| De humilitate | |
| Sapientes, ut uideri uolunt, Graeciae uiri praeter cete- | 2.9.1.1 |
| ros curiosi otioso negotio cor suum ultra quam licitum est | |
| argumentis insolentibus extulerunt. Hi cum ascendunt uerbis | |
| in caelum, cum deum persuadent hoc esse quod uolunt, cum | |
| adsimulant se nosse rerum naturae secreta, cum stellis nomi- | 5 |
| na, soli labores inponunt, cum errores suos lunari circulo | |
| adscribunt, cum ingenii sui carmen coli uel maxime cupiunt, | |
| sic se et alios perdiderunt. | |
| Nam mutato nomine et cultu, | 2.1 |
| quasi promota somniis, illas scholares calumnias dei usque | |
| ad ecclesiam transmiserunt, ut in ipsa quoque, si insanire cui- | |
| quam libeat, deus illi non colendus sit, sed quaerendus. Quod | |
| nunc faciunt infideles, de quibus scriptura diuina quid pronun- | 5 |
| tiet, audiamus; cuius ista sunt uerba: Deminuerunt ueritates | |
| a filiis hominum. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum | |
| suum; labia dolosa; in corde locuti sunt mala. Disperdat deus | |
| uniuersa labia dolosa, linguam magniloquam; qui dixerunt: | |
| Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt. | 10 |
| Quis noster dominus est?. | |
| Hanc superbiam propheta tumidi cordis euitans sic | 3.1 |
| infit ad dominum: Domine, non est exaltatum cor meum. Cum | |
| scriptum sciat: Homo uidet in facie, deus in corde, nonne in- | |
| iuriosum uel superuacaneum putabitur deo indicare quod | |
| nouerit? Absit. Indicat ille, sed nobis, quos cupit quod facit | 5 |
| ac praedicat imitari. Ergo inquit: Non est exaltatum cor | |
| meum, docens optimum esse sacrificium deo cor contribulatum. | |
| Quapropter, fratres, efferendum non est prosperis rebus, sed | |
| timore dei intra mansuetudinis metas uerecundiae freno cohi- | |
| bendum, ut possimus merito mereri, scriptura quod dicit: | 10 |
| Proximus est deus contribulatis corde et humiles spiritu saluabit. | |
| Sed et dominus ipse nos pio promisso quid hortetur, accipite. | 4.1 |
| Venite, inquit, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam uos. | |
| Tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et | |
| humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Deus | |
| noster, fratres, humilis corde est et ineffabilis eius illa sapien- | 5 |
| tiae ac uirtutis potestas intra hominem susceptum iacet, | |
| magis admirabilior, quia tantus est et talis. Et homo curiosus | |
| cor suum extollit conaturque eius comprehendere altitudinem, | |
| cuius non sequitur humilitatem! | |
| Sequitur ac dicit: Neque elati sunt oculi mei. Oculo- | 5.1 |
| rum peior est causa, quia exaltatio cordis ad paucos pertinet, | |
| oculorum elatio ad omnes. De quibus Iohannes discipulis quid | |
| praedicet, omnibus est in usu: Nolite, inquit, diligere mundum | |
| neque ea, quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non | 5 |
| est caritas patris in eo, quoniam omne, quod in mundo est, | |
| concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio | |
| saeculi. His enim auctoribus concipitur, his ducibus geritur, | |
| his ministris impletur quicquid cotidie concupiscentia, am- | |
| bitione, auaritia ardet in saeculo. Quare utraque sunt uana, | 10 |
| quia et cordis exaltatio nullos fructus inuenit et oculorum | |
| extollentia de alio in aliud elata quicquid uiderit mobilitate | |
| fugaci statim deperdit. | |
| Dehinc sequitur: Neque ambulaui in magnis neque | 6.1 |
| in mirabilibus super me. Magna eloquia dei sunt, ipse mirabilis | |
| in excelsis. Cum in periculis esset, si in his propheta non am- | |
| bulet, quomodo bonum insuper sibi opus adsignat ab illis | |
| recedendo, in quibus oportuerat ambulari? Prioribus, fratres, | 5 |
| posteriora respondent: de rebus enim loquitur saecularibus. | |
| In magnis et mirabilibus se dicit non ambulasse, utique non | |
| dei, sed in illis, quae magna ab hominibus hoc putantur in | |
| saeculo. At cum addidit: super me, ostendit numquam se | |
| elatum fuisse, cum posset. Nulli enim facilius efferuntur, nisi | 10 |
| quos inopinati honoris culmen extollit. | |
| Dauid quippe humi- | 7.1 |
| lis, abiectus, ignobilis sui iacebat in domo patris, oues semper | |
| pascendo propemodum peregrinus. Innocens cum innocentibus | |
| deputatus hic placuit deo. Vnctus in regem, spiratus in uatem | |
| non insolescit in regno, obumbrat neminem prophetae terrore. | 5 |
| Iniurias suas non exsequitur regia potestate; odientes se | |
| diligit; inimicis parcit; parricidalibus filiis ignoscit. Persecu- | |
| torem suum et, quod magis est, regem aliquotiens a deo in | |
| manus traditum sibi mauult semper timere quam occidere, | |
| inuerso gratus officio, deo dei munus retinendo placiturus. | 10 |
| Rex mansuetus, pater pius, propheta modestus. Totum potest, | |
| a toto dissimulat; magnis ac mirabilibus saeculi non mutatur; | |
| mitem humilemque retinet ubique pastorem. | |
| Post adiecit: Si non humiliter sentiebam, sed exaltaui | 8.1 |
| animam meam. Videamus, ne forte propheta ipse se inpugnet | |
| exaltando animam suam, qui cor suum se non exaltasse glo- | |
| riatur. Non sibi repugnat, sed ostendit animae esse sublimi- | |
| tatem superiora uicisse, quia qui se exaltauerit, humiliatur et | 5 |
| qui se humiliauerit, exaltatur. Animae enim depressio cor | |
| elatum est, cor cohibitum promotio est animae. Huius rei | |
| testes sunt nobis duo homines propheticum carmen suis acti- | |
| bus exponentes, pharisaeus et publicanus dei stantes in | |
| templo. | 10 |
| Pharisaeus insulse manus tendit in caelum, quae | 9.1 |
| caedis saepe, saepe ministrae sunt rapinarum. Oculos inpu- | |
| denter extollit, quorum lenocinio mundus in flore est. Intonat | |
| lingua, caret quae numquam ueneno serpentis, et, quod omni | |
| est maius insania, deo se laudat. Publicanus autem non mem- | 5 |
| bratim deum, sed totus exorat, quia timore totus est humilis, | |
| sua peccata contestans, secundum domini dictum a quo | |
| procedunt uniuersa genera peccatorum, pectus crebro percu- | |
| tiens quodam modo cor suum manu uerecunde castigat postu- | |
| latque tantum ueniam delictorum taciturnitate, non uoce. | 10 |
| Quorum quis quid sit consecutus, accipite: qui totum sibi ipse | |
| promiserat, inanis, qui nihil praesumpsit, iustificatus de tem- | |
| plo discessit. |