| Item de die paschae | |
| Sempiterni currus auriga, teretis metae sua replicans | 2.19.1.1 |
| complicando gyro solemni uestigia, dies salutaris aduenit. | |
| Idem sibi successor idemque decessor, longaeua semper ae- | |
| tate nouellus, anni parens annique progenies; antecedit quae | |
| sequitur tempora et, ut saecula colligenda disseminet, parit | 5 |
| sibi de fine principium. | |
| Hic est, quo similiter, uerum ta- | 2.1 |
| men semel, amore hominis sui eius artifex deus et dominus | |
| noster occidit et exortus est rursum, numquam sane repetitu- | |
| rus occasum. Hic, inquam, quo ferales diruptae sunt tenebrae, | |
| quo mors subacta est, quo homines, quos susceperant mortu- | 5 |
| os, refundere inferi coacti sunt uiuos. Quem ut semper et ubi- | |
| que aucti fide, numero, caritate nostris cum fratribus cele- | |
| bremus, praestabit deus pater omnipotens. |