| De spiritu et corpore | |
| Si quis studio uel noscendae uel impugnandae sacrae | 2.4.1.1 |
| legis naturae Natiuitatis Moysei librum lectitando saepius | |
| replicauit, fortassis, ut sunt ingenia cotidie quae uidemus | |
| uersutis contentionibus laeta, de apostoli dicto calumniosam | |
| nobis inferat quaestionem, qui ait: Primus homo e limo terrae, | 5 |
| secundus e caelo, dubium quippe cum non sit unum hominem | |
| tantum e limo terrae a deo finctum eique eius ex latere mu- | |
| lierem coniugale solamen excussam, a quibus omne genus | |
| manauit humanum, caelestem uero ibidem nec memoratum | |
| nec factum posse doceri nec natum. | 10 |
| Huc accedit etiam ipsa | 2.1 |
| praepostera memoratio, quoniam res est disconueniens et ab- | |
| surda, ut secundus sit inmortalis et qui mortalis est primus, | |
| cum inmortalitas in se ordinem temporis non recipiat, mor- | |
| talitas capiat. Vel si caelestis est primus, quid opus erat, ut | 5 |
| fieret quoque terrenus? Simile dictum euangelicum illud | |
| consentanea potest argumentatione pulsari; scriptum est | |
| enim: Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, | |
| filius hominis, qui erat in caelo. Quomodo filius hominis uel | |
| cuius hominis nasci posset in caelo, ut de caelo descenderet, | 10 |
| cum humanitatis a caelo et possessio longe dimota sit et | |
| natura? | |
| Age, excita sensum, lector, inuenies ueritatem. | 3.1 |
| Qui erat in caelo, de caelo descendit; qui descendit, ipse est | |
| et qui ascendit in caelum, filius hominis, qui erat in caelo; | |
| filius hominis uocabulo, non natura. Non enim bis carnem | |
| induit dominus. Sed sic oportuit praedicari, quia primo, ante- | 5 |
| quam esset, quod se fieri uoluisset, tam figura quam oraculis | |
| frequentibus publicauit. Igitur 'dei filius' ad ineffabilem origi- | |
| nem pertinet, 'hominis' ad sacramentum. Cuius sacramenti | |
| arcanum euidenti ratione quasi quadam claui aperire cona- | |
| bor, ut et prouidentiam dei et uim consociationis carnis et | 10 |
| animae et hominis summum bonum ubinam sit constitutum, | |
| quiuis facillime possit agnoscere. | |
| Posteaquam deus, fratres, hunc mundum quasi quan- | 4.1 |
| dam futuri humani generis domum multipliciter aptatum | |
| distinctumque elementis, opibus, animantibus, alimoniis uti- | |
| litatibusque diuersis, magnis et plurimis, habitatori ulla ne | |
| querela subesset, sollertia mira perfecit, tunc ad imaginem et | 5 |
| similitudinem suam fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque | |
| intellegens; sumpto quippe limo terrae hominem figurauit eique | |
| animam, qua spiramus, infudit e proprio fonte spiritus sui. | |
| Cui ab humo 'homo' nomen imposuit, credo, sicut res ipsa | |
| docet, ut contemplatione opificii ac materiae semper suum | 10 |
| et uereretur et ueneraretur artificem. | |
| Post haec subiecit ei | 5.1 |
| omnia bona mundi et quia erat iam sapientia conditus, sensi- | |
| bus stipatus, eligendi mortem uitamue praecepti eruditione | |
| commonitus, eum propriae uoluntati commisit. At liuidus ille | |
| criminator, qui, quod sensim serpat, serpentis nomen accepit, | 5 |
| detestabili accensus inuidia eum, quia per se non ualebat, | |
| aliena forma blanditus per mulierem transgressionem prae- | |
| cepti dei persuadendo miserabiliter iugulauit et exinde heredi- | |
| taria condicione confectum uniformiter interibat omne genus | |
| humanum. | 10 |
| Nec fuit ullus ulli usquam solacii locus. Nam | 6.1 |
| hominem uiuum, ut adhuc usque, consumebat labor, gemitus, | |
| impietas, dolor, aegritudo, miseria; mortui quippe corpus | |
| figuramque illam florentissimam edax in aeternum terra dele- | |
| bat; animam quoque feralibus tenebris relegatam perpetui | 5 |
| carceris poena perpetua inplacabilis affligebat infernus. Non | |
| superi, non inferi parcebant simulacro dei: etenim mortis | |
| imperium sibimet uindicauerat totum. | |
| Haec cum diu sic haberentur, sollertissimus ille | 7.1 |
| artifex rerum filius dei, cuius sapientia non habet finem nec | |
| fortitudo mensuram, amore imaginis suae de caelo descendit, | |
| uteri uirginalis illustrat hospitium ibidemque in homine inclu- | |
| dit deum. Vtitur et figura et condicione mortali. Iustitiam | 5 |
| docet inmortalitatis esse comparatricem. Factis praecepta | |
| consummat. Postremam suscipit mortem, ut ea deuicta resur- | |
| gens homini per hominem, quem gerebat, et spem uincendae | |
| mortis offerret et eum ad praemia inmortalitatis admitteret. | |
| Sicque factum est, ut, quomodo per unius hominis damna- | 10 |
| tionem in omnes homines damnatio, sic per unius iustifica- | |
| tionem in omnes homines iustificatio aeternae decurreret | |
| uitae. Videtisne iam manifeste in homine suscipiendo fuisse | |
| prouidentiam, in passione sacramentum, in resurrectione | |
| summum bonum? | 15 |
| Hic nunc primum omnium scire debemus hominis | 8.1 |
| fabricam ex duobus diuersis ac repugnantibus comparatam | |
| discordique concordia esse connexam animamque lineamentis | |
| corporis circumsaeptam. Vnde duae quoque uitae a deo attri- | |
| butae sunt nobis: una, qua nescientes communi cum pecudi- | 5 |
| bus lege fundimur a natura, quae est corporalis ac per hoc | |
| etiam breuis; alia uero animi, quam nos nobis ipsi hac in | |
| uita per fidem sacri fontis uiuo de gurgite conparamus, nobilis | |
| et aeterna, quia animus, qui uicerit mundum agnoscendo ac | |
| seruando religionem ueram ueramque iustitiam, inmortalita- | 10 |
| tis necesse est pro laboris sui munere inmortali beatitudine | |
| perfruatur. Inde est, quod intra hominem clandestinum | |
| fremit momentis omnibus bellum, cum unaquaeque pars | |
| nititur alteram subiugare, apostolo sic dicente: Caro concu- | |
| piscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec duo | 15 |
| inuicem aduersantur sibi. | |
| Hinc caro tota deliciis fluens, uariis temporum redi- | 9.1 |
| mita muneribus opes multimodas ac profundas promittit, | |
| ostentat, obicit, donat, speciem proponit suam faciemque, in | |
| quas illi libuerit figuras, speculo conciliante semper incertam | |
| cotidie peregrinis coloribus mutat, gulae labore culta, lauacro | 5 |
| nitida, unguentis oblita, uestitu uaria, monilibus tota dis- | |
| tincta, conuiuiorum celebritate iucunda, uino madida, gemmis | |
| seu floribus redimita, oculorum iocorumque festiuitate lasciua, | |
| auaritia caeca, libidine percita, delicate tumentis ac reflabilis | |
| tori plumeo sepulcro superba. | 10 |
| Iactat se ludibunda per | 10.1 |
| nemora, fontes, prata, baias, ciuitates ac rura, uniuersis | |
| uoluptatibus saepta, in cupidinem sui utrumque sexum, omnes | |
| animas, omnes aetates isto carmine inuitans: Exiguum et cum | |
| taedio est tempus uitae nostrae et non est refrigerium in fine | 5 |
| hominis et non est qui agnitus sit reuersus ab inferis, quia ex | |
| nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam qui non fueri- | |
| mus; et non est reuersio finis nostrae, quoniam consignata est | |
| et nemo reuertitur; et infra: Venite ergo, fruamur bonis, quae | |
| sunt, et utamur creatura tamquam iuuentute celeriter; uino | 10 |
| pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos | |
| temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant. Nullum | |
| pratum sit, quod non transeat luxuria nostra. Vbique relinqua- | |
| mus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra et haec sors. | |
| Illinc spiritus, quasi quidam dux peritissimus, | 11.1 |
| horum omnium praedicit fugam, in armis expeditissime stan- | |
| dum, uigilandum diligenter, undique castra munienda, de- | |
| fensanda regalia fortiter ac tenaciter signa; aestus, frigus, | |
| famem, sitim uniuersaque discrimina aequanimiter perferen- | 5 |
| da; mundum abdicatione calcandum mortemque ipsam, | |
| perennis cui beatitudo succedat, praemium uictoriae magis | |
| esse quam mortem. | |
| Luculenta oratione per Iohannem | 12.1 |
| hactenus contionatur: Nolite diligere mundum neque ea, quae | |
| in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas patris | |
| in illo, quoniam omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis | |
| est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non | 5 |
| est a patre, sed ex concupiscentia saeculi. Et mundus transibit | |
| et concupiscentia eius. Qui autem fecerit uoluntatem dei, ma- | |
| net in aeternum, quomodo et deus manet in aeternum. | |
| Sed dicit aliquis: 'Si ita est, cur in se ipse potissi- | 13.1 |
| mum superatur?' Primo quia genus humanum magis uolupta- | |
| ti quam uirtuti consentit, deinde quia delicias plus diligit quam | |
| laborem. Huc accedit, quia bona carnis inuenit, non requirit, | |
| mauultque potiri uel paruis praesentibus bonis quam bonis | 5 |
| ingentibus tardis. At uero spiritus bona non tantum sunt in- | |
| uisibilia, tarda et abscondita, sed etiam nimis in arduo consti- | |
| tuta, ut ad ea nisi cum summa difficultate, laboribus ac peri- | |
| culis magnis non possit ab aliquo perueniri. | |
| Adde quod | 14.1 |
| illa in solo genitali uersatur, ille peregrinus est. Illa sine con- | |
| templatione meritorum quibuslibet passim sua munera inful- | |
| cit, maxime indignis, ut ad se colligat turbas; ille numquam | |
| remunerat quemquam, nisi primo quis uictor mortis iura | 5 |
| praetereat. Quae res efficit, ut siue metu siue incredulitate | |
| praeponantur praesentia futuris, mala bonis, fragilia solidis, | |
| falsa ueris, terrena caelestibus, temporalia sempiternis. | |
| O caeca mens hominum! Quid praesentium carna- | 15.1 |
| lium rerum fugaci illuderis blandimento? Quid deteriori meli- | |
| orem subiacere compellis, scriptum quippe cum noueris: Om- | |
| nis caro fenum et gloria eius sicut flos feni? Cuius si curam ge- | |
| ris, pecuinam te esse cognoscis. An eius uirtutem diligis? Fran- | 5 |
| git ac subigit illam quiuis dolor. An pulchritudinem? Leuis et | |
| commutabilis res est et quae una febri uel qualibet facillime | |
| deleatur iniuria. Ecce procuratores uel gubernatores eius oculi | |
| aliquo ictu exstincti subsidunt. Nonne cadauer est uiuum? | |
| Ecce tabidus pulmo pinguibus sputamentis exesus detestabili | 10 |
| macie omnia gestatoris sui ossa denudat. Nonne horrebit | |
| etiam sibi quodam modo illa excarnata umbra tractabilis? | |
| Longum est ire per singula. Ecce peremptorius aliqui | 16.1 |
| morbus totam machinam lecto prosternit, ecce tempestas | |
| undique mortis incumbit. Nonne statim illa, quae erat domina | |
| uoluptatum, fit praeda morborum? Postremo iacentes reli- | |
| quias mors uindicat sibi, insuper ei poenas gehennae paritura. | 5 |
| Tunc carnalis mimus ille finitur exsanguique nihil iam suffra- | |
| gantia tota illa ornamenta medentur, nisi quod a false plan- | |
| gentibus adhuc uiuenti rapiuntur. | |
| Vnde, fratres, sicut ueri Christiani, quasi hospites et | 17.1 |
| peregrini abstinete uos a carnalibus desideriis, quae militant | |
| aduersus animam, nec uestrum frangat affectum, quod eius | |
| secretum figuramque nescitis; quam si propterea contemnitis, | |
| quia non uidetis, deum quoque, qui est inuisibilis, contemnere | 5 |
| similiter poteritis. Qui enim non diligit eius similitudinem, | |
| sequitur ut oderit ueritatem. Inde est, quod stulti praeponunt | |
| corpus animae, idolum deo. | |
| Sed nos, qui Adam abiecimus, | 18.1 |
| Christum induimus; qui, quae uis, qui exitus, quae merces | |
| carnis sit quaeue animae, deo magistro didicimus; qui non | |
| ignoramus uictoria carnis ambas exstingui, animae uictoria | |
| utramque seruari: meliora sequamur saltem uel eo studio, | 5 |
| quo sequimur mala. Nulla ulli competit excusatio, maxime | |
| cum res nostrae commissa sit uoluntati, propheta dicente: | |
| Ante hominem bonum et nequam, mors et uita; quod elegerit, | |
| hoc dabitur ei. Vnde dubium non est uoluntatem nostram, cui | |
| se iunxerit parti, praebere uictoriam eiusque in resurrectione | 10 |
| aut praemio perfrui perenni aut consimili poena puniri. |