| Tractatus Exodi | |
| Sacram legem qui spiritaliter accipit, fratres, iste est, | 1.8.1.1 |
| eius qui fructu lactatur. Iudaei etenim cum carnaliter sen- | |
| tiunt in gregibusque pecuinis agnum bifaria natura commis- | |
| sum, qui inueniri non potest, quaerunt, sic agnum uerum, | |
| quem inuenerant, perdiderunt. Non enim intellexere, quia | 5 |
| ex haedis humana designabatur caro suis onusta peccatis, ex | |
| ouibus spiritus maiestatis; quae utraque in Christo concreta | |
| agnum legitimum praestiterunt. | |
| Hic est agnus, fratres, de | 2.1 |
| quo lex ait: Pascha est domini; apostolus quoque Paulus: | |
| Pascha nostrum immolatus est Christus. Cur autem dignatus | |
| fuerit immolari, Iohannes Baptista ante praedicauit his uer- | |
| bis: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Hic itaque | 5 |
| dictus est primitiuus, quia paternae antiquitatis solus est | |
| conscius; hic maturus, quia post ipsum non est ullus; hic | |
| sempiternus, quia occisus est et inuentus est uiuus; hic imma- | |
| culatus, a peccato quia solus est mundus; hic salutaris, quia | |
| per ipsum uincimus mortem; hic masculus, quia dei est uir- | 10 |
| tus; hic, inquam, agnus perfectus, quia in ipso magnus ille | |
| sacerdos pio mysterio sua uictima inclusus hodie deum reddidit | |
| hominem, quem litauit. |