| Incipit de baptismo | |
| Recte sanctissimus Dauid ait: Beati quorum remissae | 2.10.1.1 |
| sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata, quia beatus esse | |
| non potest, fratres, in prima natiuitate persistens, quem aes- | |
| tuantium delictorum fax incensa omnibus momentis exurit; | |
| qui paedorem sui secum carceris portat; qui carnificem sentit, | 5 |
| antequam uideat; qui nomen iudicis pertimescit; qui, sicunde | |
| susurrus ingruerit, se quaeri, se aestimat inueniri; cui securi- | |
| tatis profectus est nullus, etiam si contingat ei accusatore | |
| carere, teste conscio, cum se ipso carere non possit, quia | |
| uiolentior omni tortore conscientia numquam suum deserit | 10 |
| peccatorem. | |
| In hoc reatu, fratres, usque nunc fuistis. Sed | 2.1 |
| fortiter examinati estis. Sed ut indulgentiam perciperetis, pro | |
| uobis bene uigilastis, optime estis auditi. Nouum iudicii genus, | |
| in quo reus, si excusauerit crimen, damnatur, absoluitur, si | |
| fatetur. O magna potestas, magna peritia, magna pietas | 5 |
| iudicis nostri, a quo uniuersi generis peccatores, ut possint | |
| beate uiuere, puniri festinant. Descendit quippe gladius pius | |
| in uiscera peccatoris et uno eodemque ictu, incolumi corporis | |
| manente materia, interficit hominem ueterem, creat nouum, | |
| sacri gurgitis elemento sepelit. Et cum omnium aquarum | 10 |
| natura sit talis, ut, cum in profundum homines susceperit | |
| uiuos, euomat mortuos, aqua nostra suscipit mortuos et euomit | |
| uiuos, ex animalibus ueros homines factos, ex hominibus in | |
| angelos transituros, si prouectus aetatis eorum infantiam non | |
| mutauerit. | 15 |