| De aedificatione domus dei a Salomone | |
| Vellem, fratres dilectissimi, triumphali quodam modo | 2.6.1.1 |
| uti sermone nouique operis arcem sacram laudibus geminare. | |
| Sed quamuis sit optimum laudare, quae dei sunt, tamen prae- | |
| cipuum non est, quod cum gentibus uel Iudaeis potest esse | |
| commune; nam et illi, si liceat uel si uelint, fortassis cultius | 5 |
| synagogas aedificent, cultius erigant capitolia, sed in his | |
| omnibus operibus uero iudicio structores magis possunt pla- | |
| cere quam sacerdotes. | |
| Quid, quod aut nullum aut perrarum | 2.1 |
| est per omnem ecclesiam dei orationis loci membrum, quod | |
| possit quamuis ruina in se mergentibus idolatriae aedibus | |
| nunc usque aliquatenus comparari? Nam et Salomonis acce- | |
| pimus templum luculento opere fuisse constructum atque ita | 5 |
| elaboratum, ut nesciret inspector, in eo quid potissimum | |
| miraretur: magnitudinem, opus, ornatum anne materiam; | |
| ita enim in unum decorem uniuersa conuenerant, ut legitima | |
| domus dei caduca illa ambitio putaretur. Quod si ita esset, | |
| inter memorata impar cultu semper ecclesia inueniretur. | 10 |
| Sed haec saecularia sine legitimo ac deuoto cultore | 3.1 |
| nec sufficientia nec necessaria honori suo protestatur deus, | |
| hactenus dicens: Caelum mihi thronus et terra suppedaneum | |
| pedum meorum. Quam mihi aedificabitis domum? Aut quis locus | |
| ad requiem mihi? Omnia enim ista fecit manus mea. In euange- | 5 |
| lio quoque sic dicit: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis | |
| prophetas et lapidas missos ad te, quotiens uolui colligere filios | |
| tuos sicut gallina pullos suos sub alas et noluisti? Ecce remittetur | |
| uobis domus uestra; et iterum: Non relinquetur in templo lapis | |
| super lapidem, qui non dissoluatur. | 10 |
| Reprobat ergo tam in- | 4.1 |
| mensum, tam insigne, tam opulens templum, quia in eo uerum | |
| non erat templum. Etenim hominum conciliabulum est con- | |
| textio ista parietum, fidelis autem populus dei templum, | |
| apostolo dicente: Vos estis templum dei et spiritus dei habitat | 5 |
| in uobis. Et uerum est, nam sicut idolis insensatis similia tem- | |
| pla conueniunt, ita uiuenti deo uiua templa sunt necessaria. | |
| In his enim solis sacerdotum dei structura et propria est et | |
| perennis, qua et Iudaeos et gentes uel ceteros antecedimus. | |
| Incomparabilis autem gloria ac uere deo digna, cum uno | 5.1 |
| consensu, una fide alter alterum commendans deuotione consi- | |
| mili conuertuntur ad deum et sacerdos et templum. Exsultate | |
| igitur, fratres, aedificationemque uestram aede ista de nouella | |
| cognoscite, cuius quoque capacitatem felici numero fecistis | 5 |
| angustam. Ex eo enim ipso, quod uos non capit locus, exinde | |
| intelligitur, quia fides uestra capit deum. Igitur ne quis operis | |
| rationem a me forte disquirat, paucis insinuabo. | |
| In totius fabricae fundamentis non sicut in Iudaeae | 6.1 |
| templo plurimi, sed magnus, praeclarus, pretiosus ac speciosus | |
| unus est lapis, qui quadrae turris totam solus sustinet molem. | |
| Cui non innumerabilis uarie famulatur acies ualidissima co- | |
| lumnarum, quia illi septem solae sufficiunt; non aeneum | 5 |
| inhaeret mare, quia illi perennis fontis sui uiuum inest mare, | |
| non quod naufragos faciat, sed quod naufragos ad uitam | |
| suauem perducat; non aurum, non argentum, quia in suis | |
| martyribus computat totum. | |
| Non fenestrarum lumen im- | 7.1 |
| plorat, quia sol aeternus in eo manet. Inaestimabilia unius | |
| plenitudinis tria illi sunt membra, unum secretarium et | |
| patentes semper duodecim portae, quas ab hostili defendit | |
| impulsu in modum tau litterae prominens lignum. O res uere | 5 |
| miranda! Cotidie aedificatur et cotidie dedicatur; floribus | |
| perpetuis ac diuersis gemmis, lapidibus, margaritis per mo- | |
| menta distinguitur et quia opus est uiuum, tectum non habet | |
| nisi caelum. | |
| Dicam praeterea, quae cotidie merces, quae impen- | 8.1 |
| datur annona. Omnibus peraeque unus panis cum signo | |
| datur, aqua cum uino, sal, ignis et oleum, tunica rudis et unus | |
| denarius; quem qui libens acceperit acceptumque non spre- | |
| uerit, sed in labore usque ad ultimum perdurauerit, turri | 5 |
| completa inaestimabiles diuitias in ea commanens possidebit. | |
| Memorandum quoque necessario est etiam illud, a quo | 9.1 |
| quid agatur in templo. Sacerdos uocat, ostium credulitas | |
| aperit, simplicitas introducit, intellectus inuitat, ueritas per- | |
| suadet, timor excubat, disciplina coercet, continentia [se] | |
| refrenat. Stat in angusto fides, in secreto pudicitia, in primo | 5 |
| innocentia, aequitas in medio, in fine patientia. Pax colligit, | |
| caritas ligat, sollicitudo custodit, iustitia distribuit, pietas | |
| ministrat, puritas supplicat, spiritus postulat, spes promittit, | |
| sapientia domus domina praerogat munera. | |
| Exsultate, | 10.1 |
| seniores: uos estis huius operis firmamenta. Exsultate, iuue- | |
| nes: uos estis lapidibus adamantinis meliores. Exsultate, | |
| pueri, sacrae turris dulces ac sine pretio margaritae. Felicia, | |
| exsultate, coniugia: meliores ornatui gemmas sculpitis, quam | 5 |
| uos estis. Exsultate, uiduae: quadratura uestrae uirtutis | |
| angularis lapidis coniugio cohaeretis. Exsultate, uirgines: | |
| omnem istam celebritatem honore uestri floris ornatis. Exsul- | |
| tate, diuites, praerogationibus crebris et iustis ueri diuites | |
| facti; promotioni etenim caelestis uestrae dignitatis debetur | 10 |
| diuini operis perennis ista laudatio. Exsultate, pauperes | |
| [spiritu]: per uos et in uobis dei maior est domus; nam et | |
| omnibus aequales estis et pedaturas omnes uestri corporis | |
| ambitu superatis; denique sancti diuites pauci sunt, uos | |
| plures estis. | 15 |
| Haec sunt, dilectissimi fratres, charismata uestra, | 11.1 |
| hae uirtutes, quibus Hierusalem spiritalis instruitur, quibus | |
| sacrae orationis iste locus nouus et populus cotidie Christi | |
| dei et domini nostri prouidentia comparatur. Hic labor noster | |
| illustris, haec gloria omnium sacerdotum, hoc mysterium deo, | 5 |
| hoc opus carum, hoc opus uiuum carnaliter geritur, sed spiri- | |
| taliter promouetur. Praestabit autem deus pater omnipotens, | |
| ut, quomodo isto in terrestri domicilio ei gratias agimus, ita | |
| in caelestibus regnis uberiores sanctis cum omnibus referamus. |