| Tractatus de continentia | |
| Si cui forte asperum uidetur ac durum, quod fiduciali- | 2.7.1.1 |
| ter loquimur, fratres, rerum paene contra naturam, iamiamque | |
| desinat permoueri, intellegens Christianae uirtutis hanc esse | |
| maximam gloriam, ipsam calcare naturam. Sed quia uirtutem | |
| uoluptates semper offuscant nihilque unicuique, nisi quod | 5 |
| amauerit, rectum est, maxime quod uno desiderio omnes exco- | |
| lunt populi, dubium non est, quia aut hostis publicus aut certe | |
| iudicatur insanus, quisquis nuptias dissuaserit. | |
| At ego non | 2.1 |
| pertimescam, sermonis publici quae de me fabuletur inuidia; | |
| non enim nuptias condemno, sed nuptiis meliora praepono, | |
| et quidem etiam apostolo hortante sic Paulo: Dico autem | |
| innuptis et uiduis: bonum est illis, si sic perseuerauerint sicut | 5 |
| ego; si autem non fuerint continentes, nubant: melius est enim | |
| nubere quam uri. Alio autem loco ait: Hoc dico secundum | |
| ueniam, non secundum iussum; uolo autem omnes uos esse sicut | |
| et me, ac per hoc ideo nubere melius, quia uri deterius. Omnia | |
| quidem licent, sed non omnia expediunt. Iam te hic, Christiane, | 10 |
| cognosce, elige quid uelis: remedium an sanitatem. | |
| Denique si uidetur, conferamus, quae sit inter uirgi- | 3.1 |
| nem nuptamque discretio. Nupta cogitat, quemadmodum | |
| placeat marito, uirgo, quemadmodum deo. Haec extrariis orna- | |
| mentis ornatur; longe illa ornatior, aliunde quia nescit ornari. | |
| Haec uariis unguentis et odoribus fragrat; illa unici floris sui | 5 |
| quouis prato iucundioris caelum ipsum honore laeto respirat. | |
| Haec liberis gaudet; at illa liberorum non timet orbitatem. | |
| Haec eorundem blanditiis uernantibus pascitur et incrementis | |
| adolescentibus cotidie delectatur; at illa aegra fastidio | |
| nouem mensium non baiulat pondus, sub incerto partu parien- | 10 |
| tis nascentisque de salute non gemit nulliusque momentis | |
| omnibus uariae sollicitudinis cura torquetur. | |
| Sed dicet aliquis: 'Etiam Maria uirgo et nupsit et | 4.1 |
| peperit.' Sit aliqua talis, et cedo! Ceterum illa fuit uirgo post | |
| connubium, uirgo post conceptum, uirgo post filium. Denique | |
| si esset aliquid uirginitate melius, dei filius hoc magis potuerat | |
| suae matri praestare, cui praestitit, ut rediuiuae uirginitatis | 5 |
| honore polleret. Itaque in statu, quo nata es, permanens, | |
| uirgo, gloriare sanctique pudoris florem nulli legi subiecta | |
| fidei thesaurum custodi. Esto sancta et corpore et spiritu, | |
| amore Christi ignem carnis exstingue, ut de resurrectionis | |
| gloria, quam hic iam tibi uindicas, taceam, in qua, ut dominus | 10 |
| ait: Neque nubunt neque nubentur, sed sicut angeli erunt. | |
| Magnum consequere beneficium, si deo uiuas puris moribus | |
| libera et hominis non sis ancilla. | |
| At tu, uidua, secundas cur desideras nuptias, cum | 5.1 |
| temperare uideas apostolum primas? Cuius ista sunt uerba: | |
| Tempus coartatum est; superest ut qui habent uxores, sic sint | |
| quasi non habentes; praeterit enim figura huius mundi. At cum | |
| ante annos ferme quadringentos uel eo amplius apostolicum | 5 |
| hoc operetur edictum, quo et uiuaciores fuere homines et ra- | |
| rissimi Christiani, cur ego Christiano orbe ipso paene iam to- | |
| to hominumque uiuacitate mundo senescente detrita obtun- | |
| dam uerbis palpantibus aciem ueritatis ac non plene denuntiem, | |
| obseruantiae qua perfectione dei cultus debeat custodiri, apud | 10 |
| Salomonem maxime cum scriptum sit: Et si multiplicentur, | |
| non oblecteris in illis; si non est timor domini cum illis, non | |
| corrideas animae illorum; melior est enim unus timens dominum | |
| quam mille filii impii? | |
| Cum haec ita sint, age uidua, quae | 6.1 |
| sicut innocens uirgo nubere saepe festinas, interroganti respon- | |
| de, bonumne amiseris maritum anne malum. Si malum et | |
| desideras nubere, digna es, quam peior affligat; si bonum, | |
| fidei serua signaculum: pati non meretur iniuriam ipse, cui | 5 |
| perhibes testimonium. Vbi est ille, qui inuicem desiderantibus | |
| uobis tardior ceteris uidebatur primus matrimonii dies? Vbi | |
| pretiosae uirginitatis festa, utrisque dulcis occisio? Vbi amor, | |
| qui in aequo unitoque coniugio, e duobus altero superante, | |
| non moritur? | 10 |
| Tune non illa es, quae mariti corpus exposi- | 7.1 |
| tum lauisti lacrimis, osculis detersisti, crinium damno uelasti, | |
| scissis genis, liuore foedatis uberibus, sordido plus puluere | |
| tecta quam ueste? Tu, inquam, non es, quae nunc caelum | |
| ipsum ululatibus rumpens post talem maritum puncto tem- | 5 |
| poris uiuere te non posse clamabas, nunc clusis dolore gemiti- | |
| bus saepe intermortua spiritu, labentibus membris ad terram | |
| incertas reddebas exsequias, cui magis lacrimas commodarent: | |
| mortuo anne morienti? Post haec si libet nubere, omnia illa | |
| mentita es. | 10 |
| Quid hoc est? Ecce rursus ad lenocinia redis, | 8.1 |
| colorem de pyxide mutuaris paulo ante damnatum. Ecce in- | |
| dulgenter excolis crinem; odorato puluere luctus puluerem | |
| mutas; in stibio fletus includis; ornamento ligas quod sus- | |
| pendio uoueras collum; ab speculo oracula inquiris, quam | 5 |
| commode possis circumscribere petitorem. Quicquid feceris, | |
| uirgo iam non eris; unum tamen scio, quia nihil distat | |
| a prodigio, quisquis alterius causa et formam mutat et mores. | |
| Sed dicis: 'Ardor me tenerae compellit aetatis.' Credo. | 9.1 |
| Ecce nupsisti. Vt de fragilitate humanitatis, casibus ut de | |
| ceteris taceam, ecce maritum tuum postridie aliqua necessitas | |
| rapit, quae a te longe distractum decennio uel eo amplius, ut | |
| adsolet fieri, detineat relegatum. Quid facies? Obseruabisne | 5 |
| redeuntem, an ardori quaeres aliunde remedium? Si obseruan- | |
| tiam pollicere, sine dubio fallis, cuius inpatientiae professio | |
| iam tenetur. Si es autem sumptura remedium, dubium non est | |
| hoc esse solum, ut flammas tuas maritalis gladii contempla- | |
| tione compescas. Mihi crede: non habet concupiscentia locum, | 10 |
| ubi patientia dominatur, ubi uiuitur sobrie, ubi mors timetur. | |
| Itaque hanc obseruantiam, hunc timorem, quod est uerius | |
| atque iustius, transfer ad deum et, quale uelit illud sit, | |
| repente exstinguetur incendium. | |
| Sed sic ego in rebus demoror prope sanis, quasi, quae | 10.1 |
| uere exsecranda sint, iam correcta sint crimina. Pudet me | |
| dicere in populo graui anus saepe uideri nouas nuptas, quarum | |
| paene plures sint nuptiae quam natales. Quae non rogantur | |
| ut nubant, sed ut dormiant inuitantur, propiores sepulcro | 5 |
| quam thalamo; quae, ipsae cum pereunt, detestabili exemplo | |
| adolescentulas quoque perire compellunt. Quis has diligat | |
| filius, quis maritus, confundentes sanguinis iura, delentes | |
| merita maritorum, adulantes uiuis, mortuis suspirantes, nunc | |
| odientes ueteres, nunc nouos filios similiter et maritos? At | 10 |
| e diuerso ipsae aestiment, quid sint, quibus in tam solemnibus | |
| uotis saepe contingit, ut nec filios habeant nec maritos. | |
| Talis est etiam causa maritorum, ad quos aliquid loqui super- | 11.1 |
| fluum est, quia, si uxor et maritus in carne sunt una, dubium | |
| non est, quia quod alter audit amborum est. Quid agam, quo | |
| me uertam, nescio. Non enim uideo, quid in exhortationibus | |
| diuini ac ueri cultus gentibus praedicem. Felicitatemne uirgi- | 5 |
| nitatis? At habent suas, et si non felices, habent tamen. Sin | |
| uero ad uiduitatis sudorem gloriosum palmamque prouoca- | |
| uero, nobis fortassis insultent, quia nostrae sacrae uirgines | |
| uiduaeque magno pro inmortalitatis praemio, suae autem | |
| gratis laborent. Verum hoc est solum, nos in quo uincimus, | 10 |
| quia pro sua sanctitate Christianae plus nubunt. Adde quod | |
| gentibus, quod sine dolore magno uel gemitu non potest dici. | |
| Quae enim uox, quae increpatio has condigne possit | 12.1 |
| arguere, quae dedecus suum sacrilegio dotantes membra Christi | |
| daemoniorum seruis addicunt, dei templum profanis patefa- | |
| ciunt, sacraria usque ipsa denudant, sacra confundunt amissa | |
| luce laetantes in tenebris, habentes fana, non domos? Digne, | 5 |
| digne iugulantur quae Christi ingratae beneficiis sponte ad | |
| mortem, de qua euaserant, reuertuntur. | |
| Cum igitur semper | 13.1 |
| insidietur se non quaerentibus diabolus, aestimate, quid faciat | |
| inuitatus, cui omnes nocendi aditus reserati praestant sine | |
| pugna, sine ullo labore uictoriam. Non enim conabitur in | |
| dicionem redigere suam, quae esse eius ambiuit ancilla? In | 5 |
| domo denique quae geruntur, sed et ipsis in fanis, Christiana | |
| fidelis, sine te esse non poterunt, quia uxor infelix es, si nescis, | |
| quid agatur in domo, infelicior certe, si scieris. | |
| Proponamus itaque, ut saepe contingit, in unum | 14.1 |
| sibimet conuenire diuersae religionis diem, quo tibi ecclesia, | |
| illi adeunda sint templa. Quo genere unusquisque suum sacri- | |
| ficium procurabitis, quo sumptu, quibus uasis quibusue | |
| ministris? At si discrete fiunt ista, nihil prodest. Ex uno enim | 5 |
| proficiscendo et in unum remeando, si non confusione, uel | |
| errore fiunt una. Quid, quod illius sacrificium publicum est, | |
| tuum secretum? Illius a quouis libere tractari potest, tuum | |
| etiam a Christianis ipsis minime consecratis sine sacrilegio | |
| uideri non potest? | 10 |
| Postremo detestabilis est uiuendi | 15.1 |
| condicio, ubi non licet facere uxori, quod marito placet; ubi | |
| proponis, quia nihil te gerere sinit, nisi quae disposuerit prior | |
| ipse compleuerit. Quod si factum non fuerit factumue dis- | |
| plicuerit, tum tota mugiet litibus domus, blasphemabitur deus | 5 |
| arreptoque forsitan ipso sacrificio tuo tuum pectus obtundet, | |
| tuam faciem deformabit praestans aliquando et beneficium, | |
| cum te iubet ad ecclesiam non uenire. | |
| Sed multo peius est, | 16.1 |
| si places marito: neque enim sine sacrilegio possis placere | |
| sacrilego. Vt rem compendio transigam: utique a templo | |
| regrediens necessario enarrabit tibi sciscitanti sibi de utriusque | |
| salute uel unanimitate deorum quae fuere responsa. Si terribi- | 5 |
| lia, consternata metu forsitan ipso cessante illicita eis uota | |
| donabis (quod maritis etiam sub fidelibus multae fecere | |
| peiores, Euae non discipulae, sed magistrae; illa enim decepta, | |
| hae sua sponte se diabolo dediderunt). Sin uero pacifica et | |
| salutaria, profecto laetaberis eique tanto pro nuntio morigera | 10 |
| coniux pacem si non ingeris, nec negabis. | |
| Quid agis, misera? Quid, uesana, laetaris? Non | 17.1 |
| est pax ista, sed bellum; non osculum, sed uenenum. Pro | |
| nefas! Adhuc fumantia busto complecteris membra sudorem- | |
| que sordidarum uaporis ararum carne tua deterges, iocaris, | |
| blandiris, obsequeris. Et si quod forte acceptum relatumue | 5 |
| fuerit a fanatico solemne mysterium, ipsa suscipis, ipsa | |
| reponis, ipsa custodis. Vna cibum praeterea capis, reliquias | |
| poculi propinati lambendo labris exhauris futurique haustus | |
| quasi quasdam primitias auspicaris, totum prorsus iniquitatis | |
| spiritum libens concipis per maritum: infelix, iam plus in te | 10 |
| est quam in templo remansit! | |
| At si te serues atque conti- | 18.1 |
| neas, aestimabit non amore diuini cultus, sed alterius alicuius | |
| desiderio in suam hoc contumeliam procurari: castitatis | |
| obseruantiaeque uirtutem deuocabit in crimen. Quid enim | |
| ille mali non suspicetur, non efficiat diis crudelibus, diis adulte- | 5 |
| ris seruiens? Itaque deinceps fuge, uirgo, fuge, uidua, nuptias | |
| tales. Excusatio prorsus nulla competit tibi. Si continens esse | |
| non poteris, saltem noli tuas nuptias fenerare, ne in illo resur- | |
| rectionis die inter plurimos maritos non possis, cuius fueris | |
| uxor, agnoscere. Noli esse sacrilega, noli proditrix legis. Pro- | 10 |
| fano cur nubas, cum possis nubere Christiano? |