| Incipit tractatus de Esaia | |
| Propheta quod pro ueteri uinea, quae a domino in | 2.11.1.1 |
| Aegypto fuerat instituta, postulabat ad tempus nouellae | |
| profecisse, inscriptio ipsa tituli psalmi lecti declarat; sic enim | |
| se habet: In finem pro his qui immutabuntur. Iudaicus etenim | |
| populus, qui prior uinea dei dictus est, floruit quidem, sed | 5 |
| infeliciter flore discusso nullos potuit fructus afferre. Denique | |
| pro fructibus spinas generauit, pro uua labruscam. Cuius | |
| abhorrens infelicitatem dominus rei, aliam sibi, id est populi | |
| nostri, sua pro uoluntate plantauit, in quam omnis fructus | |
| propheticus decucurrit. Hic mihi, rustico uestro, beatissimi | 10 |
| ignoscite agricultores, si quid uestrae sollertiae, uineae in | |
| ratione reddenda, ignauia nostra detraxerit. | |
| Igitur, ut optime saepe recolitis, mensura seruata | 2.1 |
| amputatur in surculum palmes, in scrobem dimittitur, ut | |
| animatus ibidem genitalis humoris manente semper secum | |
| substantia nutriatur. Auxiliare illi necessario iungitur lignum, | |
| cuius tutela defensus sese sustollat. At ubi adoleuerit in uitem | 5 |
| perfectam ad iugumque peruenerit, eius omnes crines luxuriosi | |
| falce tonduntur, pura materia tabulatis infertur, nodis adstrin- | |
| gitur, ne a ligno, quo portatur uel cuius adminiculo uel ducatu | |
| in uberes fructus longius inuitata producitur, ui aliqua separe- | |
| tur. | 10 |
| Tum solemniter plorans clementer imbre suo rorat con- | 3.1 |
| ceptaque musti felicibus lacrimis fluenta denuntiat. Statim | |
| oculis apertis folia radiata procedunt, quibus subiecti ac se | |
| commendantes sequaces fructus adridunt, quos solis ardores, | |
| pluuiae uentique exercendo prouehunt ad maturitatemque | 5 |
| perducunt. At ubi uindemiae uenerit tempus, decore dissipato, | |
| passim uua detrahitur in torcularique operariorum pedibus | |
| subiecta calcatur, prelo premitur duabusque tabulis uehe- | |
| menter urguetur, donec omnis dulcedo medullitus exigatur | |
| sicque pretiosum fluentum a suis calcatoribus et bibitur et | 10 |
| patris familias cellis uinariis infertur, ut melius ueterescendo | |
| reddatur. | |
| Quantum spiritaliter mediocritas nostra conicere | 4.1 |
| potest, computatus ad mensuram palmes competens intellegi- | |
| tur legitimo examinis numero examinatus. Scrobem fontem | |
| sacrum debemus accipere, qui uera sarmenta homines suscipit | |
| mortuos et inspiratos aqua caelesti mox efficit uiuos. Lignum | 5 |
| auxiliare, quo tenditur uel portatur, crucis est dominicae | |
| signum, sine quo uiuere immortalitatemque apprehendere in | |
| toto non potest Christianus. Quod tabulatis infertur, caelestis | |
| uiae uitaeque altitudo monstratur. | |
| Ligaturis adstringitur, | 5.1 |
| cum renuntians saeculo sponsione facta spiritaliter sacris inter- | |
| rogationibus obligatur. Luxuriosi crines falce tonduntur, id est | |
| omnia omnino peccata baptismate spiritusque sancti uigore | |
| amputantur. Plorat feliciter uitis purgata materia; de homine | 5 |
| loto felicius manant doctrinae caelestis diuina fluenta, ruptis | |
| oculis, id est spiritaliter patefactis. Praecedentibus foliis | |
| fructus sequela sese commendat; similiter Christianus moni- | |
| tis diuinis praecinentibus obsecundando, in quibus aeternae | |
| fructus est uitae, et defenditur pariter et nutritur. | 10 |
| Ad iugum | 6.1 |
| peruenit, cum praerogata omni facultate pauperibus crucem | |
| suam portans consummata omni iustitia expeditior sequitur | |
| Christum. Vi tempestatis, solis atque imbris ad maturitatem | |
| cogitur; et iustus temptationibus crebris, magnis ac uariis | 5 |
| perducitur ad coronam. At ubi uindemiae uenerit tempus, id | |
| est persecutionis dies, passim uuae diripiuntur, id est inconsi- | |
| derate sanctis hominibus uiolenta infertur manus. Ad torcular | |
| conportantur; id est ad supplicii locum deducuntur. Ab | |
| operariis ibidem conculcantur, hoc est summa cum contumelia | 10 |
| a persecutoribus illusi iugulantur. | |
| Sucus earum in ultimo | 7.1 |
| preli pondere duabusque tabulis exsiccatur; similiter iudicii | |
| die a Christo secundum tabulas legis confessorum sanguinis | |
| uindicta usque ad ultimum quadrantem exigitur. Calcatores | |
| de eodem musto bibunt; et persecutores saepe credentes in | 5 |
| Christum calicem pretiosum, quem paulo ante calcando fude- | |
| rant, gustant, aliqui etiam bibunt. Mustum patris familias | |
| cellae reconditur, ut pretiosius transfretatione reddatur; et | |
| martyr dominicae habitationis in recondita adsumitur, ut | |
| ibidem ex homine in angelum transfusus aeternae uitae beati- | 10 |
| tudine glorietur. |