| De eo quod scriptum est: | |
| cum tradiderit regnum deo et patri | |
| Scriptura diuina cum de dei loquitur filio, non sibi | 2.5.1.1 |
| repugnat, sed inter deum hominemque, quem sumpsit, neces- | |
| saria moderatione distinguit. Si enim deum purum iugiter | |
| praedicaret, passionis resurrectionisque uacaret locus et nihil | |
| Christus mundo praestiterat; si hominem solum, sicut qui- | 5 |
| dam putant ab utero uirginis eum sumpsisse principium, | |
| quae spes futurae beatitudinis credenti, cum scriptum sit: | |
| Maledictus homo, qui spem habet in homine? | |
| Ergo ubi purum | 2.1 |
| deum significat, sic dicit in Genesi: Et fecit deus hominem ad | |
| imaginem et similitudinem dei, et in Psalmis: Deus autem rex | |
| noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae, et alio | |
| loco: Parata sedes tua, deus ex tunc et a saeculis tu es. Vbi | 5 |
| hominem mixtum, sic prosequitur: Dicite filiae Sion: Ecce rex | |
| tuus uenit tibi iustus et saluans, mitis, sedens super asinum | |
| nouellum, et iterum: Tollite portas principis uestri et eleuamini, | |
| portae aeternales, et introibit rex gloriae, et iterum magi: Vbi | |
| est, inquiunt, qui natus est rex Iudaeorum?. | 10 |
| Hic est, fratres, qui uenturus denuntiatus est per | 3.1 |
| prophetas, qui secundum carnem natus in tempore est, qui | |
| est excelsus in excelsis, humilis in terris, saeculorum genitor, | |
| filius uirginis, immortalis sibi, homini moriturus; mortem | |
| gustat, ut mortem deuincat; inferos penetrat, ut mortuos | 5 |
| uiuos inde reducat; unigenitus prodeundo de patre ante ori- | |
| ginem rerum, primogenitus a mortuis, ut ait apostolus, post | |
| multorum obitus populorum. | |
| Hic est, cui data est potestas | 4.1 |
| in caelo et in terra, nomini eius noua a deo suo, ipso dicente: | |
| Ego te clarificaui in terra; opus perfeci, quod dedisti mihi, ut | |
| facerem. Et nunc tu clarifica me apud te ipsum claritate, quam | |
| habui apud te, priusquam mundus fieret. Qui resurgens ait: | 5 |
| Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Hic, qui purus de caelo | |
| descendit, carnatus ascendit in caelum. Hic, inquam, de quo | |
| Paulus ait: Qui accipit regnum, regnat et tradet deo et patri, et | |
| cetera. | |
| Quid hinc scandalum pateris, Christiane, ex tuaque | 5.1 |
| natura opinaris prouisionis piae diuina mysteria? Si minus | |
| sentis de filio, quia regnum traditur patri, maior patris iniuria | |
| est, si est aliquando sine regno. Accedit, quod oramus cotidie, | |
| ut adueniat regnum patris, speramus et filii. Vacat ergo prae- | 5 |
| sentis temporis regimen utroque cessante actumque est de | |
| mundo mundique tota substantia, si uel uno momento diuini- | |
| tatis cessat imperium. | |
| At si, ut ratio ipsa proclamat, cessare | 6.1 |
| nullo pacto potest uarietas ista regni, a legis conditore homini | |
| a deo assumpto iustisque eius est deputata rebus dispositis, | |
| non deo, non sempiterno rectori, maxime cum in euangelio sic | |
| dicatur: Dabit illi dominus deus thronum Dauid patris sui et | 5 |
| regnabit super domum Iacob in saecula et regni eius non erit | |
| finis. Salomon in Sapientia similiter dicit, cum de eius loquitur | |
| seruis: Et si coram hominibus tormenta passi fuerint, spes eorum | |
| immortalitatis plena est; et in paucis uexati in multis bene | |
| disponentur, quoniam deus temptauit illos et inuenit illos dignos | 10 |
| se. Tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holo- | |
| caustomata accepit illos et in tempore erit respectus illorum. | |
| Iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus | |
| illorum in perpetuum. | |
| Quid hoc est? Si in perpetuum regnat, | 7.1 |
| Paulus errauit; si traditurus est regnum, isti mentiuntur. | |
| Absit! Nullus hic error, diuersitas nulla est. Paulus enim de | |
| hominis adsumpti temporali locutus est regno, in quo uenturus | |
| et iudicaturus est uiuos et mortuos, sicut lectio uniuersa testa- | 5 |
| tur, qua praedicat Christum oportere regnare cum sanctis | |
| suis, donec uacuatis omni principatu et potestate et uirtute et | |
| dominatione ponantur omnes inimici eius sub pedibus eius | |
| inimicaque destruatur mors. | |
| Hi autem ad principalem uim | 8.1 |
| retulerunt, in cuius perpetuitate commanens in aeternum | |
| a patre filius regnum nec accepit aliquando nec posuit; semper | |
| enim cum ipso regnauit, cata Iohannem ipso dicente: Regnum | |
| meum non est de hoc mundo. Apertius autem hoc Paulus ex- | 5 |
| pressit dicens: Hoc enim scire debetis, quoniam omnis fornica- | |
| rius aut impudicus aut fraudator, quod est idolorum seruitus, | |
| non habent hereditatem in regno dei et Christi, ostendens unum | |
| esse regnum patris et filii. | |
| Recte igitur patri tradet regnum qui dixit in monitis | 9.1 |
| regnum non stare diuisum. Vnde non sic sentiendum est, fra- | |
| tres, ut pater accepturus sit quod non habuerit aut filius tra- | |
| dendo quod habeat perditurus, cum et pater quod accepturus | |
| est habeat et filius non careat quod daturus. Totum pater, | 5 |
| totum possidet filius; unius est quod amborum est; quod | |
| unus possidet, singulorum, domino ipso dicente: Omnia quae- | |
| cumque habet pater, mea sunt, et iterum: Pater, omnia mea tua | |
| sunt et tua omnia mea, quia pater in filio et filius manet in | |
| patre; cui affectu, non condicione, caritate, non necessitate, | 10 |
| decore, <non diminutione> subicitur, per quem pater semper | |
| honoratur. | |
| Denique inquit: Ego et pater unum sumus. | 10.1 |
| Vnde non diminutiua, sed religiosa, ut dixi, subiectione est | |
| filius patri subiectus, cum quo originalis perpetuique regni | |
| una possessio, coaeternitatis omnipotentiaeque una sub- | |
| stantia, una aequalitas, una uirtus maiestatis augustae, unito | 5 |
| in lumine una dignitas retinetur. Si quid enim filio detraxe- | |
| ris, ad patris, cuius habet totum, iniuriam pertinebit nec est | |
| in illo aliquid, quod sit inferius, quia sicut pater nec plus | |
| potest habere nec minus; alter enim in alterius plenitudine | |
| infusus est, ut sit omnia in omnibus deus benedictus, pater in | 10 |
| filio, filius in patre, cum spiritu sancto. |