| De natiuitate domini et maiestate | |
| Secundum quod deus suos promiserat per prophetas, | 2.12.1.1 |
| filium suum saluatorem generi humano se esse missurum com- | |
| modum, tempore maturo, diuinitatis interim dignitate deposi- | |
| ta, non tamen potestate, caelo egressus metatura praedicta | |
| sacrario templi uirginalis hospes pudicus inlabitur ibidemque | 5 |
| qualis uelit esse disponit. Immo quod iam olim disposuerat | |
| complendum latenter adsumit. Namque requiescit libens flo- | |
| rentissimo in domicilio castitatis et in uisceribus sacrae uirgi- | |
| nis comparat sibi corpus suo iudicio nasciturus. In hominem | |
| coaptatus integumento carnis includitur deus humanamque | 10 |
| uitam mutuatur de tempore, qui praestat temporibus aeterni- | |
| tatem. | |
| Mira res! Concipit Maria de ipso, quem parit; tumet | 2.1 |
| uterus maiestate, non semine, capitque uirgo, quem mundus | |
| mundique non capit plenitudo. Interea promouent suum mem- | |
| bra factorem et opus sui figura uestit artificem. Parturit Maria | |
| non dolore, sed gaudio; nascitur sine patre filius, non totus | 5 |
| matris, sibi debens quod conceptus est, donans matri quod | |
| natus. Quae principaliter stupet talem sibi filium prouenisse, | |
| qui ex se natus non crederetur, nisi, sicut fuit uirgo incor- | |
| rupta post conceptum, permaneret talis quoque post partum. | |
| O noua ratio! Amore imaginis suae coactus in infan- | 3.1 |
| tem uagit deus patiturque se pannis alligari, qui totius orbis | |
| debita uenerat soluturus. In stabuli praesaepe deponitur popu- | |
| lorum pastorem pabulumque se esse contestans. Subicit se | |
| gradibus aetatis, cuius aeternitas in se non admittit aetatem. | 5 |
| Totum contra conscientiam suam ut homo infirmus patitur, | |
| ut homini mortis lege consumpto inmortalitas tribuatur. | |
| Haec est enim potestas dei, ut saluo quod est possit esse quod | |
| non est. | |
| Hic est deus noster aeterni dei coaeternus filius. | 4.1 |
| Hic et homo et deus, quia inter patrem hominesque adstitit | |
| medius, probans infirmitatibus carnem et uirtutibus maiesta- | |
| tem. Hic sol noster, sol uerus, qui clarissimos ignes mundi | |
| germanos astrorumque candentium polorum claritatis suae de | 5 |
| plenitudine accendit. Hic, qui semel occidit et ortus est rursum | |
| numquam repetiturus occasum. Hic, inquam, quem duodecim | |
| radiorum, id est apostolorum duodecim, corona circumdat, | |
| quem per ambitum totius orbis non muta quattuor animalia, | |
| sed salutiferis praedicationibus quattuor circumferunt euange- | 10 |
| lia. Cuius quam uim habeat amictus et currus, his uerbis | |
| propheta testatur: Deus sicut ignis ueniet et sicut procella | |
| currus eius retribuere in ira uindictam. |