| De Genesi | |
| Nisi quis hostem, a quo impugnatur, expugnet, num- | 1.7.1.1 |
| quam bonis suis poterit uti securus. Sunt enim multi, qui | |
| adserere conantur chaos in principio fuisse, id est informem | |
| indigestamque latentis naturae congeriem aceruo quodam | |
| magnitudinis suae per se in se manentem; postea uero deum | 5 |
| hanc diremisse ex eaque constituisse mundum pariter et or- | |
| nasse. Igitur si, ut uolunt, deus materiam, qua usus est, non | |
| fecit, sed aeterna sit, ut ipse est, duo sunt ergo principia et | |
| quidem repugnantia. | |
| Ac per hoc necessario requirendum | 2.1 |
| nobis erit, quid sit fortius de duobus: illud quod sensibile est | |
| an quod caret sensu. Verum quis dubitet illud fortius esse, | |
| quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod mouet, quod | |
| mouetur, quod mira prouidentia chaos ipsum ut chaos non | 5 |
| esset effecit, quod eius membra discreuit, ratione disposuit, | |
| coloribus decorauit, determinauit mensura officiisque compe- | |
| tentibus seruire praecepit? Vnde non est principium quod | |
| senescit, quod opus factum est alienum, quod non est in sua | |
| positum potestate, quod a sua substantia tollitur, quod muta- | 10 |
| tur, quod alieno mouetur pulsu, quod quid sit, quid fuerit, | |
| quid futurum sit, non potest aliquando sentire. | |
| Solus deus est itaque principium, qui ex se ipso dedit | 3.1 |
| sibi ipse principium; solus ante omnia et post omnia, quoniam | |
| in eius manu inclusa sunt omnia; ex se est quod est; solus sui | |
| conscius, quantus et qualis est; solus perfectus, quia non | |
| potest illi aliquid nec addi nec minui; solus omnipotens, quia | 5 |
| ex nihilo uniuersa constituit, uirtute regit, maiestate custodit; | |
| solus indemutabilis ac semper aequalis, quia in se non admittit | |
| aetatem; solus sempiternus, quia immortalitatis est dominus. | |
| Hic est deus noster, qui se digessit in deum; hic pater, qui | 4.1 |
| suo manente integro statu totum se reciprocauit in filium, | |
| ne quid sibimet derogaret. Denique alter in altero exsultat | |
| cum spiritus sancti plenitudine una originali coaeternitate | |
| renitens, quemadmodum, si dicere dignum est, duo maria, | 5 |
| quae in semet recumbunt, freto aestus alternos in unum con- | |
| ferente connexa, quae, licet sui proprietate, locis uocabulisque | |
| discreta sint, tamen trini profundi saporis una uirtus, una | |
| substantia, una est fluenti natura nec potest incomprehensi- | |
| bilis communisque undae diuidi magnitudo ex utroque in | 10 |
| utrumque commeando largiflua, utrisque propria, nulli pri- | |
| uata. Etenim damnum patientur ubertatis et gratiae, si adima- | |
| tur, quod uno eodemque aestu alterum ex altero decoratur. |