errabimus. Subici enim se loquacitatis | |
| artificio fidei natura non patitur, a qua nihil aliud laboratur, | |
| nisi ut suis sibi tantum uirtutibus adprobetur: non enim potest | 5 |
| esse perfectum quod aliunde exspectat sibi aliquid necessa- | |
| rium. Si uero fidem tractatus dicere coeperimus, erit profecto | |
| nec nostra nec sua, sed nec eius, cuius esse dicetur, quia tracta- | |
| tus fidem cum astruit, ex eo ipso eam, quo astruit, destruit. | |
| Nec ulli dabit quod non habet, sed potius ut non habeat, adhuc | 10 |
| ipse disquirit. | |
| Video praeterea, sicut assertorum indicant | 7.1 |
| nomina (quae si auferas, nulla fortassis est pugna), multos | |
| esse tractatus, multas etiam fides et quidem nouellas et litis | |
| labore ac fauore nutritas. Quas, quia uera uix potest inueniri, | |
| credo, ne populi penuria laborarent, uenales esse propositas. | 5 |
| Verum tamen ex his omnibus eligendum quid sit, non potest | |
| nosci aut comprehendi, quia non erit nec proprium nec firmum, | |
| quod habet statum semper incertum, quippe cum unius electio | |
| sit alterius reprobatio. Vel si omnes omnino amplectendae | |
| sint, ut tot quis habeat fides quot non habet uerba, multo | 10 |
| magis nihil habebit, quia tractatus, qui eas genuit uel cotidie | |
| generat, adhuc potest generare. E diuerso prouocatus rursus | |
| eas pro ingeniorum argumentorumque uiribus retractando ac | |
| refellendo consumit. | |
| Sin uero, sicut necesse est, una est illa | 8.1 |
| nobilis et antiqua, quae non dicam tractatu, sed ipsius nati- | |
| uitate porro maior est legis, quae deum deo credendo pro- | |
| meruit, quae credere non didicit, sed praesumpsit, edicat | |
| mihi, perniciosa ista adinuentio tractatus sui quo proficit | 5 |
| pugna. 'Ne fides, inquit, intereat, cum male aut creditur aut | |
| docetur.' Quod malum est ista ratio, mox uidebimus. | |
| Nunc scire cupio, fides ex doctrina constet an ex | 9.1 |
| credulitate an ex utroque. Si ex doctrina constat, non habent | |
| ergo fidem qui litteras nesciunt, sed nec ipsi qui sciunt, quia | |
| legis scientiam obseruantiamque ad perfectionem perducere | |
| nullis rationibus possunt. Si ex credulitate, non ei opus est ulla | 5 |
| interpretatio, quia sicut semel creditur, ita semel ex eo ipso, | |
| quod creditum est, consummata fides ultra nec minuitur nec | |
| augetur. Sin uero ex utroque, patriarcharum semesa fides est | |
| ac per hoc illis constitutionis nostrae uidelicet decernendi sunt | |
| libri, ut possint esse perfecti! | 10 |
| O quam misera est fides, | 10.1 |
| quam uerba concinnant! O quam debilis, cuius cotidie dissi- | |
| pantur uariis argumentationibus membra! O quam indefensa, | |
| quae regum, iudicum, diuitum, aliquotiens etiam, quod peius | |
| est, gentium desiderat per momenta patrocinia! O quam tur- | 5 |
| pis ac lubrica, de qua ludit aliena sententia! O quam adulte- | |
| ra, quae non agnoscit, quo auctore sit nata! O quam ridicu- | |
| losa, quae duobus confligentibus Christianis ab altero eorum, | |
| si non transducitur, perfidia, cum transducta fuerit, fides | |
| uocatur! O quam non uera, si factionibus pollet! O quam | 10 |
| publicana, cuius fabulantur etiam profani secreta! O quam | |
| praesumpta, quae mauult magis nouellae traditioni suae credi | |
| quam antiquitati, quam deo domino dicenti: Reicitis manda- | |
| tum dei, ut traditiones uestras statuatis! | |
| Sed non eo dico, | 11.1 |
| ut ingratum faciam doctrinae beneficium, sed ut sciat unus- | |
| quisque aliud esse fidem, aliud esse tractatum nec fidem per | |
| tractatum posse uel dari uel nosci uel destrui. Dari non potest, | |
| quia si uerbis dari potest, poterit et uerbis auferri; nosci | 5 |
| adaeque non potest, quia fieri potest, ut quis aliud gestet in | |
| labris, aliud in penetralibus cordis; similiter ne destrui qui- | |
| dem, quia si uera fides est, aliud esse non potest quam quod | |
| est. Igitur cum possibilitatis humanae non sit fidei uidere | |
| secreta, nusquam, frater, tua curiositas, nusquam tua proficit | 10 |
| pugna, quia quem putas uel de tuis ipsis studiosis fidelissimum, | |
| hic infidelis, et quem putaueris infidelem, hic fidelis est. | |
| Forte in eo se quis aestimet fideliorem, si loquatur argute, | 12.1 |
| cum magis uerus sit ille fidelis, qui sacra in praedicatione non | |
| ultra, quam licitum est, aciem suae tetenderit mentis; eo | |
| enim res deducta est, ut fides nostra per dei requiratur iniu- | |
| riam. Quod futurum Salomon enuntiauit et cauendum quid sit | 5 |
| his uerbis edocuit: Melior qui deficit sensu in timore quam qui | |
| abundat astutia et transgreditur legem; et iterum: Noli esse | |
| sapiens multum et noli argumentari plus quam oporteat. Simili- | |
| ter Paulus: Noli altum sapere, sed time. | |
| Cum haec ita sint, cur legem lege distringis? Cur sub | 13.1 |
| imaginem fidei fidem deponis? Cur ipsum fontem diuinitatis | |
| philosophicis argumentis exhaurire conaris? Si peritiam | |
| legis ostendere cupis, lectionum nubila disserena. Doce eam | |
| sibi non esse contrariam, doce omnia, quae canit, esse cre- | 5 |
| denda. Ceterum si eius partem probes, reprobes partem, quo- | |
| modo per hanc fidem quaeris, quam etiam ipsam infidelitatis | |
| ream constituis, canentis cum uniuersa non credis? | |
| Sin | 14.1 |
| uero fidem spiritus calles, aliquam demonstra uirtutem: im- | |
| pera montibus, ut transferant sese; in admirationem tui rictu | |
| blandiente leonum rabies euanescat; sub gressibus tuis maris | |
| unda pinguescens marmoreo stupore solidetur; cetina cymba | 5 |
| inter aestuantis pelagi sollicitos sinus fidem tuam fideliter por- | |
| tet; solis cursus ac lunae ab occidui carceris receptaculo ora- | |
| tionis freno refrena; anhelantis camini ignis exaestuans uicta | |
| natura sentiat per te tecum et ipse refrigerium; mortuorum in | |
| postliminium uitae animas reductas inspira; discute laboran- | 10 |
| tibus morbos; cura languores; in temptationibus gaude, in | |
| tormentis pro nomine domini. Si obuenerint dura, fidem tam- | |
| quam granum sinapis te habere demonstra. | |
| Sin uero, quod | 15.1 |
| magis est, sub sono legis ac fidei saecularis amore iactantiae | |
| accensus nascentis dei de deo spiritusque sancti inaestimabi- | |
| lem incomprehensibilemque diuinitatis perpetuitatem iure | |
| ipso, quo ex sese est, argumentis te cogere, examinare, metiri | 5 |
| ac discernere posse praesumis, hic tibi ego respondere non | |
| audeo, sit quippe cum tutius imperitum uideri quam esse | |
| sacrilegum. | |
| Et tamen habeo, qui pro me tibi obsistat: | 16.1 |
| nam lex, per quam me forte minus peritum peccare compellis, | |
| ipsa te magnopere retundens ac redarguens confutabit, Salo- | |
| mone dicente: Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus | |
| sis. Quae praecepit tibi deus, illa cogita semper et in plurimis | 5 |
| operibus illorum non eris curiosus; multos enim seduxit suspicio | |
| illorum et in uanitate detinuit sensus illorum. Similiter Paulus | |
| curioso rescribit dicens: O altitudo diuitiarum et sapientiae et | |
| scientiae dei! Quam inexquisita sunt iudicia illius et quam in- | |
| uestigabiles uiae illius! Quis enim cognouit cogitationem dei?. | 10 |
| Et tu eius naturam quaeris? Sed et alio loco hoc, quod | 17.1 |
| agitur, euidenter expressit, cum ad Timotheum loquitur | |
| instruendum his uerbis: Hortatus sum, ut denuntiares quibus- | |
| dam, ne peruersa doctrina uterentur neque adtenderent fabulis et | |
| genealogiis, quae sine fine sunt, quae magis quaestiones praestant | 5 |
| quam ueram rationem dei, quae est in fide. Definitio autem ius- | |
| sionis est caritas ex corde puro et conscientia bona ex fide simplici. | |
| Igitur si dei seruus es, stultas et ineruditas quaes- | 18.1 |
| tiones euita sciens, quia lites generant. Seruum autem dei non | |
| oportet litigare, quia lis et caritatis est hostis et fidei; quas si | |
| quis amiserit, nec diuina ille profecto nec humana cognoscit. | |
| Haec, si religiosus es, serua; timoratus si uere, custodi. De eo, | 5 |
| quod modum humani sensus excedit, disputare deuita. Negat | |
| quodam modo deum quisquis asserit deum. Defensio enim | |
| non nisi inbecilli praestatur nec potest eum reuereri, qui in- | |
| genii sui putat esse, quod ille fuerit aestimatus. | |
| Ceterum | 19.1 |
| illa est fidei generositas uera, ut deo fideliter seruiat, in solo | |
| ipso fiduciam gerat, a fidelitate et fiducia fidelem se uocari | |
| cognoscat, inculpatis moribus uiuat, conscientia eum bona, | |
| non loquacitate, quae mater profecto peccati est, nosse prae- | 5 |
| sumat trinitatisque unam potentiae plenitudinem, quae una | |
| mente, una credulitate concipitur, non uiolet, sed honoret. |