| Incipit tractatus de natiuitate domini | |
| Licet sectae sint plures, quae iniuriam Christi fabulari | 2.8.1.1 |
| nitantur, tamen tres sunt quodam modo principales. E quibus | |
| duae eius, quem cupiant deprauatum, simulant se esse cul- | |
| trices. Vna denique asserit Iesum Christum ab utero uirginis | |
| Mariae sumpsisse principium deumque exinde ob iustitiam | 5 |
| factum esse, non natum. Alia modestius, sed mordacius nocens | |
| dicit quidem dei filium deum, sed non ex patre nobilitatis | |
| perpetuitate progenitum fuisseque tempus, quando non fuit. | |
| Tertia Iudaea est uere caeca, quae cum in lege, ut dicere solet, | |
| sua legat ubique duas patris et filii designari personas, tamen | 10 |
| nunc usque contendit deum filium non habere. | |
| Quibus | 2.1 |
| omnibus exempla uel ratio, quam prosecuturi sumus, argu- | |
| mentationis totius uno ictu omnes neruos abscindet. Quaprop- | |
| ter duas esse natiuitates domini nostri Iesu Christi necessario | |
| scire debet populus Christianus, ne quem patiatur errorem: | 5 |
| unam, qua natus est; alteram, qua renatus. Sed sicut est | |
| spiritalis prima sine matre, ita sine patre secunda carnalis. | |
| Haec miranda, inenarrabilis illa, propheta dicente: Natiuita- | |
| tem autem eius quis enarrabit?. Cur autem sit inenarrabilis, pa- | |
| tre loquente noscamus; dominus ipse nos edocet: Eructuauit, | 10 |
| inquit, cor meum uerbum bonum et cetera, et apud Salomonem | |
| hactenus dicens: Ego ex ore altissimi prodiui ante omnem | |
| creaturam. | |
| Cum haec ita sint, humanitas, te, uersuta, cognosce | 3.1 |
| uel sero et intemperanti linguae silentii frenos impone. | |
| Dementiae genus est inuisibilis incomprehensibilisque uelle | |
| opinari secretum eiusque interna discutere, cuius extraria | |
| nequeat suspicari, quia deus hoc est quod est; quod uero | 5 |
| homo definiendum putauerit, non est. Nam et Iohannes | |
| apostolus in euangelio quid praedicet, fratres, accipite: In | |
| principio, inquit, erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus | |
| erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. | |
| Admirabilis | 4.1 |
| gratia, fratres dilectissimi, conspicuae ueritatis, quae dum | |
| secerni potest, tamen sibimet externa esse non potest. Si enim | |
| uerbum in deo est et deus est uerbum et hoc est, in quo est, | |
| quod est ille, qui inest, duplex persona, duplex uocabulum, sed | 5 |
| originalis perpetuitatis ac deitatis est una substantia, domino | |
| ipso dicente: Ego et pater unum sumus. Quod non utique sic | |
| ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum | |
| unam diuinitatis potestatisque esse omnipotentiam nos doce- | |
| ret. Sequitur ac dicit: Omnia per ipsum facta sunt ac sine ipso | 10 |
| factum est nihil. | |
| Videamus nunc, optime Christiane, quemadmodum | 5.1 |
| inter patrem filiumque tempus infulcias: si enim tempori, | |
| non sibi, debent, quod est alter alteri obnoxius, procul dubio, | |
| ut tu uis, maior est natura quam deus. At cum naturam ex | |
| nihilo fecerit Christus, sit autem ex natura tempus, ineptum | 5 |
| satis est opus suo praeponere artifici ac per hoc solum interest, | |
| quod soli se sciunt. Denique apud Esaiam ad filium sic dicit | |
| dominus deus sabaoth: Fatigata est Aegyptus et mercatus | |
| Aethiopum; et Sabain uiri excelsi ad te transibunt et tui | |
| erunt serui et sequentur te alligati compedibus et adorabunt te | 10 |
| et in te precabuntur, quoniam in te deus est et non est deus ali- | |
| us praeter te. | |
| Sed et Ieremias eodem spiritu loquitur dicens: | 6.1 |
| Hic est deus noster et non deputabitur deus alius absque ipso. | |
| Qui adinuenit uiam prudentiae et reuelauit eam Iacob puero | |
| suo et Israel dilecto sibi. Post haec in terris uisus est et cum | |
| hominibus conuersatus est. Qua in specie spiritu sancto lo- | 5 |
| quente noscamus: Et homo est, inquit, et quis cognoscit eum?. | |
| Si ita est, quomodo ergo posset agnosci, prodidit Esaias his | 7.1 |
| uerbis: Audite itaque, domus Dauid: Non pusillum uobis cer- | |
| tamen cum hominibus, quoniam deus praestat agonem. Propter | |
| hoc dabit deus uobis signum: Ecce uirgo in utero accipiet et | |
| pariet filium et uocabis nomen eius Emmanuel. Butyrum et mel | 5 |
| manducabit, priusquam cognoscat puer bonum aut malum. Quod | |
| signum ex prodromi quoque eius designatione dilucidauit alio | |
| loco his uerbis: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, | |
| qui praeparabit uiam tuam. Quis est iste angelus, fratres, nisi | |
| Iohannes baptista? Cuius est praeparatio: Vox clamantis in | 10 |
| deserto: Parate uiam domini, rectas facite semitas dei nostri. | |
| Nunc uideamus quae consequuntur. Per idem tempus | 8.1 |
| duae cognatae concipiunt, una contra spem, altera uerbo. Haec | |
| miratur se habere, quod nescit, laetatur illa quia scit. Elisabeth | |
| sterilis fecunditate tumet feliciter uenter, Mariae maiestate. | |
| Illa praeconem portat, haec iudicem. Exsultate, feminae, | 5 |
| promotionemque uestri sexus agnoscite. Culpa deleta ueteri | |
| ecce per uos iungimur caelo: anus enim peperit angelum et | |
| uirgo deum. Hic est deus noster, qui dignitate interim seposi- | |
| ta, non tamen potestate, amore hominis sui, cuius formam | |
| fuerat subiturus et creaturam, ut angelus, homo, puer, spon- | 10 |
| sus, gigas, crucifixus, sepultus, primogenitus a mortuis di- | |
| ceretur, hic est, inquam, qui in omnibus omnia est, quoniam | |
| per ipsum et in ipso sunt omnia. | |
| Nec uos moueat, fratres, | 9.1 |
| saecularis ac uere puerilis inconsideratorum hominum disputa- | |
| tio, qui ideo iustum patiuntur errorem, quia Christum non ex | |
| deo considerant hominem factum, sed ex homine <deum>. | |
| Ceterum si spiritaliter saperent, in ipso, quod infirmissimum | 5 |
| putant, hoc potissimum praedicarent. Etenim uere perfectus | |
| deus non esset, si esset aliquid quod esse uolens esse non pos- | |
| set. Denique uultis scire conpendio ueritatem? Factus est | |
| quod non erat, nec tamen desiit esse ante quod fuerat. |